Latin texts with audio for upper-beginner and intermediate students.

Capitulum VIII: Tarquinius Superbus, 534-510 BCE
L. Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus rēgum, Volscōs, quae gēns ad Campāniam euntibus nōn longē ab urbe est, vīcit, Gabiōs cīvitātem et Suessam Pōmētiam subēgit, cum Tuscīs pācem fēcit et templum Iovis in Capitōliō aedificāvit. Posteā, Ardeam oppugnāns, in octāvō decimō mīliāriō ab urbe Rōmā positam cīvitātem, imperium perdidit. Nam cum fīlius eius, et ipse Tarquinius iūnior, nōbilissimam fēminam Lucrētiam eandemque pudīcissimam, Collātīnī uxōrem, stuprāsset eaque dē iniūriā marītō et patrī et amīcīs questa fuisset, in omnium cōnspectū sē occīdit. Propter quam causam Brūtus, parēns et ipse Tarquiniī, populum concitāvit et Tarquiniō adēmit imperium. Mox exercitus quoque eum, quī cīvitātem Ardeam cum ipsō rēge oppugnābat, relīquit; veniēnsque ad urbem rēx, portīs clausīs, exclūsus est, cumque imperāsset annōs quattuor et vīgintī cum uxōre et līberīs suīs fūgit. Ita Rōmae rēgnātum est per septem rēgēs annīs ducentīs quadrāgintā tribus, cum adhūc Rōma, ubi plūrimum, vix ūsque ad quīntum decimum mīliārium possidēret.
The print edition (which includes bottom-of-the-page glosses, a running commentary on grammar and syntax, historical notes, and compiled vocabulary) may be purchased by clicking on the link below.