Eine seltsame Einladung (Catull, carmen 13)
1 Cenabis bene, mi Fabulle, apud me 2 paucis, si tibi di favent, diebus, 3 si tecum attuleris bonam atque magnam 4 cenam, non sine candida puella 5 et vino et sale et omnibus cachinnis. 6 Haec si, inquam, attuleris, venuste noster, 7 cenabis bene; nam tui Catulli 8 plenus sacculus est aranearum. 9 Sed contra accipies meros amores 10 seu quid suavius elegantiusve est; 11 nam unguentum dabo, quod meae puellae 12 donarunt Veneres Cupidinesque; 13 quod tu cum olfacies, deos rogabis, 14 totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
| Audiodatei (mp3)zum Anhören des Textes herunterladen
Informationen zum Autor (s. auch die Linkliste) Zurück Für Formen- und Vokabel- hilfen bitte die verlinkten Wörter, für Hilfen zu Satzbau und Stilistik die verlinkte Verszählung anklicken!Textbearbeitung: © E.Kaus 2003
|