AD DOMINAM
ODA I
Ordiar unde tuos primum cantare triumphos?
Quod mihi cantandi tribuis initium?
An te foelicem Domini memorabo parentem
Cum tibi reginae seruit uterque polus?
An super angelicos forsan cantabo senatus
Regnantem et dantem gaudia coelitibus?
An quod tota tuo laetantur et astra refulgent
Lumine syderibus quum radiante micas?
An quod tu tantis uirtutibus, alma, coruscas,
Chara Deo meritis, unica spes hominum?
Te quamuis humilem mirer sanctamque pudicam,
Plus pietas miseris dulcius, alma, sapit.
Tu cunctis tutela reis, tu causa salutis,
Per te fit mollis ira seuera Dei.
Ducitur ad portum uentis iactatus et alto
Lumine nauta tuo, stella serena maris.
Si uenti, pluuiae, si fulgura saeua minantur,
Consule te nobis sunt nocitura nihil.
Si furor immanis nos contra, uirgo, ferarum
Saeuiet, audito nomine mitis erit.
Si pestem, si bella, famem, si uulnera, letum
Quisque timet, uestro numine tutus erit.
Si quis pro uiciis Acherontia claustra meretur,
Auxilio scandet coelica regna tuo.
Eripis o quantos laceros e faucibus, alma,
Cerbereis! uitae poeniteat reuocas.
Lux mea, quam miseris pietatem siue salutem
Es largita reis, dicere quis ualeat?
Tanta tua est pietas, est et clementia tanta,
Quod nisi tanta foret, tota salus caderet.
Inclyta mortales irato uirgo Tonanti
Concilias, ueniam teque iuuante merent.
Tu lachrymas Euae tersisti sola parentis:
Grata manes coelo, gratior atque solo.
Te dominam famuli et reginam, sancta, uocamus,
Antidotum nostris praesidiumque malis.
De pietate tua confidens, alma patrona,
Ad te suspiro, te, mea uita, uoco.
Nam te iam merito precor, o mitissima, flendo,
Cerne fluant quantis lumina nunc lachrymis,
Teque precante Deus ueniam mihi conferat altus,
Non in me tantum saeuiat ira sua.
Me ferrugineus uexat crudeliter hostis,
Vult animam misera perdere carne mea;
Inuidet ille tibi quod me seruire paratum
Aspicit, en quaerit subdere meque sibi.
In me mille furit uersutus uiribus, alma,
Nequicias frangas cuius et insidias,
Liber ut in nostra ualeam consistere cella
Vt tibi dum uiuam carmina digna canam.
Quae foelix animis requiem das, alma, quietem
Fer menti et numeris ocia, diua, meis.
Si tua me pietas audit, laudabo Mariam,
Faucibus haerebit `uirgo Maria' meis.
Et si non audis tantum te, sancta, uocabo
Donec subsidium sensero, uirgo, tuum.
Inscriptum paries resonabit `diua Maria',
Cella tuum nomen, conscia carminibus.
FINIS
La oda I de Maese Rodrigo de Santaella: traducci�n
Comentario de la oda I de Maese Rodrigo de Santaella
Las odas de Maese Rodrigo de Santaella y las eleg�as de Propercio
Poes�as de Maese Rodrigo Fern�ndez de Santaella
Obras de Rodrigo de Santaella
Poes�a latina del Renacimiento en Sevilla
Estatua de Maese Rodrigo en la Universidad de Sevilla