Capitulum XX : War with Veii, 396, BCE
Post vīgintī deinde annōs Vēientānī rebellāvērunt. Dictātor contrā ipsōs missus est Fūrius Camillus, quī prīmum eōs vīcit aciē, mox etiam cīvitātem diū obsidēns cēpit, antīquissimam Ītaliaeque dītissimam. Post eam, cēpit et Faliscōs, nōn minus nōbilem cīvitātem. Sed commōta est eī invidia, quasi praedam male dīvīsisset, damnātusque ob eam causam et expulsus cīvitāte.
Sack of Rome by the Gauls, 390 BCE
Statim Gallī Senonēs ad urbem vēnērunt et victōs Rōmānōs ūndecimō mīliāriō ā Rōmā apud flūmen Alliam secūtī etiam urbem occupāvērunt. Neque dēfendī quicquam nisi Capitōlium potuit; quod cum diū obsēdissent et iam Rōmānī famē labōrārent, acceptō aurō nē Capitōlium obsidērent, recessērunt. Sed ā Camillō, quī in vīcīnā cīvitāte exulābat, Gallīs superventum est gravissimēque victī sunt. Posteā tamen etiam secūtus eōs Camillus ita cecīdit ut et aurum, quod hīs datum fuerat, et omnia, quae cēperant, mīlitāria signa revocāret. Ita tertiō triumphāns urbem ingressus est et appellātus secundus Rōmulus, quasi et ipse patriae conditor.
The print edition (which includes bottom-of-the-page glosses, a running commentary on grammar and syntax, historical notes, and compiled vocabulary) may be purchased by clicking on the link below.