Latin texts with audio for upper-beginner and intermediate students.

Capitulum XI: War with Lars Porsenna, 508 BCE
Secundō quoque annō iterum Tarquinius, ut reciperētur in rēgnum, bellum Rōmānīs intulit, auxilium eī ferente Porsennā, Tusciae rēge, et Rōmam paene cēpit. Vērum tum quoque victus est. Tertiō annō post rēgēs exāctōs, Tarquinius, cum suscipī nōn posset in rēgnum neque eī Porsenna, quī pācem cum Rōmānīs fēcerat, praestāret auxilium, Tusculum sē contulit, quae cīvitās nōn longē ab urbe est, atque ibi per quattuordecim annōs prīvātus cum uxōre cōnsenuit. Quārtō annō post rēgēs exāctōs, cum Sabīnī Rōmānīs bellum intulissent, victī sunt et dē hīs triumphātum est. Quīntō annō L. Valerius ille, Brūtī collēga et quater cōnsul, fātāliter mortuus est, adeō pauper ut, collātīs ā populō nummīs, sūmptum habuerit sepultūrae. Quem mātrōnae sīcutī Brūtum annum lūxērunt.
The print edition (which includes bottom-of-the-page glosses, a running commentary on grammar and syntax, historical notes, and compiled vocabulary) may be purchased by clicking on the link below.