Latin texts with audio for upper-beginner and intermediate students.

Capitulum IX: Founding of the Republic, 509 BCE
Hinc cōnsulēs coepēre, prō ūnō rēge duo, hāc causā creātī, ut, sī ūnus malus esse voluisset, alter eum, habēns potestātem similem, coercēret. Et placuit, nē imperium longius quam annuum habērent, nē per diūturnitātem potestātis īnsolentiōrēs redderentur, sed cīvīlēs semper essent, quī sē post annum scīrent futūrōs esse prīvātōs. Fuērunt igitur, annō prīmō expulsīs rēgibus, cōnsulēs L. Iūnius Brūtus, quī maximē ēgerat ut Tarquinius pellerētur, et Tarquinius Collātīnus, marītus Lucrētiae. Sed Tarquiniō Collātīnō statim sublāta est dignitās. Placuerat enim, nē quisquam in urbe remanēret quī Tarquinius vocārētur. Ergō, acceptō omnī patrimōniō suō, ex urbe migrāvit, et locō ipsīus factus est L. Valerius Pūblicola cōnsul. Commōvit tamen bellum urbī Rōmae rēx Tarquinius, quī fuerat expulsus, et collēctīs multīs gentibus, ut in rēgnum posset restituī dīmicāvit.
The print edition (which includes bottom-of-the-page glosses, a running commentary on grammar and syntax, historical notes, and compiled vocabulary) may be purchased by clicking on the link below.