![]() |
Novae
Romae Provincia Hispania cum Hispaniae finibus, regni in Europa
australi et occidentali in Iberica paeninsula siti, chorographice fere
convenit. Post aliquot bellorum saecula adversus Hispanas gentes (Bellum Numantinum et Viriati seditio maximi casus fuerunt), Augusto Imperatore, Provincia Pacata declarata est. Romani Imperii maxima regio Hispania facta est.
Omnino Romana facta est et in Hispania clarissimi Romanae historiae
viri, ut Traianus, Hadrianus et Theodosius Imperatores, Seneca
philosophus, Lucanus et Martialis poetae et Quintilianus grammaticus,
nati sunt. Nostra aetate Roma in Iberiae gentium lingua, moribus,
institutis, cultu et traditionibus, et etiam in civitatibus
monumentisque nostris, adhuc vivit. Nova Roma involuta est in variis actionibus cum nostra sollicitudine restaurandi quam clarissime Romanam antiquam humanitatem conectis. Maximi nostri laboris fines sunt:
Quas
actiones Nova Roma patrocinatur?
Civitate confirmata, plerique nostrum quid facere possimus nescimus.
Communis quaestio solet esse: Et nunc quid faciam? Com Nova Roma habeat
actiones quae omnes Romanae humanitatis aspectus occupent, accidere solet
quod unusquisque novuscivisin tanta copia rerum aliquid quod eius studiis
maxime conveniat. Catenae
tabellariae
Praesenti tempore
simplicissimus modus sese involverndi in ambitioso proposito
reinstaurationis quod Nova
Roma praebet per catenas tabellarias Novae Romae fit. Hinccomplures catenas tabellarias Novae Romae videre possumus. Ut
animadverti potest, catenae tabellariae multis provinciis, sodalitatibus
et gentibus sunt. Infauste pleraeque harum catenarum in
anglorum lingua scribuntur, quamquam nonnulli cives in hoc videre possunt
quandam opportunitatem ad suam peritiam in autoris Shakespeare lingua
meliorandam.
Tres catenas singularissimas habemus. Prima est Catena Praecipua Novae Romae.
Hoc maximum forum disputationis Novae Romae est etsi maxima commentariorum
pars ad Rei Publicas statum referuntur. Commentarii in anglorum lingua
sunt et in ea fere triginta cives quotidie scribunt. His
civibus quos Catena Praecipua terret est quaedam catena nuntiorum. In ea
tantum magni magistratuum nuntii aparent. Oportet omnes Hispaniae
cives in Provinciali catena inscribi. Hic est optimus modus societatis
faciendae cum Hispaniae civibus, qui Hispanorum linguam recte scribere
solent. Praeter catenas
tabellarias sunt complures modi sese involvendi in actionibus, ut capitula
localia, legiones recreationis militaris et caetera. Proximis
mensibus in regione Matritensisaltem unum capitulum locale
apparebitubicives convenient in re causa Romanitatis
celebrandae.Provinciae Hispaniae Consilium quoque instituere Legionem
causa recreandi historiam militarem Romanam cogitat. Praeterea
Hic inveniri
potest quaedam bona pagina (inanglorum lingua) novis civibus. Vos omnes
hortamut ut etiam possibilitates quas Pagina Praecipua offert
quaeratis. Si quis vestrum res dubias habet, nolite dubitare eas scribere
in catena provinciali Hispaniae. Ceterum vos invito ut hunc locum
exploretis quo melius actiones quas Nova Roma in Hispania gerit
cognoscatis. Incipite in FORO.
|
||||||