Latin texts with audio for upper-beginner and intermediate students.

Capitulum VII: Servius Tullius, 579-534 BCE
Post hunc Servius Tullius suscēpit imperium, genitus ex nōbilī fēminā, captīvā tamen et ancillā. Hic quoque Sabīnōs subēgit, montēs trēs, Quirīnālem, Vīminālem, Ēsquilīnum, urbī adiūnxit, fossās circum mūrum dūxit. Prīmus omnium cēnsum ōrdināvit, quī adhūc per orbem terrārum incognitus erat. Sub eō, Rōma, omnibus in cēnsum dēlātīs, habuit capita LXXXIII mīlia cīvium Rōmānōrum cum hīs quī in agrīs erant. Occīsus est scelere generī suī Tarquiniī Superbī, fīliī eius rēgis, cuī ipse successerat, et fīliae, quam Tarquinius habēbat uxōrem.
The print edition (which includes bottom-of-the-page glosses, a running commentary on grammar and syntax, historical notes, and compiled vocabulary) may be purchased by clicking on the link below.