~ ~ ~ ~ ~ x ~ ~ ~ ~ ~ ( K ) ~ ~ ~ ~ ~ x ~ ~ ~ ~ ~
Volentem me parvo subvectum navigio oram tranquilli litoris stringere et minutos de priscorum, ut quidam ait, stagnis pisciculos legere, in altum, frater Castali, laxare vela compellis, relictoque opusculo, quod inter manus habeo, id est, de abbreviatione chronicorum, suades, ut nostris verbis duodecim senatoris_(Cassiodori) volumina de origine actibusque Getarum ab olim et usque nunc per generationes regesque descendentia in unum et hunc parvum libellum coartem.
Dura satis imperia et tanquam ab eo, qui pondus operis hujus scire nollit, imposita.
Nec illud aspicis, quod tenuis mihi est spiritus ad implendam ejus tam magnificam dicendi tubam: super omne autem pondus, quod nec facultas eorundem librorum nobis datur, quatenus ejus sensui inserviamus, sed - ut non mentiar - ad triduanam lectionem, dispensatoris ejus beneficio, libros ipsos antehac relegi. Quorum quamvis verba non recordor, sensus tamen et res actas credo me integre retinere.
Ad quos et ex nonnullis historiis graecis ac latinis, addidi convenientia, initium finemque et plura in medio mea dictione permiscens.
Quare sine contumelia quod exegisti suscipe libens, libentissime lege; et si quid parum dictum est et tu, ut vicinus genti, commemoras, adde, orans pro me, frater carissime.
Dominus tecum. Amen.
Majores nostri, ut refert Orosius, totius terrae circulum oceani limbo circumsaeptum triquetrum statuerunt, ejusque tres partes Asiam, Europam et Africam vocaverunt, de quo tripertito orbis terrarum spatio innumerabiles paene scriptores exsistunt, qui non solum urbium locorumve positiones explanant, verum etiam et quod est liquidius, passuum milliariumque dimetiuntur quantitatem, insulas quoque, marinis fluctibus intermixtas, tam majores quam etiam minores, quas Cycladas vel Sporadas cognominant, in immenso maris magni pelago sitas determinant.
Oceani vero intransmeabiles ulteriores fines non solum quis describere aggressus non est, verum etiam nec cuiquam licuit transfretare, quia, resistente ulva, et ventorum spiramine quiescente, impermeabilis esse sentitur et nulli cognita nisi Ei Qui eam constituit.
Citerior vero ejus pelagi ripa, quam diximus totius mundi circulum, in modum coronae ambiens fines ejus, curiosis hominibus et qui de hac re scribere voluerunt perquaquam innotuit, quia et terrae circulus ab incolis possidetur et nonnullae insulae in eodem mare habitabiles sunt, ut in orientali plaga et Indico Oceano Hippodes, Iamnesia, Sole Perusta (quamvis inhabitabilis, tamen omnino sui spatio in longo latoque extensa); Taprobane quoque, exceptis oppidis vel possessionibus, decem munitissimis urbibus decora; sed et aliae omnino nominatissimae, Silefantina; nec non et Theron; licet non ab aliquo scriptore dilucidae, tamen suis possessoribus affatim refertae.
Habet in parte occidua idem oceanus aliquantas insulas et paene cunctis ob frequentiam euntium et redeuntium notas.
Et sunt juxta fretum Gaditanum haud procul una, Beata, et alia quae dicitur Fortunata.
Quamvis nonnulli et illa gemina Gallaeciae et Lusitaniae promuntoria inter oceani insulas ponant, in quorum uno templum Herculis, in alio monumentum adhuc conspicitur Scipionis, tamen, quia extremitatem Gallaeciae terrae continent, ad terram magnam Europae potius quam ad oceani pertinent insulas.
Habet tamen et alias insulas interius in suo aestu, quae dicuntur Baleares, habetque et aliam Menaviam, nec non Orcadas numero XXXIII (triginta tres) quamvis non omnes excultas.
Habet et in ultimo
- "...tibi serviat ultima Thule..."
(Vergilius, Georgica 1,30)
Habet quoque id ipsum immensum pelagus in parte arctoa, id est septentrionali, amplam insulam nomine Scandiam, unde nobis sermo, si Dominus jubaverit, est assumendus; quia gens, cujus originem flagitas, ab hujus insulae gremio velut examen apium erumpens in terram Europae advenit; quomodo vero aut qualiter, in subsequentibus, si Dominus donaverit, explanabimus.
Nunc autem de Brittania insula, quae in sino oceani inter Hispanias, Gallias et Germaniam sita est, ut potuero, paucis absolvam.
Cujus licet magnitudinem olim nemo, ut refert Livius, circumvectus est, multis tamen data est varia opinio de ea loquendi.
Quam, diu si quidem armis inaccessam, romanis Julius Caesar proeliis ad gloriam tantum quaesitis aperuit; pervia deinceps mercimoniis aliasque ob causas multis facta mortalibus, non indiligenti quae secuta est aetati certius sui prodidit situm - quem, ut a graecis latinisque autoribus accepimus, persequimur.
Triquetram eam plures dixere consimilem, inter septentrionalem occidentalemque plagam projectam: uno, qui magnus est, angulo Rheni ostia spectantem; dehinc, correpta latitudine, oblique retro abstractam in duos exire alios; geminoque latere longiorem Galliae praetendi atque Germaniae. In duobus milibus trecentis decem (= 2,310) stadiis latitudo ejus ubi patentior, longitudo non ultra septem milia centum triginta duo (= 7,132) stadia fertur extendi;
Modo vero dumosa, modo silvestri jacere planitie, montibus etiam nonnullis increscere; mari tardo circumflua, quod nec remis impellentibus facile cedat, nec ventorum flatibus intumescat - credo, quia remotae longius terrae causas motibus negant; quippe illic latius quam usquam aequor extenditur.
Refert autem Strabo graecorum nobilis scriptor tantas illam exhalare nebulas, madefacta humo oceani crebris excursibus, ut subtectus sol per illum paene totum foediorem - qui "serenus" est - diem negetur aspectui.
Noctem quoque clariorem in extrema ejus parte minimamque, Cornelius etiam annalium scriptor enarrat; metallis plurimis copiosam, herbis frequentem et his feraciorem omnibus quae pecora magis quam homines alant; labi vero per eam multa quam maxima relabique flumina, gemmas margaritasque volventia.
Silurum colorati vultus; torto plerique crine et nigro nascuntur; Caledoniam vero incolentibus rutilae comae, corpora magna, sed fluvida: gallis sive hispanis, ut quibusque obtenduntur, assimiles.
Unde conjectavere nonnulli, quod ea (insula) ex his accolas contiguo vocatos acceperit.
Inculti aeque omnes populi regesque populorum; cunctis tamen in Caledoniorum Maeatarumque cessisse nomina Dio auctor est, celeberrimus scriptor annalium.
Virgeas habitant casas, communia tecta cum pecore, silvaeque illis saepe sunt domus.
Ob decorem nescio an aliam quam ob rem ferro pingunt corpora.
Bellum inter se aut imperii cupidine, aut amplificandi quae possident, saepius gerunt, non tantum equitatu vel pedite, verum etiam bigis curribusque falcatis, quos more vulgari "essedas" vocant.
Haec pauca de Brittaniae insulae forma dixisse sufficiat.
Ad Scandiae insulae situm, quod superius {I, 9} reliquimus, redeamus.
De hac etenim in secundo sui operis libro Claudius Ptolomaeus, orbis terrae discriptor egregius, meminit dicens:
- "Est in oceani arctoi salo posita insula magna, nomine Scandia, in modum folii citri, lateribus pandis, per longum ducta concludens se"
De qua et pandis, per longum ducta concludens Pomponius Mela in maris sinu Codano positam refert, cujus ripas influit oceanus.
Haec a fronte posita est Vistulae fluminis, quod, Sarmaticis montibus ortum, in conspectu Scandiae septentrionali oceano trisulcum illabitur, Germaniam Scythiamque disterminans.
Haec ergo habet ab oriente vastissimum lacum in orbis terrae gremio, unde Vagi fluvius velut quodam ventre generatus in oceanum undosus evolvitur.
Ab occidente namque immensu pelago circumdatur, a septentrione quoque innavigabili eodem vastissimo concluditur oceano, ex quo quasi quodam brachio exienti, sinu distento, Germanicum mare efficitur.
Ubi etiam parvae quidem, sed plures perhibentur insulae esse dispositae, ad quas si congelato mari ob nimium frigus lupi transierint, luminibus feruntur orbari. Ita non solum inhospitalis hominibus, verum etiam beluis terra crudelis est.
In Scandia vero insula, unde nobis sermo est, licet multae et diversae maneant nationes, septem tamen earum nomina meminit Ptolemaeus. Apium ibi turba mellifica ob nimium frigus nusquam repperitur. In cujus parte arctoa gens Alogir (Halogii) consistit, quae fertur in aestate media quadraginta diebus et noctibus luces habere continuas, itemque brumali tempore eodem dierum noctiumque numero lucem claram nescire.
Ita, alternato maerore cum gaudio, beneficio aliis damnoque impar est.
Et hoc quare? Quia prolixioribus diebus solem ad orientem per axis marginem vident redeuntem, brevioribus vero non sic conspicitur apud illos, sed aliter, quia austrina signa percurrit, et qui nobis videtur sol ab imo surgere, illos per terrae marginem dicitur circuire.
Aliae vero ibi sunt gentes - Screre-Fennae (Scrithi-Fennae), quae frumentorum non queritant victum, sed carnibus ferarum atque ovis avium vivunt; ubi tanta paludibus fetura ponitur, ut et augmentum praestent generi et satietatem ad copiam genti.
Alia vero gens ibi moratur - Sweans, quae velut Thuringi equis utuntur eximiis.
Hi quoque sunt, qui in usibus romanorum "sapphirinas pelles", commercio interveniente, per alias innumeras gentes transmittunt, famosi pellium decora nigredine. Hi quum inopes vivunt, ditissime vestiuntur.
Sequitur deinde diversarum turba nationum: Theustes, Wagor, Bergjor, Hallinr, Liothida - quorum omnium sedes similiter planae ac fertiles, et propterea inibi aliarum gentium incursionibus infestantur.
Post hos Ahelmir, Finn-haithae, Fervir, Gauti-Got ("gauthi gothi"), acre hominum genus et ad bella promptissimum.
Dehinc mixti Ewa-Greutingis.
Hi omnes excisis rupibus quasi castellis inhabitant ritu beluino.
Sunt et his exteriores Ostrogothae, Rauma-riciae, Rahna-ricii, Finni mitissimi, Scandiae cultoribus omnibus minores; nec non et pares eorum Wingulr; Swi-thiudi, cogniti in hac gente reliquis corpore eminentiores: quamvis et Dani, ex ipsorum stirpe progressi, Erulos propriis sedibus expulerunt (quibus non ante multos annos Hrod-wulf rex fuit, qui contempto proprio regno ad Theodorici gothorum regis gremium convolavit et, ut desiderabat, invenit), qui inter omnes Scandiae nationes nomen sibi ob nimiam proceritatem affectant praecipuum.
Sunt quamquam et horum positura Granii, Agadii, Eunixi, Thelae, Rugi, Harothi, Ranii.
Hae itaque gentes germanis corpore et animo grandiores, pugnabant beluina saevitia.
Ex hac igitur Scandia insula quasi officina gentium aut certe velut vagina nationum cum rege suo nomine - Berig, gothi quondam memorantur egressi: qui ut primum e navibus exeuntes terras attigerunt, ilico nomen loco dederunt. Nam hodieque illic, ut fertur, "Gothisc-Andia" vocatur.
Unde mox promoventes ad sedes Hulme-Rugorum, qui tunc oceani ripas insidebant, castra metati sunt, eosque, commisso proelio, propriis sedibus pepulerunt, eorumque vicinos Wandalos jam tunc subjugantes suis applicavere victoriis.
Ubi vero magna populi numerositate crescente et jam paene quinto rege regnante post Beric Filimer, filio Gadaricis, consilio sedit, ut exinde cum familiis, gothorum promoveret exercitus.
Qui aptissimas sedes locaque quum quaereret congrua, pervenit ad Scythiae terras, quae lingua eorum "Ojum" vocabantur, ubi delectatus magna ubertate regionum. Et exercitus medietate transposita, pons dicitur, unde amnem trajecerat, irreparabiliter corruisse, nec ulterius jam cuiquam licuit ire aut redire.
Nam is locus, ut fertur, tremulis paludibus voragine circumjecta concluditur, quem utraque confusione natura reddidit impervium.
Verumtamen hodieque illic et voces armentorum audiri et indicia hominum deprehendi, commeantium attestationem, quamvis a longe audientium, credere licet.
Haec ergo pars gothorum, quae apud Filimer dicitur in terras Ojum, emenso amne, transposita, optatum potita solum.
Nec mora: ilico ad gentem Spalorum adveniunt, consertoque proelio, victoriam adipiscuntur, exindeque jam velut victores ad extremam Scythiae partem, quae Ponto mari vicina est, properant - quemadmodum et in priscis eorum carminibus paene historico ritu in commune recordantur, quod et Ablabius descriptor gothorum gentis egregius verissima attestatur historia.
In quam sententiam et nonnulli consensere majorum: Josephus quoque annalium relator verissimus, dum ubique veritatis conservet regulam et origines causarum a principio revolvat. Haec vero quae diximus de gente gothorum principia, cur omiserit, ignoramus: sed tantum Magog de eorum stirpe commemorans, scythaseos et natione et vocabulo asserit appellatos.
Cujus soli terminos, antequam aliud ad medium deducamus, necesse est, ut jacent, edicere.
Scythia si quidem Germaniae terrae confinis eo tenus, ubi Hister oritur amnis vel stagnum dilatatur Morsianum, tendens usque ad flumina Tyram-Danastrum et Wagosolam, magnumque illum Danaprum Taurumque montem (non illum Asiae, sed proprium, id est Scythicum) per omnem Maeotidis aditum; ultraque Maeotida, per angustias Bosphori, usque ad Caucasum montem amnemque Araxem; ac deinde in sinistram partem reflexa, post mare Caspium (quod in extremis Asiae finibus ab oceano euroboro in modum fungi, primum tenui, posthaec latissima et rotunda forma exoritur), vergens ad hunnos, Albanos et Seres usque, digreditur.
Haec, inquam, patria, id est Scythia, longe se tendens lateque aperiens, habet ab oriente Seres, in ipso sui principio litus Caspii maris commanentes; ab occidente Germanos et flumen Vistulae; ab arcto, id est septentrionali, circumdatur oceano, a meridie Persida, Albania, Hiberia, Ponto atque extremo alveo Histri, qui dicitur Danubius ab ostio suo usque ad fontem.
In eo vero latere, qua Ponticum litus attingit, oppidis haut obscuris involvitur - Boristhenide, Olbia, Callipolida, Chersona, Theodosia, Careon, Myrmecion et Trapezunta -, quas indomitae scytharum nationes graecis permiserunt condere, sibimet commercia praestaturos.
In cujus Scythiae medium est locus, qui Asiam Europamque ab alterutra dividit, Rhiphaei scilicet montes, qui Tanaim vastissimum fundunt intrantem Maeotida cujus paludis circuitus passuum milia CXLIIII (centum quadraginta quattuor), nusquam octo ulnis altius subsidentis.
In qua Scythia prima ab occidente gens residet Gepidarum, quae magnis opinatisque ambitur fluminibus.
Nam Tisia per aquilonem ejus chorumque discurrit; ab africo vero magnus ipse Danubius, ab eoo fluvius Aluta secat, qui rapidus ac verticosus in Histri fluenta furens divolvitur.
Introrsus illis Dacia est, ad coronae speciem arduis Alpibus emunita, juxta quarum sinistrum latus, quod in aquilonem vergit, ab ortu Vistulae fluminis per immensa spatia Wenedarum natio populosa consedit. Quorum nomina licet nunc per varias familias et loca mutentur, principaliter tamen sclaweni et antes nominantur.
Sclaweni a civitate Noviodunensi et lacu qui appellatur Mursianus usque ad Danastrum et in boream Vistula tenus commorantur: hi paludes silvasque pro civitatibus habent.
Antes vero, qui sunt eorum fortissimi, qua Ponticum mare curvatur, a Danastro extenduntur usque ad Danaprum, quae flumina multis mansionibus ab invicem absunt.
Ad litus autem oceani, ubi tribus faucibus fluenta Vistulae fluminis ebibuntur, Widiwarii resident, ex diversis nationibus aggregati; post quos ripam oceani item Aesti tenent, pacatum hominum genus omnino.
Quibus in austrum assidet gens Acatzirorum fortissima, frugum ignara, quae pecoribus et venationibus victitat.
Ultra quos distendunt supra mare Ponticum bulgarum sedes, quos notissimos peccatorum nostrorum mala fecerunt.
Hinc jam hunni, quasi fortissimarum gentium fecundissimus caespes, bifariam populorum rabie pullularunt.
Nam alii Altziagiri, alii Sabiri nuncupantur, qui tamen sedes habent divisas: juxta Chersonam Altziagiri, quo Asiae bona avidus mercator importat, qui aestate campos pervagantur, effusas sedes, prout armentorum invitaverint pabula, hieme supra mare Ponticum se referentes.
Hunuguri autem hinc sunt noti, quia ab ipsis pellium murinarum venit commercium: quos tantorum virorum formidavit audacia.
Gothorum mansione:
1) prima in Scythiae solo juxta paludem Maeotidem,
2) secunda in Moesia, Thraciaque et Dacia,
3) tertia supra mare Ponticum rursus in Scythis legimus habitasse:
Nec eorum fabulas alicubi repperimus scriptas, qui eos dicunt in Britannia vel in unaqualibet insularum in servitutem redactos et unius caballi pretio a quodam ereptos.
Aut certe si quis eos aliter dixerit in nostra urbe, quam quod nos diximus, fuisse exortos, nobis aliquid obstrepet: nos enim potius lectioni credimus quam fabulis anilibus consentimus.
Ut ergo ad nostrum propositum redeamus, in prima sede Scythiae juxta Maeotidem commanentes praefati, unde loquimur, Filimer regem habuisse noscuntur.
In secunda, id est Daciae, Thraciaeque et Moesiae solo, Zalmoxen, quem mirae philosophiae eruditionis fuisse testantur plerique scriptores annalium.
Nam et Zeutam prius habuerunt eruditum, post etiam Decaeneum, tertium Zalmoxen, de quo superius diximus.
Nec defuerunt, qui eos sapientiam erudirent.
Unde et paene omnibus barbaris gothi sapientiores semper exstiterunt graecisque paene consimiles, ut refert Dio, qui historias eorum annalesque graeco stilo composuit.
Qui dicit primum "tarabosteseos", deinde vocatos "pilleatos"_(capileatos) hos, qui inter eos generosi exstabant, ex quibus eis et reges et sacerdotes ordinabantur.
Adeo ergo fuere laudati getae, ut dudum Martem, quem poetarum fallacia deum belli pronuntiat, apud eos fuisse dicant exortum.
Unde et Vergilius:
- "gradivumque patrem, geticis qui praesidet arvis"
(Aeneidis 3,35).
Quem Martem gothi semper asperrima placavere cultura (nam victimae ejus mortes fuere captorum), opinantes bellorum praesulem apte humani sanguinis effusione placandum.
Huic praedae primordia vovebant, huic truncis suspendebantur exuviae, eratque illis religionis praeter ceteros insinuatus affectus, cum parenti devotio numinis videretur impendi.
Tertia vero sede super mare Ponticum jam humaniores et, ut superius diximus, prudentiores effecti, divisi per familias populi,
1) Wisigothi familiae - Balthorum,
2) Ostrogothae praeclaris - Amalis serviebant.
Quorum studium fuit primum inter alias gentes vicinas arcum intendere nervis.
Lucano plus historico quam poeta testante:
- "...Armeniosque arcus geticis intendere nervis..."
(Pharsalia 8,221).
Ante quos etiam cantu majorum facto modulationibus citharisque canebant, et Erpamarae, Analae, Frithigerni, Widigojae et aliorum, quorum in hac gente magna opinio est, quales vix heroas fuisse miranda jactat antiquitas.
Tunc, ut fertur, Sesostris scythis lacrimabile sibi potius intulit bellum, eis videlicet, quos Amazonum viros prisca tradit auctoritas, de quibus feminis bellatricibus Orosius in primo volumine professa voce testatur.
Unde cum gothis eum tunc dimicasse evidenter probamus, quem cum Amazonum viris pugnasse cognoscimus absolute, qui tunc a Borysthene amne, quem accolae Danaprum vocant, usque ad Tanain fluvium circa sinum paludis Maeotidis consedebant.
Tanain vero hunc dico, qui ex Rhiphaeis montibus dejectus adeo praeceps ruit, ut, quum vicina flumina sive Maeotis et Bosphorus gelu solidentur, solus amnium, confragosis montibus vaporatus, numquam scythico durescit algore, hic Asiae Europaeque terminus famosus habetur.
Nam alter est ille, qui montibus Chrinnorum oriens, in Caspium mare dilabitur.
Danaper autem ortus grande palude, quasi ex matre profunditur. Hic usque ad medium sui dulcis est et potabilis, piscesque nimii saporis gignit, ossibus carentes cartilaginem tantum habentes in corporis continentiam, sed ubi fit Ponto vicinior, parvum fontem suscipit, cui Exampaeo cognomen est, adeo amarum, ut, quum sit quadraginta dierum itinere navigabilis, hujus aquis exiguis immutetur, infectusque ac dissimilis sui inter graeca oppida Callipidas et Hypanis in mare defluat, ad cujus ostia insula est in fronte, Achillis nomine.
Inter hos terra vastissima, silvis consita, paludibus dubia.
Hic ergo gothis morantibus, Sesostris aegyptiorum rex, in bellum irruit quibus tunc Tanausis rex erat, quo proelio ad Phasim fluvium (a quo Phasides aves exortae in toto mundo epulis potentum exuberant) Tanausis gothorum rex, Sesostri aegyptiorum occurrit, eumque graviter debellans in Aegyptum usque persecutus est, et nisi Nili amnis intransmeabilis obstitissent fluenta vel munitiones, quas dudum sibi ob incursiones aethiopum Sesostris fieri praecepisset, ibi in ejus eum patria exstinxisset, sed quum eum ibi positum non valuisset laedere, revertens paene omnem Asiam subjugavit et sibi tunc caro amico Sorno, regi Medorum, ad persolvendum tributum subditos fecit, ex cujus exercitu victores tunc nonnulli, provincias subditas contuentes et in omni fertilitate pollentes, deserto suorum agmine, sponte in Asiae partibus resederunt.
Ex quorum nomine vel genere Pompejus Trogus Parthorum dicit exstitisse prosapiam, unde etiam hodieque lingua Scythica "fugaces", quod est "Parthi", dicuntur, suoque generi respondentes inter omnes paene Asiae nationes soli sagittarii sunt et acerrimi bellatores.
De nomine vero, quo diximus eos Parthos, fugaces, ita aliquanti etymologiam traxerunt, ut dicerentur Parthi, quia suos refugerunt parentes.
Hunc ergo Tanausim regem gothorum mortuum inter numina sui populi coluerunt.
Post cujus decessum, et exercitu ejus quum successores ipsius in aliis partibus expeditionem gererent, feminae gothorum a quadam vicina gente temptantur in praedam.
Quae, doctae a viris, fortiter restiterunt hostesque super se venientes cum magna verecundia abegerunt.
Qua patrata victoria fretaeque majore audacia, invicem se cohortantes arma arripiunt, eligentesque duas audentiores; Lampeto et Marpesiam, principatui surrogarunt.
Quae dum curam gerunt, ut et propria defenderent et aliena vastarent, sortitae, Lampeto restitit ad fines patrios tuendos, Marpesia vero, feminarum agmine sumpto, novum genus exercitus duxit in Asiam, diversasque gentes bello superans, alias vero pace concilians; ad Caucasum venit, ibique certum tempus demorans loco nomen dedit "Saxum Marpesiae", unde et Vergilius,
- "quam si dura silex aut stet Marpesia cautes",
(Aeneidis 6,471)
in eo loco, ubi post haec Alexander Magnus, portas constituens, "Pylas Caspias" nominavit, quas nunc Lazorum gens custodit pro munitione romana.
Hic ergo certum tempus Amazones commanentes confortatae sunt.
Unde egressae et Halym fluvium, qui juxta Gangram civitatem praeterfluit, transeuntes; Armeniam, Syriam Ciliciamque, Galatiam, Pisidiam omniaque Asiae loca aequa felicitate domuerunt; Ioniam Eoliamque conversae deditas sibi provincias effecerunt.
Ubi diutius dominantes etiam civitates castraque suo in nomine dicaverunt, Ephesi quoque templum Dianae ob sagittandi ac venandi studium, quibus se artibus tradidissent, effusis opibus mirae pulchritudinis condiderunt.
Tali ergo in scythia genitae feminae casu Asiae regnis potitae, per centum paene annos tenuerunt et sic demum ad proprias socias in cautes Marpesias, quas superius diximus, repedarunt, in montem scilicet Caucasi.
Cujus montis quia facta iterum mentio est, non ab re arbitror ejus tractum situmque describere, quando maximam partem orbis noscitur circuire jugo continuo.
Is namque ab indico mari surgens, qua meridiem respicit, sole vaporatus ardescit; qua septentrioni patet, rigentibus ventis est obnoxius et pruinis. Mox in Syriam curvato angulo reflexus, licet amnium plurimos emittat, in Vasianensem tamen regionem Euphratem Tigrimque navigeros, ad opinionem maximam perennium fontium, copiosis fundit uberibus.
Qui amplexantes terras Syrorum "Mesopotamiam" et appellari faciunt et videri, in sinum rubri maris fluenta deponentes.
Tunc in boream revertens Scythicas terras jugum antefatum magnis flexibus pervagatur atque ibidem opinatissima flumina in Caspium mare profundens Araxem, Cysum et Cambisem, continuatoque jugo ad Rhiphaeos usque montes extenditur.
Indeque scythicis gentibus dorso suo terminum praebens ad Pontum usque descendit, consertisque collibus Histri quoque fluenta contingit, quo amne scissus dehiscens, in Scythia quoque Taurus vocatur.
Talis ergo tantusque et paene omnium montium maximus excelsas suas erigens summitates, naturali constructione praestat gentibus inexpugnanda munimina.
Nam locatim recisus, qua, disrupto jugo, vallis hiatu patescit, nunc Caspiae portas, nunc Armenias, nunc Cilicias, vel secundum locum qualis fuerit, facit, vix tamen plaustro meabilis, lateribus in altitudinem utrimque desectis, qui pro gentium varietate diverso vocabulo nuncupatur.
Hunc enim Lammum, mox Propanissimum Indus appellat; Parthus primum Castram, post Niphatem edicit; Syrus et Armenius Taurum, Scytha Caucasum ac Rhiphaeum, iterumque in fine Taurum cognominat; aliaeque conplurimae gentes huic jugo dedere vocabula.
Et quia de ejus continuatione pauca libavimus, ad Amazones, unde divertimus, redeamus.
Quae veritae, ne sua proles raresceret, a vicinis gentibus concubitum petierunt, factis nundinis semel in anno, ita ut futuri temporis eadem die revertentibus in id ipsum, quicquid partus masculi edidissent, patri redderent, quicquid vero feminei sexus nasceretur, mater ad arma bellica erudiret; sive, ut quibusdam placet, editis maribus, novercali odio infantis miserandi fata rumpebant.
Ita apud illas detestabile puerperium erat, quod ubique constat esse votivum.
Quae crudelitas illis terrorem maximum cumulabat opinionis vulgatae. Nam quae, rogo, spes esset capto, ubi indulgeri vel filio nefas habebatur?
Contra has, ut fertur, pugnavit Hercules, et Menalippen paene plus dole quam virtute subegit. Theseus vero Hippolyten in praeda tulit, de qua et genuit Hippolytum.
Hae quoque Amazones post haec habuere reginam nomine Penthesileam, cujus Trojano bello exstant clarissima documenta.
Nam hae feminae usque ad Alexandrum Magnum referuntur tenuisse regimen.
Sed ne dicas: "De viris Gothorum sermo assumptus, cur in feminis tamdiu perseverat?"
Audi et virorum insignem et laudabilem fortitudinem.
Dio historicus et antiquitatum diligentissimus inquisitor, qui operi suo "Getica" titulum dedit (quos Getas jam superiore loco Gothos esse probavimus, Orosio Paulo dicente) - hic Dio regem illis post tempora multa commemorat nomine Telephum.
Ne vero quis dicat hoc nomen a lingua Gothica omnino peregrinum esse, qui nescit animadvertat usu pleraque nomina gentes amplecti,
ut Romani - Macedonum,
Graeci - Romanorum,
Sarmatae - Germanorum,
Gothi plerumque mutuantur - Hunnorum.
Is ergo Telephus, Herculis filius natus ex Auge, sorori Priami conjugio copulatus, procerus quidem corpore, sed plus vigore terribilis, qui, paternam fortitudinem propriis virtutibus aequans, Herculis genitum formae quoque similitudine referebat. Hujus itaque regnum Moesiam appellavere majores.
Quae provincia habet ab oriente ostia fluminis Danubii, a meridie Macedoniam, ab occasu Histriam, a septentrione Danubium.
Is ergo antefatus habuit bellum cum Danais, in qua pugna Thesandrum ducem Graeciae interemit et dum Ajacem infestus invadit Ulixemque persequitur, vitibus equo cadente ipse corruit Achillisque jaculo femore sauciatus diu mederi nequivit; Graecos tamen, quamvis jam saucius, e suis finibus proturbavit.
Telepho vero defuncto, Euryphilus filius successit in regno, ex Priami Phrygum regis germana progenitus.
Qui, ob Cassandrae amorem bello interesse Troiano ut parentibus soceroque ferret auxilium cupiens, mox venisset exstinctus est.
Tunc Cyrus, rex Persarum, post grande intervallum et paene post DCXXX (= sescentos triginta) annorum tempus (Pompeio Trogo testante), Getarum reginae Tomyri, sibi exitiabile, intulit bellum.
Qui, elatus ex Asiae victoriis, Getas nititur subjugare, quibus, ut diximus, regina erat Tomyris.
Quae quum ab Araxe amne Cyri arcere potuisset accessum, transitum tamen permisit, eligens armis eum vincere quam locorum beneficio summovere; quod et factum est.
Et, veniente Cyro, primo cessit fortuna Parthis in tantum, ut et filium Tomyris et plurimum exercitum trucidarent.
Sed, iterato Marte, Getae cum sua regina Parthos devictos superant atque prosternunt opimamque praedam de eis auferunt, ibique primum Gothorum gens serica vidit tentoria.
Tunc Tomyris regina, aucta victoria tantaque praeda de inimicis potita, in partem Moesiae, quae nunc, a magna Scythia nomine mutuato, "minor Scythia" appellatur, transiens, ibi in Ponti Moesiaco litore Tomos civitatem suo de nomine aedificavit.
Dehinc Darius, rex Persarum (Hystaspis filius), Antyri, regis Gothorum, filiam in matrimonium postulavit, rogans pariter atque deterrens, nisi suam peragerent voluntatem.
Cujus affinitatem Gothi spernentes, legationem ejus frustrarunt.
Qui, repulsus dolore, flammatus est et DCC (septingenta) milia armatorum contra ipsos produxit exercitum, verecundiam suam malo publico vindicare contendens; navibusque paene a Chalcedone usque ad Byzantium instar pontium tabulatis atque consertis Thraciam petit et Moesiam; ponteque rursus in Danubio pari modo constructo, duobus mensibus proeliis crebris fatigatus, in Tapis VIII (octo) milia perdidit armatorum, timensque, ne pons Danubii ab suis adversariis occuparetur, celeri fuga in Thraciam repedavit, nec Moesiae solum sibi credens tutum fore aliquantulum remorandi.
Post cujus decessum iterum Xerxes, filius ejus, paternas injurias ulcisci se aestimans, cum suorum septingentis et auxiliarium CCC {trecentis} milibus armatorum, rostratis navibus mille ducentis et onerariarum tribus milibus, super Gothos ad bellum profectus nec temptare in conflictu praevaluit, eorum animositate et constantia superatus.
Sic namque ut venerat, absque aliquo certamine suo, cum robore recessit.
Philippus quoque, pater Alexandri Magni, cum Gothis amicitias copulans, Medopam, Gudilae regis filiam, accepit uxorem, ut tali affinitate roboratus Macedonum regna firmaret.
Qua tempestate, Dio historico dicente, Philippus, inopiam pecuniae passus, Odessitanam Moesiae civitatem, instructis copiis, vastare deliberat, quae tunc propter viciniam Tomis Gothis erat subjecta.
Unde et sacerdotes Gothorum - illi qui dii vocabantur - subito, patefactis portis, cum citharis et vestibus candidis obviam sunt egressi, patriis diis, ut, sibi propitii, Macedones repellerent, voce supplici modulantes.
Quos Macedones sic fiducialiter sibi occurrere contuentes stupescunt et, si dici fas est, ab inermibus terrentur armati.
Nec mora: soluta acie quam ad bellandum construxerant, non tantum ab urbis excidio abstinuerunt, verum etiam et quos foris fuerant jure belli adepti, reddiderunt, foedereque inito ad sua reversi sunt.
Cujus doli post longum tempus reminiscens, egregius Gothorum ductor Sitalces, CL {centum quinquaginta} virorum milibus congregatis, Atheniensibus intulit bellum adversus Perdiccam Macedoniae regem, quem Alexander, apud Babyloniam ministri insidiis potans interitum, Atheniensium principatus hereditario jure reliquerat successorem.
Magno proelio cum hoc inito, Gothi superiores inventi sunt, et sic pro injuria, quam illi in Moesia dudum fecissent, isti in Graecia discurrentes cunctam Macedoniam vastaverunt.
Dehinc, regnante Gothis Burebista, Decaeneus venit in Gothiam, quo tempore Romanorum Sulla potitus est principatu.
Quem Decaeneum suscipiens, Burebistas dedit ei paene regiam potestatem; cujus consilio Gothi Germanorum terras, quas nunc Franci obtinent, populati sunt.
Caesar vero, qui sibi primus omnium Romanorum vindicavit imperium et paene omnem mundum suae dicioni subegit omniaque regna perdomuit, adeo ut extra nostrum orbem in oceani sinu sepositas insulas occuparet, et nec nomen Romanorum auditu qui noverant, eos Romanis tributarios faceret, Gothos tamen crebro pertemptans, nequivit subjicere.
Caesar Tiberius jam tertius regnat Romanis: Gothi tamen suo regno incolumes perseverant.
Quibus hoc erat salubre, hoc accommodum, hoc votivum, ut, quicquid Decaeneus eorum consiliarius praecepisset, hoc modis omnibus expetendum, hoc utile judicantes, effectui manciparent.
Qui cernens eorum animos sibi in omnibus oboedire et naturale eos habere ingenium, in omni paene philosophia eos instruxit: erat namque hujus rei magister peritus.
Nam ethicam eos erudiens, barbaricos mores compescuit; physicam tradens, naturaliter propriis legibus vivere fecit, quas usque nunc conscriptas "bi-lageineis" nuncupant; logica instruens, rationis eos supra ceteras gentes fecit expertes; practicen ostendens, in bonis actibus conversari suasit; theoreticen demonstrans, signorum duodecim et per ea planetarum cursus omnemque astronomiam contemplari edocuit, et quomodo lunaris orbis augmentum sustinet aut patitur detrimentum, edixit, solisque globus igneus quantum terrenum orbem in mensura excedat, ostendit, aut quibus nominibus vel quibus signis in polo caeli vergente et revergente trecentae quadraginta et sex stellae ab ortu in occasum praecipites ruant, exposuit.
Qualis erat, rogo, voluptas, ut viri fortissimi, quando ab armis quantulumcunque vacassent, doctrinis philosophicis imbuebantur?
Videres unum caeli positionem, alium herbarum fruticumque explorare naturas, istum lunae commoda incommodaque, illum solis labores attendere et quomodo, rotatu caeli raptos, retro reduci ad partem occiduam, qui ad orientalem plagam ire festinant, ratione accepta quiescere.
Haec et alia nonnulla Decaeneus Gothis sua peritia tradens mirabilis apud eos enituit, ut non solum mediocribus, immo et regibus imperaret.
Elegit namque ex eis tunc nobilissimos prudentioresque viros, quos, theologia instruens, numina quaedam et sacella venerare suasit fecitque sacerdotes, nomen illis Pilleatorum contradens, ut reor, quia opertis capitibus tiaris, quas pilleos alio nomine nuncupamus, litabant:
Reliquam vero gentem Capillatos dicere jussit, quod nomen Gothi pro magno suscipientes adhuc hodie suis cantionibus reminiscuntur.
Decedente vero Decaeneo paene pari veneratione habuerunt Comosicum, quia nec impar erat sollertia. Hic etenim et rex illis et pontifex ob suam peritiam habebatur et in summa justitia populos judicabat.
Et hoc rebus excedente humanis, Scoryllus rex Gothorum in regnum conscendit et per quadraginta annos in Dacia suis gentibus imperavit.
Daciam dico antiquam, quam nunc Gepidarum populi possidere noscuntur.
Quae patria in conspectu Moesiae sita trans Danubium corona montium cingitur, duos tantum habens accessus; unum per
- Boutas, alterum per
- Tapas.
Hanc Gothiam, quam Daciam appellavere majores, quae nunc, ut diximus, Gepidia dicitur, tunc
- ab oriente Roxolani,
- ab occasu Jazyges,
- a septentrione Sarmatae et Basternae,
- a meridie amnis Danubii terminabant.
Nam Gepidarum ab Roxolanis Aluto tantum fluvio segregantur.
Et quia Danubii mentio facta est, non ab re judico pauca de tali amne egregio indicare.
Nam hic, in Alamannicis arvis exoriens, sexaginta a fonte suo usque ad ostia in Pontum mergentia per mille ducentorum passuum milia hinc inde suscipiens flumina in modum spinae, quam costae ut cratem intexunt, omnino amplissimus est.
Qui lingua Bessorum Hister vocatur, ducentis tantum pedibus in altum aquam in alveo habet profundam.
Hic etenim amnis inter cetera flumina magnitudine omnes superat praeter Nilum.
Haec de Danubio dixisse sufficiat.
Ad propositum vero, unde nos digressi sumus, juvante Domino, redeamus.
Longum namque post intervallum, Domitiano Imperatore regnante ejusque avaritiam metuentes, foedus quod dudum cum aliis principibus pepigerant Gothi solventes, ripam Danubii jam diu possessam ab imperio Romano, deletis militibus cum eorum ducibus, vastaverunt.
Cui provinciae tunc post Agrippam Oppius praeerat Sabinus, Gothis autem Diurpaneus principatum agebat, quando, bello commisso, Gothi, Romanis devictis, Oppii Sabini capite absciso, multa castella et civitates de parte Imperatoris invadentes publice depraedarunt.
Qua necessitate suorum, Domitianus cum omni virtute sua Illyricum properavit et totius paene rei publicae militibus, ductore Fusco praelato cum lectissimis viris, amnem Danubii, consertis navibus ad instar pontis, transmeare coepit super exercitum Diurpanei.
Tum Gothi haut segnes reperti arma capessunt primoque conflictu mox Romanos devincunt, Fuscoque duce exstincto, divitias de castris militum spoliant, magnaque potiti per loca victoria, jam proceres suos, quorum quasi fortuna vincebant, non puros homines, sed semideos, id est Ansis, vocaverunt.
Quorum genealogiam ut paucis percurram vel quis quo parente genitus est aut unde origo coepta, ubi finem effecit, absque invidia, qui legis, vera dicentem ausculta.
Horum ergo heroum, ut ipsi suis in fabulis referunt, primus fuit - Gaut, qui genuit - Hulmul.
- Hulmul vero genuit - Augis:
- at Augis genuit eum, qui dictus est - Amal, a quo et origo Amalorum decurrit:
- qui Amal genuit - Isarnana:
- Isarnis autem genuit - Ostrogotha:
- Ostrogotha autem genuit - Hunwil:
- Hunwil item genuit - Athal:
- Athal genuit - Agiwulf et - Odwulf:
- Agiwulf autem genuit Ansila et Ediwulf, Wultwulf et Ermanaricum:
- Wultwulf vero genuit - Walahrabns:
- Walarabns autem genuit - Winithaharium:
- Winithaharius quoque genuit - Wandalaharium:
- Wandalaharius genuit - Theudemer et - Walamer et - Widimer:
- Theudemer genuit - Theudericum:
- Theudericus genuit - Amalaswentham:
- Amalaswentha genuit - Athalaricum et - Mateswentham, de Eutharico viro suo, cujus affinitas generis sic ad eam conjuncta est:
Nam supra dictus Ermanaricus, filius Agiwulf, genuit - Hunimundum:
- Hunimundus autem genuit - Thorismudum:
- Thorismud vero genuit - Beremud:
- Beremud autem genuit - Widiricum:
- Widiricus item genuit - Eutharicum,
qui conjunctus Amalaswinthae genuit - Athalaricum et - Matheswintham,
mortuoque in puerilibus annis Athalarico, Matheswinthae Witiges est copulatus, de quo non suscepit liberum;
adductique simul a Belisario Constantinopolim:
et Witigi rebus excedente humanis, Germanus - patricius, fratruelis Justiniani Imperatoris, eam in conubio sumens Patriciam Ordinariam fecit, de qua et genuit filium item Germanum nomine.
Germano vero defuncto, ipsa vidua perseverare disponitur.
Quomodo autem aut qualiter regnum Amalorum destructum est, loco suo, si Dominus jubaverit, edicemus.
Nunc autem ad id, unde digressum fecimus, redeamus doceamusque, quomodo ordo gentis, unde agimus, cursus sui metam explevit.
Ablabius enim historicus refert, quia ibi super limbum Ponti ubi eos diximus in Scythia commanere, (erat) pars eorum quae orientalem plagam tenebat, eisque praeerat Ostrogotha; utrum ab ipsius nomine, an a loco (id est orientali), dicti sunt Ostrogothae, residui vero Wisigothae (id est a parte occidua).
Et quia jam superius diximus eos, transito Danubio, aliquantum temporis in Moesia Thraciaque vixisse, ex eorum reliquiis fuit et Maximinus Imperator post Alexandrum Mamaeae.
Nam, ut dicit Symmachus in quinto suae Historiae libro: Maximinus (inquiens), Caesare mortuo Alexandro, ab exercitu effectus est Imperator, ex infimis parentibus in Thracia natus, a patre Gotho nomine Micca, matre Alana, quae Ababa dicebatur.
Is triennium regnans, quum in Christianos arma commoveret, imperium simul et vitam amisit.
Nam hic, Severo Imperatore regnante et natalem diem filii celebrante, post primam aetatem et rusticanam vitam, de pascuis in militiam venit.
Princeps si quidem militares dederat ludos; quod cernens, Maximinus, quamvis semibarbarus adolescens, propositis praemiis patria lingua petiit ab Imperatore, ut sibi luctandi cum expertis militibus licentiam daret.
Severus, admodum miratus magnitudinem formae - erat enim, ut fertur, statura ejus procera ultra octo pedes - jussit eum lixis corporis nexu contendere, ne quid a rudi homine militaribus viris eveniret injuriae.
Tum Maximinus sedecim lixas tanta facilitate prostravit, ut vincendo singulos nullam sibi requiem per intercapedinem temporis daret.
Hic, captis praemiis, jussus est in militiam mitti, primaque ei stipendia equestria fuere.
Tertia post haec die, quum Imperator prodiret ad campum, vidit eum exsultantem more barbarico, jussitque tribuno, ut eum coercitum ad Romanam imbueret disciplinam.
Ille vero, ubi de se intellexit Principem loqui, accessit ad eum, equitantemque praeire pedibus coepit.
Tum Imperator, equo ad lentum cursum calcaribus incitato, multos orbes huc atque illuc usque ad suam defatigationem variis deflexibus impedivit ac deinde ait illi:
- "Nunquid vis post cursum, Thracisce, luctare?"
respondit:
- "Quantum libet, Imperator". Ita Severus, ex equo desiliens, recentissimos militum cum eo decertari jussit.
At ille septem valentissimos juvenes ad terram elisit, ita ut antea nihil per intervalla respiraret, solusque a Caesare et argenteis praemiis et aureo torque donatus est; jussus deinde inter stipatores degere corporis Principalis.
Post haec sub Antonino Caracalla ordines duxit, ac saepe famam factis extendens, plures militiae gradus centuriatumque strenuitatis suae pretium tulit. Macrino tamen postea in regno ingresso, recusavit militiam paene triennium, tribunatusque habens honorem numquam se oculis Macrini obtulit, indignum ducens ejus imperium, qui perpetrato facinore fuerat acquisitum.
Ad Elagabalum dehinc quasi ad Antonini filium revertens, tribunatum suum adiit et post hunc sub Alexandro Mamaeae contra Parthos mirabiliter dimicavit.
Eoque Mogontiaci militari tumultu occiso, ipse, exercitus electione absque senatus consultu, effectus est Imperator, qui cuncta bona sua in persecutione Christianorum malo voto foedavit;
occisusque Aquilejae a Pupieno, regnum reliquit Philippo.
Quod nos idcirco huic nostro opusculo de Symmachi Historia mutuati sumus, quatenus gentem, unde agimus, ostenderemus ad regni Romani fastigium usque venisse.
Ceterum, causa exigit ut ad id, unde digressi sumus, ordine redeamus.
Nam gens ista mirum in modum in ea parte qua versabatur, id est, Ponti in litore Scythiae soli, enituit, sine dubio tanta spatia tenens terrarum, tot sinus maris, tot fluminum cursus, sub cujus saepe dextera - Wandalus jacuit, stetit sub pretio - Marcomannus, Quadorum principes in servitutem redacti sunt.
Philippo namque ante dicto regnante Romanis - qui solus ante Constantinum Christianus cum Philippo ejusdem filio fuit, cujus et secundo anno regni Roma millesimum annum explevit - Gothi, ut assolet, subtracta sibi stipendia sua aegre ferentes, de amicis effecti sunt inimici.
Nam quamvis remoti sub regibus viverent suis, rei publicae tamen Romanae foederati erant et annua munera percipiebant.
Quid multa? Transiens tunc Ostrogotha cum suis Danubium, Moesiam Thraciasque vastavit.
Ad quem debellandum Decius senator a Philippo dirigitur.
Qui veniens dum Getis nihil praevalet, milites proprios, exemptos a militia, fecit vitam privatam degere, quasi eorum neglectu Gothi Danubium transfretassent, factaque, utpote, in suis vindicta, ad Philippum revertitur.
Milites vero videntes se post tot labores militia pulsos, indignati ad Ostrogothae regis Gothorum auxilium confugerunt.
Qui excipiens eos eorumque verbis accensus mox trecenta milia suorum armata produxit ad bellum, adhibitis sibi Taifalis et HAsdingis nonnullis, sed et Carporum tribus milibus, genus hominum ad bella nimis expeditum, qui saepe fuere Romanis infesti; quos tamen posthaec, imperante Diocletiano et Maximiano, Galerius Maximianus Caesar devicit et rei publicae Romanae subegit.
His ergo addens Gothos et Peucinos ab insula Peucis, quae in ostio Danubii Ponto mergenti jacet, Argaithum et Gunthericum, nobilissimos suae gentis ductores, praefecit.
Qui, mox vadantes Danubium et secundo Moesiam populati, Marcianopolim, ejusdem patriae urbem famosam metropolim, aggrediuntur; diuque obsessam, accepta pecunia ab iis qui inerant, reliquerunt.
Et quia Marcianopolim nominavimus, libet aliqua de ejus situ breviter intimare.
Nam hanc urbem Trajanus Imperator hac re, ut fertur, aedificavit, eo quod Marciae sororis suae puella, dum lavat in flumine illo quod nimiae limpiditatis saporisque in media urbe oritur, Potami cognomento, exindeque voluit aquam haurire, casu vas aureum quod ferebat in profundum decidit, metalli pondere praegravatum, longeque post imis emersit; quod certe non erat usitatum, aut vacuum sorberi aut certe semel voratum undis respuentibus enatare.
His Trajanus sub admiratione compertis, fontique numinis quoddam inesse credens, conditam civitatem germanae suae nomine "Marcianopolim" nuncupavit.
Abhinc ergo, ut dicebamus, post longam obsidionem accepto praemio ditatus Geta recessit ad propria. Quem cernens Gepidarum natio subito ubique vincentem praedisque ditatum, invidia ducta, arma in parentes movit.
Quomodo vero Getae Gepidaeque sint parentes, si quaeris, paucis absolvam. Meminisse debes me initio de Scandiae insulae gremio Gothos dixisse egressos cum Berich rege suo, tribus tantum navibus vectos ad ripam Oceani citerioris, id est Gothisc-andiam.
Quarum trium una navis, ut assolet, tardius nancta, nomen genti fertur dedisse; nam lingua eorum "pigra" gepanta dicitur.
Hinc factum est, ut paulatim et corrupte nomen eis ex convicio nasceretur "Gepidae."
Nam sine dubio ex Gothorum prosapia et hi trahunt originem; sed quia, ut dixi, gepanta pigrum aliquid tardumque designat, pro gratuito convicio "Gepidarum" nomen exortum est, quod nec ipsum credo falsissimum: sunt etenim tardioris ingenii et graviores corporum velocitate.
Hi ergo Gepidae, tacti invidia, dum Spesis provincia commanerent in insula Vistulae amnis vadibus circumacta, quam patrio sermone dicebant Gibid-ojos. Nunc eam, ut fertur, insulam gens Widiwaria incolit, ipsis ad meliores terras meantibus, qui Widiwarii ex diversis nationibus ac si in unum asylum collecti sunt et gentem fecisse noscantur.
Ergo, ut dicebamus, Gepidarum rex Fastida, quietam gentem excitans, patrios fines per arma dilatavit.
Nam Burgundiones paene usque ad internecionem delevit aliasque nonnullas gentes perdomuit; Gothos quoque male provocans, consanguinitatis foedus prius importuna concertatione violavit.
Superba admodum elatione jactatus, crescenti populo dum terras coepit addere, incolas patrios reddidit rariores.
Is ergo, missis legatis ad Ostrogotham, cujus adhuc imperio tam Ostrogothae quam Wisigothae (id est, utrique ejusdem gentis populi) subjacebant, inclusum se montium queritans asperitate silvarumque densitate constrictum, unum poscens e duobus: ut aut bellum sibi aut locorum suorum spatia praepararet.
Tunc Ostrogotha rex Gothorum, ut erat solidi animi, respondit legatis bellum se quidem tale horrere, durumque fore et omnino scelestum armis confligere cum propinquis, loca vero non cedere.
Quid multa? Gepidas in bella irruunt, contra quos, ne minor judicaretur, movet et Ostrogotha procinctum, conveniuntque ad oppidum Galtis, juxta quod currit fluvius Auha, ibique magna partium virtute certatum est, quippe quos in se et armorum et pugnandi similitudo commoverat; sed causa melior vivacitasque ingenii juvit Gothos.
Inclinata denique parte Gepidarum, proelium nox diremit. Tunc, relicta suorum strage, Fastida rex Gepidarum properavit ad patriam, tam pudendis opprobriis humiliatus, quam fuerat elatione erectus. Redeunt victores Gothi, Gepidarum discessione contenti, suaque in patria feliciter in pace versantur, usque dum eorum praevius exsisteret Ostrogotha.
Post cujus decessum Cniwa, exercitum dividens in duas partes, nonnullos ad vastandam Moesiam dirigit, sciens eam neglegentibus principibus defensoribus destitutam; ipse vero cum LXX {septuaginta} milibus ad Eusciam, id est Novas, consedit.
Unde a Gallo duce remotus, Nicopolim accedit, quae juxta Iatrum fluvium est constituta notissima; quam, devictis Sarmatis, Trajanus et fabricavit et appellavit Victoriae civitatem, ubi, Decio superveniente Imperatore, tandem Cniwa in Haemi partes, quae non longe aberant, recessit, unde, apparatu disposito, Philippopolim ire festinans.
Cujus secessum Decius Imperator cognoscens et ipsius urbi ferre subsidium gestiens, jugo Haemi montis transacto, ad Beroam venit.
Ibique dum equos exercitumque lassum refoveret, ilico Cniwa cum Gothis in modum fulminis ruit, vastatoque Romano exercitu, Imperatorem cum pauculis qui fugere quiverant ad Eusciam rursus trans Alpes in Moesiam proturbavit, ubi tunc Gallus dux limitis cum plurima manu bellantium morabatur; collectoque tam exinde quam de Oesco exercitu, futuri belli se parat in aciem.
Cniwa vero diu obsessam invadit Philippopolim, praedaque potitus, Priscum ducem qui inerat sibi foederavit quasi cum Decio pugnaturum.
Venientesque ad conflictum, ilico Decii filium sagitta saucium crudeli funere confodiunt. Quod pater animadvertens licet ad confortandos animos militum fertur dixisse:
- "Nemo tristetur; perditio unius militis non est rei publicae deminutio."
Tamen, paterno affectu non ferens, hostes invadit, aut mortem aut ultionem fili exposcens, veniensque ad Abritum, Moesiae civitatem, circumsaeptus a Gothis et ipse exstinguitur, imperii finem vitaeque terminum faciens.
Qui locus hodieque "Decii Ara" dicitur, eo quod ibi ante pugnam mirabiliter idolis immolasset.
Defuncto tunc Decio, Gallus et Volusianus regni potiti sunt Romanorum, quando et pestilens morbus, paene istius necessitatis consimilis, quam nos ante hos novem annos experti sumus, faciem totius orbis foedavit, supra modum tamen Alexandriam totiusque Aegypti loca devastans, Dionysio historico super hanc cladem lacrimabiliter exponente, quod et noster conscribit venerabilis martyr Christi et episcopus Cyprianus in libro, cujus titulus est "De Mortalitate."
Tunc et Aemilianus quidam, Gothis saepe ob Principum neglegentiam Moesiam devastantibus ut vidit licere, nec a quoquam sine magno rei publicae dispendio removeri, similiter suas fortunas arbitratus posse venire, tyrannidem in Moesia arripuit, omnique manu militari ascita, coepit urbes et populos devastare.
Contra quem intra paucos menses, dum multitudo apparatus accresceret, non minimum incomodum rei publicae parturivit; qui tamen in ipso paene nefario conatus sui initio exstinctus, et vitam et imperium quod inhiabat, amisit.
Supra dicti vero Gallus et Volusianus Imperatores, quamvis vix biennio in imperio perseverantes ab hac luce migrarunt, tamen ipso biennio quo affuerunt, ubique pacati, ubique regnaverunt gratiosi - praeter quod unum eorum fortunae reputatum est, id est generalis morbus, sed hoc ab imperitis et calumniatoribus, qui vitam solent aliorum dente maledico lacerare.
Hi ergo mox imperium adepti sunt, foedus cum gente pepigerunt Gothorum.
Et nec longo intervallo, utrisque regibus occumbentibus, Gallienus arripuit principatum.
Quo in omni lascivia resoluto, Respa et Weduco Thurwaroque, duces Gothorum, sumptis navibus, in Asiam transierunt, fretum Hellespontiacum transvecti, ubi, multas ejus provinciae civitates populati, opinatissimum illud Ephesiae Dianae templum, quod dudum dixeramus Amazonas condidisse, igne succendunt.
Partibusque Bithyniae delati, Calchedonam subverterunt, quam post Cornelius Avitus aliqua parte reparavit, quae hodieque, quamvis regiae urbis vicinitate congaudeat, signa tamen ruinarum suarum aliquanta ad indicium retinet posteritatis.
Hac ergo felicitate Gothi, qua intraverunt partes Asiae, praeda spoliisque potiti Hellespontiacum fretum retranseunt, vastantes in itinere suo Trojam Iliumque quae, vix a bello illo Agamemnoniaco aliquantulum se reparantes, rursus hostili mucrone deletae sunt.
Post Asiae ergo tale excidium, Thracia eorum experta est feritatem.
Nam ibi ad radices Haemi montis et mari vicinam Anchialum civitatem aggressi mox adeunt - urbem, quam dudum Sardanapalus, rex Parthorum, inter limbum maris et Haemi radices locasset.
Ibi ergo multis feruntur mansisse diebus aquarum calidarum delectati lavacris, quae ad duodecimum milliarium Anchialitanae civitatis sunt sitae, ab imo sui fontis ignei scaturrientes, et, inter reliqua totius mundi thermarum innumerabilium loca, omnino praecipuae et ad sanitatem infirmorum efficacissimae.
Exinde ergo ad proprias sedes regressi, post haec a Maximiano Imperatore rediguntur in auxilium Romanorum contra Parthos rogati, ubi, datis auxiliariis, omnino fideliter decertati sunt.
Sed postquam Caesar Maximinus paene cum eorum solacio Narseum, regem Persarum, Saporis Magni nepotem, fugasset, ejusque omnes opes simulque uxores et filios depraedasset, Achilleumque in Alexandria Diocletianus superasset, et Maximianus Herculius in Africa Quinque-Gentianos attrivisset, pacem rei publicae nancti, coeperunt quasi Gothos neglegere.
Nam sine ipsos dudum contra quasvis gentes Romanus exercitus difficile decertatus est. Apparet namque frequenter, quomodo invitabantur sic:
ut et sub Constantino rogati sunt et contra cognatum ejus Licinium arma tulerunt; eumque devictum et in Thessalonica clausum, privatum imperio, Constantini victoris gladio trucidarunt.
Nam et ut famosissimam et Romae aemulam in suo nomine conderet civitatem, Gothorum interfuit operatio, qui, foedere inito cum Imperatore, quadraginta suorum milia illi in solacium contra gentes varias obtulere; quorum et numerus et militia usque ad praesens in re publica nominantur, id est Foederati. Tunc etenim sub Ariarici et Hàorici regum suorum florebant imperio. Post quorum decessum successor regni exstitit Geberich, virtute et nobilitate eximius.
Nam hic Hilderith patre natus, avo Owida, proavo Nidada, gloriam generis sui factis illustribus exaequavit.
Primitias regni sui mox in Wandalicam gentem extendere cupiens contra Wisimar eorum regem, qui HAsdingorum stirpe , quae inter eos eminet, genusque indicat bellicosissimum, Dexippo historico referente, qui eos ab Oceano ad nostrum limitem vix in anni spatio pervenisse testatur prae nimia terrarum immensitate.
Quo tempore erant in eo loco manentes, ubi nunc Gepidae sedent, juxta flumina Marisia, Miliare et Gilpil et Grisia, qui omnes supra dictos excedit.
Erant namque illis tunc ab oriente Gothus, ab occidente Marcomannus, a septentrione Ermundurus, a meridie Histrum, qui et Danubius dicitur.
Hic ergo Wandalis commorantibus bellum indictum est a Geberich rege Gothorum ad litus praedicti amnis Marisiae, ubi nec diu certatum est ex aequali, sed mox ipse rex Wandalorum Wisimar magna cum parte gentis suae prosternitur.
Geberich vero Gothorum ductor eximius, superatis depraedatisque Wandalis, ad propria loca, unde exierat, remeavit; tunc perpauci Wandali, qui evasissent, collecta imbellium suorum manu, infortunatam patriam relinquentes, Pannoniam sibi a Constantino Principe petierunt, ibique per LX (sexaginta) annos plus minus sedibus locatis, imperatorum decretis ut incolae famulabantur.
Unde jam post longum a Stilicone magistro militum et ex-consule atque patricio invitati Gallias occupaverunt, ubi finitimos depraedantes non adeo fixas sedes habuerunt.
Nam Gothorum rege Geberich rebus humanis excedente, post temporis aliquod Ermanaricus nobilissimus Amalorum in regno successit, qui multas et bellicosissimas Arctoi - undecim - gentes perdomuit suisque parere legibus fecit. Quem merito nonnulli Alexandro Magno comparavere majores.
Habebat siquidem, quos domuerat:
Golthescytha Thiudos in Aunxis, Wasinabroncas, Merens, Mordens, Imniscaris, Rogas, Tadzans, Athaul, Navego, Bubegenas, Coldas.
Sed quum tantorum servitio clarus haberetur, non passus est nisi et gentem Erulorum, quibus praeerat Alaricus, magna ex parte trucidatam, reliquam suae subigeret dicioni.
Nam praedicta gens, Ablabio historico referente, juxta Maeotidim paludem inhabitans in locis stagnantibus, quas Graeci hele vocant, Eluri nominati sunt: gens quanto velox, eo amplius superbissima.
Nulla siquidem erat tunc gens, quae non levem armaturam in acie sua ex ipsis eligeret.
Sed quamvis velocitas eorum ab aliis - crebro - bellantibus evagaretur, Gothorum tamen stabilitati subjacuit et tarditati; fecitque causa fortunae, ut et ipsi inter reliquas gentes Gothorum regi Ermanarico servirent.
Post Herulorum caedem item Ermanaricus in Wenethos arma commovit, qui, quamvis armis despecti, sed numerositate pollentes, primo resistere conabantur. Sed nihil valet multitudo imbellium, praesertim ubi et deus permittit et multitudo armata advenerit. Nam hi, ut in initio expositionis vel catalogo gentium dicere coepimus, ex una stirpe exorti, tria nunc nomina ediderunt, id est Wenethi, Antes, Sclaveni; qui quamvis nunc, ita facientibus peccatis nostris, ubique desaeviunt, tamen tunc omnes Ermanarici imperiis servierunt.
Aestorum quoque similiter nationem, quae longinquissimam ripam Oceani Germanici insidet, idem ipse prudentia et virtute subegit, omnibusque Scythiae et Germaniae nationibus ac si propriis laboribus (= praediis) imperavit.
Post autem non longi temporis intervallum, ut refert Orosius, Hunnorum gens omni ferocitate atrocior exarsit in Gothos. Nam hos, ut refert antiquitas, ita exstitisse comperimus:
Filimer, rex Gothorum et Gadarici Magni filius, qui post egressum Scandiae insulae jam quinto loco tenens principatum Getarum - qui et terras Scythicas cum sua gente introisse superius a nobis dictus est -, repperit in populo suo quasdam magas mulieres, quas patrio sermone "haliurunnas" is ipse cognominat, easque habens suspectas, de medio sui proturbat longeque ab exercitu suo fugatas in solitudinem coegit errare.
Quas spiritus immundi per heremum vagantes quum vidissent et earum se complexibus in coitu miscuissent, genus hoc ferocissimum ediderunt, quae fuit primum inter paludes, minutum, taetrum atque exile quasi hominum genus, nec alia voce notum nisi quod humani sermonis imaginem assignabat.
Tali igitur Hunni stirpe creati, Gothorum finibus advenerunt.
Quorum natio saeva, ut Priscus historicus refert, Maeotidae paludis ulteriorem ripam insedit, venatione tantum nec alio labore experta, nisi quod, postquam crevisset in populos, fraudibus et rapinis vicinarum gentium quietem conturbavit.
Hujus ergo gentis, ut assolet, venatores, dum in ulterioris Maeotidis ripa venationes inquirunt, animadvertunt, quomodo ex improviso cerva se illis obtulit, ingressaque paludem, nunc progrediens nunc subsistens, indicem viae se praebuit.
Quam secuti venatores paludem Maeotidam, quam imperviam ut pelagus aestimabant, pedibus transierunt. Mox quoque Scythica terra ignotis apparuit, cerva disparuit. Quod, credo, spiritus illi, unde progeniem trahunt, ad Scytharum invidiam egerunt.
Illi vero, qui praeter Maeotidem alium mundum esse penitus ignorabant, admiratione ducti terrae Scythicae et, ut sunt sollertes, iter illud nulli antea aetati notissimum divinitus sibi ostensum rati, ad suos redeunt, rei gestum edocent, Scythiam laudant, persuasaque gente sua, via, quam cerva indice didicerant, ad Scythiam properant, et quantoscunque prius in ingressu Scytharum obvios habuerunt, litavere victoriae, reliquos perdomitos subegerunt.
Nam mox ingentem illam paludem transierunt, ilico Alpidzuros, Alcildzuros, Itimaros, Tuncarsos et Boiscos, qui ripae istius Scythiae insedebant, quasi quaedam turbo gentium rapuerunt. Alanos quoque pugna sibi pares, sed humanitate, victu formaque dissimiles, frequenti certamine fatigantes, subjugaverunt.
Nam et quos bello forsitan minime superabant, vultus sui terrore nimium pavorem ingerentes, terribilitate fugabant, eo quod erat eis species pavenda nigredinis et velut quaedam, si dici fas est, informis offa, non facies, habensque magis puncta quam lumina. Quorum animi fiduciam torvus prodit aspectus, qui etiam in pignora sua primo die nata desaeviunt. Nam maribus ferro genas secant, ut ante quam lactis nutrimenta percipiant, vulneris cogantur subire tolerantiam.
Hinc imberbes senescunt, et sine venustate ephebi sunt, quia facies ferro sulcata tempestivam pilorum gratiam cicatricibus absumit.
Exigui quidem forma, sed argutis motibus expediti et ad equitandum promptissimi, scapulis latis, et ad arcus sagittasque parati, firmis cervicibus et superbia semper erectis. Hi vero sub hominum figura vivunt beluina saevitia.
Quod genus expeditissimum multarumque nationum grassatorem Getae ut viderunt, pavescunt, suoque cum rege deliberant, qualiter tali se hosti subducant.
Nam Ermanaricus, rex Gothorum, licet, ut superius retulimus, multarum gentium exstiterat triumphator, de Hunnorum tamen adventu dum cogitat, Rosomonorum gens infida, quae tunc inter alias illi famulatum exhibebat, tali eum nanciscitur occasione decipere.
Dum enim quandam mulierem Sunilda nomine ex gente memorata pro mariti fraudulento discessu rex furore commotus equis ferocibus illigatam incitatisque cursibus per diversa divelli praecepisset, fratres ejus Sarus et HAmmius, germanae obitum vindicantes, Ermanarici latus ferro petierunt; quo vulnere saucius, aegram vitam corporis imbecillitate contraxit.
Quam adversam ejus valitudinem captans Balamber rex Hunnorum in Ostrogothorum partem movit procinctum, a quorum societate jam Wisigothae quadam inter se contentione sejuncti habebantur. Inter haec Ermanaricus, tam vulneris dolorem quam etiam Hunnorum incursus non ferens, grandaevus et plenus dierum centesimo decimo anno vitae suae defunctus est.
Cujus mors occasionem dedit Hunnis praevalere Gothis illis, quos dixeramus in orientali plaga sedere et Ostrogothas nuncupari.
Wisigothae, id est, illi alii eorum socii et occidui soli cultores, metu parentum exterriti, quidnam de se propter gentem Hunnorum deliberarent, ambigebant, diuque cogitantes tandem communi placito legatos in Romaniam direxerunt ad Valentem Imperatorem fratrem Valentiniani Imperatoris senioris, ut, partem Thraciae sive Moesiae si illis traderet ad colendum, ejus legibus viverent ejusque imperiis subderentur.
Et, ut fides uberior illis haberetur, promittunt se, si doctores linguae eorum donaverit, fieri Christianos.
Quo Valens comperto mox gratulabundus annuit, quod ultro petere voluisset, susceptosque in partibus Moesiae Getas quasi murum regni sui contra ceteras statuit gentes.
Et quia tunc Valens Imperator, Arrianorum perfidia saucius, nostrarum partium omnes ecclesias obturasset, suae partis fautores ad illos dirigit praedicatores, qui venientes rudibus et ignaris ilico perfidiae suae virus infundunt.
Sic quoque Wisigothae a Valente Imperatore Arriani potius quam Christiani effecti.
De cetero tam Ostrogothis quam Gepidis parentibus suis pro affectionis gratia evangelizantes, (Insertio a Landolfo, saeculo decimo: ) per Wulfilam episcopum suum Arianum, qui litteras gothicas primus invenit et scripturas in eorum linguas (sic) divinas convertit, hujus perfidiae culturam edocentes, omnem ubique linguae hujus nationem ad culturam hujus sectae invitaverunt.
Ipsi quoque, ut dictum est, Danubium transmeantes, Daciam ripensem, Moesiam Thraciasque permissu Principis insederunt.
Quibus evenit, ut assolet genti necdum bene loco fundatae, penuria famis, coeperuntque primates eorum et duces, qui regum vice illis praeerant - id est Fritigernus, Alatheus et Safrac -, exercitus inopiae condolere negotiationemque a Lupicino Maximoque, Romanorum ducibus, expetere. Verum quid non "auri sacra fames" (Virgilius, Aeneidis 3,56) compellit acquiescere?
Coeperunt duces, avaritia compellente, non solum ovium boumque carnes, verum etiam canum et immundorum animalium morticina eis pro magno contradere, adeo, ut quodlibet mancipium uno pane aut decem libris carnis mercarentur.
Sed jam mancipiis et supellectile deficientibus, filios eorum avarus mercator victus necessitate exposcit. Haut enim secus parentes faciunt, saluti suorum pignorum providentes - faciliusque deliberant ingenuitatem perire quam vitam, dum misericorditer alendus quis venditur quam moriturus servatur.
Contigit etenim illo sub tempore aerumnoso, Lupicinus ut ductor Romanorum Fritigernum Gothorum regulum in convivium invitaret dolumque ei - ut post exitus docuit - moliretur.
Sed Fritigernus doli nescius cum paucorum comitatu ad convivium veniens, dum intus in praetorio epularetur, clamorem miserorum morientium audit; nam in alia parte socios ejus clausos dum milites, ducis sui jussu, trucidare conarentur, et vox morientium duriter emissa jam suspectis auribus intonaret, ilico aperte dolum cognoscens, Fritigernus, evaginato gladio, e convivio non sine magna temeritate velocitateque egreditur suosque socios ab imminenti morte ereptos ad necem Romanorum instigat.
Qui nancti occasionem votivam, elegerunt viri fortissimi in bello magis quam in fame deficere, et ilico in ducum Lupicini et Maximi armantur occisionem.
Illa namque dies Gothorum famem Romanorumque securitatem ademit, coeperuntque Gothi jam non ut advenae et peregrini, sed ut cives et domini possessoribus imperare totasque partes septentrionales usque ad Danubium suo jure tenere.
Quod comperiens in Antiochia Valens Imperator mox, armato exercitu, in Thraciarum partes egreditur; ubi, lacrimabili bello commisso, vincentibus Gothis, in quoddam praedium juxta Hadrianopolim saucius ipse refugiens, ignorantibusque quod Imperator in tam vili casula delitesceret Gothis, igneque, ut assolet saevienti inimico, supposito, cum regali pompa crematus est - haut secus quam Dei prorsus judicio, ut ab ipsis igne combureretur, quos ipse veram fidem petentes in perfidiam declinasset ignemque caritatis ad gehennae ignem detorsisset.
Quo tempore Wisigothae Thracias Daciamque Ripensem post tanti gloriam tropaei tamquam solo genitali potiti coeperunt incolere.
Sed Theodosio ab Hispania a Gratiano Imperatore electo et in orientalem principatum, loco Valentis patrui, surrogato, militarique disciplina mox in meliorem statum reposita, ignaviam priorum principum et desidiam exclusam Gothus ut sensit, pertimuit.
Nam Imperator acri omnino ingenio virtuteque et consilio clarus, dum praeceptorum severitate et liberalitate blanditiaque sua remissum exercitum ad fortia provocaret.
At vero ubi milites, principe meliore mutato, fiduciam acceperunt, Gothos impetere temptant eosque Thraciae finibus pellunt. Sed Theodosio Principe paene tunc usque ad desperationem aegrotanti, datur iterum Gothis audacia; divisoque exercitu, Fritigernus ad Thessaliam praedandam Epiros et Achajam digressus est, Alatheus vero et Safrac cum residuis copiis Pannoniam petierunt.
Quod quum Gratianus Imperator, qui tunc a Roma in Gallias ob incursionem Wandalorum {[emendatius: Alamannorum]} recesserat, comperisset quia Theodosio fatali desperatione succumbenti Gothi magis saevirent, mox ad eos collecto venit exercitu, nec tamen fretus armis, sed gratia eos muneribusque victurus, pacemque, victualia illis concedens, cum ipsis inito foedere, fecit.
Ubi vero posthaec Theodosius convaluit Imperator repperitque cum Gothis et Romanis Gratianum Imperatorem foedus pepigisse quod ipse optaverat, admodum grato animo ferens, et ipse in hac pace consensit, Athanaricumque regem qui tunc Fritigerno successerat, datis muneribus, sibi sociavit moribusque suis benignissimis ad se eum Constantinopolim accedere invitavit.
Qui omnino libenter acquiescens regiam urbem ingressus est miransque:
"En," inquit, "cerno, quod saepe incredulus audiebam,"
famam videlicet tantae urbis; et huc illuc oculos volvens, nunc situm urbis commeatumque navium, nunc moenia clara prospectans miratur, populosque diversarum gentium quasi fonte in uno e diversis partibus scaturrientem undam, sic militem quoque ordinatum aspiciens:
"Deus," inquit, "sine dubio terrenus est Imperator, et quisquis adversus eum manum moverit, ipse sui sanguinis reus exsistit."
In tali ergo admiratione majoreque a Principe honore suffultus, paucis mensibus interjectis, ab hac luce migravit. Quem Princeps, affectionis gratia, paene plus mortuum quam vivum honorans dignae tradidit sepulturae, ipse quoque in exsequiis feretro ejus praeiens.
Defuncto ergo Athanarico, cunctus ejus exercitus in servitio Theodosii Imperatoris perdurans, Romano se imperio subdens, cum milite velut unum corpus effecit, militiaque illa dudum sub Constantino Principe foederatorum renovata, et ipsi dicti sunt Foederati.
E quibus Imperator contra Eugenium tyrannum, qui, occiso Gratiano, Gallias occupaverat, plus quam viginti milia armatorum, fideles sibi et amicos intellegens, secum duxit; victoriaque de praedicto tyranno potitus, ultionem exegit.
Postquam vero Theodosius, amator pacis generisque Gothorum, rebus excessit humanis, coeperuntque ejus filii utramque rem publicam luxuriose viventes annihilare auxiliariisque suis - id est, Gothis - consueta dona subtrahere, mox Gothis fastidium eorum increvit; verentesque, ne longa pace sua resolveretur fortitudo, ordinant super se regem Alaricum, cui erat post Amalos secunda nobilitas, Balthorumque ex genere origo mirifica, qui dudum ob audaciam virtutis "Baltha," id est, "Audax," nomen inter suos acceperant.
Mox ergo antefatus Alaricus creatus est rex; cum suis deliberans, suasit eos suo labore quaerere regna quam alienis per otium subjacere; et, sumpto exercitu, per Pannonias - Stilicone et Aureliano consulibus - et per Sirmium, dextroque latere quasi a viris vacuam intravit Italiam, nulloque penitus obsistente ad pontem applicavit Candidiani, qui tertio milliario ab urbe aberat regia Ravennate.
Quae urbs inter paludes et pelagus interque Padi fluenta uno tantum patet accessu, cujus dudum possessores, ut tradunt majores, ainetoi, id est, "laudabiles," dicebantur.
Haec, in sinu regni Romani super mare Ionium constituta, in modum insulae influentium aquarum redundatione concluditur.
Habet ab oriente mare, ad quod qui recto cursu de Corcyra atque Helladis partibus navigat, dextrum latus primum Epirum, dehinc Dalmatiam, Liburniam, Histriamque et sic Venetias radens palmula navigat.
Ab occidente vero habet paludes, per quas uno angustissimo introitu ut porta relicta est.
A septentrionali quoque plaga ramus illi ex Pado est, qui Fossa vocitatur Asconis.
A meridie item ipse Padus, quem Italiae soli fluviorum regem dicunt, cognomento Eridanus, qui, ab Augusto Imperatore latissima fossa demissus, septima sui alvei parte per mediam influit civitatem, ad ostia sua amoenissimum portum praebens, classem ducentarum quinquaginta navium, Dione referente, tutissima dudum credebatur recipere statione.
Qui nunc, ut Ablabius ait, quod aliquando portus fuerit, spatiosissimos hortos ostendit arboribus plenos, verum de quibus non pendent vela, sed poma.
Trino si quidem urbs ipsa vocabulo gloriatur, trigeminaque positione exultat, id est: prima, Ravenna; ultima, Classis; media, Caesarea inter urbem et mare, plena mollitiae, harenaque minuta vectationibus apta.
Verum enimvero quum in ejus vicinitatem Wisigotharum applicuisset exercitus et ad Honorium Imperatorem, qui intus residebat, legationem misisset, quatenus si permitteret, ut Gothi pacati in Italia residerent, sic eos cum Romanorum populo vivere, ut una gens utraque credi posset: sin autem aliter, bellando quis quem valeret expellere, ut jam securus qui victor exsisteret, imperaret. Sed Honorius Imperator, utramque pollicitationem formidans, suoque cum senatu inito consilio, quomodo eos finibus Italicis expelleret, deliberabat.
Cui ad postremum sententia sedit, quatenus provincias longe positas, id est Gallias Hispaniasque (quas paene jam perdidisset, Gaisaricique eas Wandalorum regis vastaret irruptio), si valeret, Alaricus sua cum gente sibi tamquam lares proprios vindicaret. Donatione sacro oraculo confirmata consentiunt Gothi huic ordinationi, et ad patriam sibi traditam proficiscuntur.
Post quorum discessum, nec quoquam mali in Italia perpetrato, Stilico Patricius et socer Honorii Imperatoris - nam utramque ejus filiam, id est Mariam et Thermantiam, quas sibi Princeps unam post unam sociavit, utramque virginem et intactam Deus ab hac luce vocavit - hic ergo Stilico ad Pollentiam civitatem in Alpibus Cottiarum locatam dolose accedens, nihilque mali suspicantibus gothis ad necem totius Italiae suamque deformitatem ruit in bellum.
Quem ex improviso Gothi cernentes primum perterriti sunt, sed, mox recollectis animis et, ut solebant, hortatibus excitati, omnem paene exercitum Stiliconis in fugam conversum usque ad internecionem dejiciunt, furibundoque animo coeptum iter deserunt et in Liguriam post se, unde jam transierant, revertuntur: eamque, praedis spoliisque potiti, Aemiliam pari tenore devastant; Flaminiaeque aggerem inter Picenum et Tusciam usque ad urbem Romam discurrentes, quicquid in utroque latere fuit, in praedam diripiunt.
Ad postremum Romam ingressi, Alarico jubente, spoliant tantum, non autem, ut solent gentes, ignem supponunt nec locis sanctorum in aliquo penitus injuriam irrogare patiuntur.
Exindeque egressi per Campaniam et Lucaniam, simili clade peracta, Bruttios accesserunt; ubi diu residentes ad Siciliam et exinde ad Africae terras ire deliberant.
Bruttiorum siquidem regio in extremis Italiae finibus, australi interjacens parte - angulus ejus Appennini montis initium facit - Hadriaeque pelagus velut lingua porrecta a Tyrrheno aestu sejungens; nomen quondam a Bruttia sortitur regina.
Ibi ergo veniens Alaricus rex Wisigotharum, cum opibus totius Italiae quas in praedam diripuerat, exinde, ut dictum est, per Siciliam ad Africam quietam patriam transire disponit.
Cujus - quia non est liberum, quodcunque homo sine nutu Dei disposuerit - fretum illud horribile aliquantas naves submersit, plurimas conturbavit.
Qua adversitate depulsus, Alaricus, dum secum, quid ageret, deliberaret, subito immatura morte praeventus rebus humanis excessit.
Quem, nimia ejus dilectione lugentes, Busento amne juxta Consentinam civitatem de alveo suo derivato - nam hic fluvius a pede montis juxta urbem dilapsus fluit unda salutifera -, hujus ergo in medio alvei, collecto captivorum agmine sepulturae locum effodiunt, in cujus foveae gremio Alaricum cum multis opibus obruunt, rursusque aquas in suum alveum reducentes; ne a quoquam quandoque locus cognosceretur, fossores omnes interimunt, regnumque Wisigotharum Athawulfo, ejus consanguineo et forma menteque conspicuo, tradunt; nam erat, quamvis, non adeo proceritate staturae formatus, quantum pulchritudine corporis vultuque decorus.
Qui suscepto regno revertens iterum Romam, si quid primum remanserat, more locustarum erasit, nec tantum privatis divitiis Italiam spolians, immo et publicis, Imperatore Honorio nihil resistere praevalente, cujus et germanam, Placidiam, Theodosii Imperatoris ex altera uxore filiam, ab urbe captivam abduxit.
Quam tamen ob generis nobilitatem, formaeque pulchritudinem et integritatem castitatis attendens in Foro Julii, Aemiliae civitate, suo matrimonio legitime copulavit, ut gentes, hac societate comperta, quasi adunata Gothis re publica efficacius terrerentur, Honoriumque Augustum, quamvis opibus exhaustum, tamen jam quasi cognatum grato animo derelinquens, Gallias tendit.
Quo quum advenisset, vicinae gentes perterritae in suis se coeperunt finibus continere, quae dudum crudeliter Gallias infestassent, tam Franci, quam Burgundiones.
Nam Wandali vel Alani, quos superius diximus permissu Principum Romanorum in utraque Pannonia residere, nec ibi sibi metu Gothorum arbitrantes tutum fore, si reverterentur, ad Gallias transierunt.
Sed mox a Galliis, quas ante non multum tempus occupassent, fugientes, Hispanias se recluserunt, adhuc memores ex relatione majorum suorum, quid dudum Geberich, Gothorum rex, genti suae praestitisset incommodi, vel quomodo eos virtute sua patrio solo expulisset.
Tali ergo casu Galliae Athawulfo patuere venienti.
Confirmato ergo Gothus regno in Galliis, Hispanorum casu coepit dolere, eosque deliberans a Wandalorum incursibus eripere, suis opibus Barcilonae cum certis fidelibus relictis plebeque imbelli, interiores Hispanias introivit, ubi saepe cum Wandalis decertans, tertio anno, postquam Gallias Hispaniasque domuisset, occubuit, gladio ilibus perforatis Everwulfi, de cujus solitus erat ridere statura.
Post cujus mortem Sigisricus rex constituitur; sed et ipse, suorum fraude peremptus, ocius regnum cum vita reliquit.
~ ~ ~ ~ ~ x ~ ~ ~ ~ ~ ( K ) ~ ~ ~ ~ ~ x ~ ~ ~ ~ ~
Dehinc jam quartus ab Alarico rex constituitur Wallia nimis destrictus et prudens, contra quem Honorius Imperator Constantium virum industria militari pollentem multisque proeliis gloriosum cum exercitu dirigit, veritus, ne foedus dudum cum Athawulfo initum ipse turbaret et aliquas rursus in rem publicam insidias moliretur, vicinis sibi gentibus expulsis, simulque desiderans germanam suam Placidiam subjectionis opprobrio liberare, paciscens cum Constantio, ut, aut bello aut pace vel quoquo modo si eam potuisset ad suum regnum reducere, ei eam in matrimonium sociaret.
Quo placito Constantius ovans cum copia armatorum et paene jam regio apparatu Hispanias petit. Cui Wallia rex Gothorum non cum minori procinctu ad claustra Pyrenaei occurrit;
ubi ab utraque parte legatione directa ita convenit pacisci, ut Placidiam sororem principis redderet suaque solacia Romanae rei publicae, ubi usus exegerit, non denegaret.
Eo namque tempore Constantinus quidam apud Gallias invadens imperium, filium suum Constantem ex monacho fecerat Caesarem; sed non diu tenens praesumptum regnum, mox, foederatis Gothis Romanisque (165.2), ipse occiditur Arelati, filius vero ejus Viennae.
Post quos item Jovinus ac Sebastianus pari temeritate rem publicam occupandam existimantes pari exitio perierunt.
Nam duodecimo anno regni Walliae, quando et Hunni post paene quinquaginta annorum, invasa Pannonia a Romanis et Gothis, expulsi sunt, videns Wallia Wandalos in suos fines, id est, Hispaniae solum, audaci temeritate ab interioribus partibus Galliciae, quo eos dudum fugaverat Athawulfus, egressos et cuncta in praedas vastare, eo fere tempore, quo Hierius et Ardabures consules processissent; nec mora, mox contra eos movit exercitum.
Sed Gaisaricus rex Wandalorum jam a Bonifatio in Africam invitatus - qui Valentiniano Principi veniens in offensam non aliter se quam malo rei publicae potuit vindicare; is ergo, suis precibus eos invitans, per trajectum angustiarum, qui dicitur fretum Gaditanum et vix septem milibus Africam ab Hispaniis dividit ostiaque maris Tyrrheni in Oceani aestum egeritur, transposuit.
Erat namque Gaisaricus jam Romanorum clade in urbe notissimus, statura mediocris et equi casu claudicans, animo profundus, sermone rarus, luxuriae contemptor, ira turbidus, habendi cupidus, ad sollicitandas gentes providentissimus, semina contentionum jacere, odia miscere paratus.
Talis Africae rem publicam, precibus Bonifatii, ut diximus, invitatus intravit, ubi a divinitate, ut fertur, accepta auctoritate diu regnans, ante obitum suum filiorum agmen accitum ordinavit, ne inter ipsos de regni ambitione contentio esset, sed ordine quisque et gradu suo, alii si superviveret - id est, seniori suo fieret sequens successor et rursus ei posterior ejus. Quod observantes per annorum multorum spatia regnum feliciter possederunt, nec, ut reliquis gentibus assolet, intestino bello foedati sunt, suoque ordine unus post unum regnum excipiens in pace populis imperavit.
Quorum ordo iste ac successio fuit:
- primum Gaisaricus, qui pater et dominus;
- sequens Huniricus;
- tertius Gunthamundus;
- quartus Thrasamundus;
- quintus Hildirix,
quem malo gentis suae Geilamer, immemor atavi praeceptorum, de regno ejectum et interemptum tyrannide praesumpsit.
Sed non ei cessit impune quod fecerat, nam mox Justiniani Imperatoris ultio in eo apparuit et cum omni genere suo opibusque, quibus more praedonis incumbebat, Constantinopolim delatus per virum gloriosissimum Belisarium Magistrum Militum Orientalem, Exconsulem Ordinarium atque Patricium, magnum in circo populo spectaculum fuit seramque suam paenitudinem gerens quum se videret de fastigio regali dejectum, in privatam vitam, cui noluit famulari, redactus occubuit.
Sic Africa, quae in divisione orbis terrarum tertia pars mundi describitur, centesimo fere anno a Wandalico jugo erepta in libertatem revocata est regni Romani, et quam dudum ignavis dominis ducibusque infidelibus a rei publicae Romanae corpore gentilis manus abstulerat, a sollerti domino et fideli ductore nunc revocata hodieque congaudet.
Quamvis et post haec aliquantulum intestino proelio Maurorumque infidelitate attritam sese lamentata sit, tamen triumphus Justiniani Imperatoris a deo donatus, quae incohaverat, ad pacem usque perduxit.
Sed nobis quid opus est, unde res non exigit, dicere? Ad propositum redeamus.
Wallia si quidem, rex Gothorum, adeo cum suis in Wandalos saeviebat, ut voluisset eos etiam et in Africam persequi, nisi eum casus, qui dudum Alarico in Africam tendenti contigerat, revocasset.
Nobilitatus namque intra Hispanias incruentaque victoria potitus Tolosam revertitur; Romano imperio fugatis hostibus aliquantas provincias, quod promiserat, derelinquens, sibique adversa post longum, valitudine superveniente, rebus humanis excessit.
Eo videlicet tempore, quo Beremud, Thorismudo patre progenitus, de quo in catalogo Amalorum familiae superius diximus, cum filio Widirico ab Ostrogothis, qui adhuc in Scythiae terris Hunnorum oppressionibus subjacebant, ad Wisigotharum regnum migravit.
Conscius enim virtutis et generis nobilitatis, facilius sibi credens principatum a parentibus deferri, quem heredem regum constabat esse multorum.
Quis namque de Amalo dubitaret, si vacasset, eligere? Sed nec ipse adeo voluit, quis esset, ostendere.
Et illi jam post mortem Walliae Theodoridum ei dederunt successorem. Ad quem veniens, Beremud, animi pondere quo valebat, eximiam generis sui amplitudinem commoda taciturnitate suppressit, sciens regnantibus semper regali stirpe genitos esse suspectos. Passus est ergo ignorari, ne faceret ordinata confundi.
Susceptusque cum filio suo a rege Theodorido honorifice nimis, adeo ut nec consilii sui expertem nec convivii faceret alienum, non tamen pro generis nobilitate, quam ignorabat, sed pro animi fortitudine et robore mentis, quam non poterat occultare.
Quid plurimum? Defuncto Wallia (ut superius quod diximus repetamus), qui parum fuerat felix Gallis, prosperrimus feliciorque Theodoridus successit in regno, homo summa moderatione compositus, animi corporisque utilitate habendus.
Contra quem, Theodosio et Festo consulibus, pace rupta, Romani, Hunnis auxiliaribus secum junctis, in Gallias arma moverunt. Turbaverat namque eos Gothorum foederatorum manus, quae cum Gaina Comite Constantinopolim efferasset.
Aëtius ergo Patricius tunc praeerat militibus, fortissimorum Moesiorum stirpe progenitus in Durostorena civitate a patre Gaudentio, labores bellicos tolerans, rei publicae Romanae singulariter natus, qui superbiam Suevorum Francorumque barbariem immensis caedibus servire Romano imperio coegit.
Hunnis quoque auxiliariis, Litorio ductante, contra Gothos Romanus exercitus movit procinctum, diuque ex utraque parte acies ordinatae, cum utrique fortes et neuter infirmior esset, datis dextris in pristinam concordiam redierunt, foedereque firmato ab alterutro, fida pace peracta, recessit uterque.
Qua pace Attila, Hunnorum omnium dominus et paene totius Scythiae gentium solus in mundo regnator, qui erat famosa inter omnes gentes claritate mirabilis.
Ad quem in legatione se missum a Theodosio juniore Priscus historicus tali voce inter alia refert:
- "...Ingentia si quidem flumina (id est, Tisia Tibisiaque et Dricca) transeuntes venimus in locum illum, ubi dudum Widigoja Gothorum fortissimus Sarmatum dolo occubuit.
Indeque non longe ad vicum, in quo rex Attila morabatur, accessimus, vicum inquam ad instar civitatis amplissimae, in quo lignea moenia ex tabulis nitentibus fabricata repperimus, quarum compago ita solidum mentiebatur, ut vix ab intentu posset junctura tabularum comprehendi..."
- "...Videres triclinia ambitu prolixiore distenta, porticusque in omni decore dispositas. Area vero curtis ingenti ambitu cingebatur, ut amplitudo ipsa regiam aulam ostenderet..."
Hae sedes erant Attilae regi barbariem totam tenenti; haec captis civitatibus habitacula praeponebat.
Is namque Attila patre genitus Mundzuco, cujus fuere germani Octar et Roas, qui ante Attilam regnum tenuisse narrantur, quamvis non omnino cunctorum quorum ipse, post quorum obitum cum Bleda germano Hunnorum successit in regnum, et ut, ante, expeditioni quam parabat par foret, augmentum virium parricidio quaerit, tendens ad discrimen omnium nece suorum.
Sed librante Justitia, detestabili remedio crescens, deformes exitus suae crudelitatis invenit.
Bleda enim fratre fraudibus interempto, qui magnae parti regnabat Hunnorum, universum sibi populum adunavit, aliarumque gentium, quas tunc in dicione tenebat, numerositate collecta, primas mundi gentes Romanos Wisigothasque subdere praeoptabat.
Cujus exercitus quingentorum milium esse numero ferebatur.
Vir in concussionem gentium natus in mundo, terrarum omnium metus, qui, nescio qua sorte, terrebat cuncta, formidabili de se opinione vulgata.
Erat namque superbus incessu, huc atque illuc circumferens oculos, ut elati potentia ipso quoque motu corporis appareret; bellorum quidem amator, sed ipse manu temperans, consilio validissimus, supplicantibus exorabilis, propitius autem in fide semel susceptis; forma brevis, lato pectore, capite grandiore, minutis oculis, rarus barba, canis aspersus, simio naso, taeter colore, originis suae signa restituens.
Qui quamvis hujus esset naturae, ut semper magna confideret, addebat ei tamen confidentiam gladius Martis inventus, sacer apud Scytharum reges semper habitus, quem Priscus historicus tali refert occasione detectum:
- "...Quum pastor," - inquiens, - "quidam gregis unam buculam conspiceret claudicantem nec causam tanti vulneris inveniret, sollicitus vestigia cruoris insequitur tandemque venit ad gladium, quem depascens herbas incauta calcaverat, effossumque protinus ad Attilam defert.
Quo munere ille gratulatus, ut erat magnanimus, arbitratur se mundi totius principem constitutum et per Martis gladium potestatem sibi concessam esse bellorum..."
Hujus ergo mentem ad vastationem orbis paratam comperiens, Gaisericus, rex Wandalorum, quem paulo ante memoravimus, multis muneribus ad Wisigotharum bella praecipitat, metuens, ne Theodoridus Wisigotharum rex filiae suae ulcisceretur injuriam, quae Hunirico, Gaiserici filio, juncta prius quidem tanto conjugio laetaretur, sed postea, ut erat ille et in sua pignora truculentus, ob suspicionem tantummodo veneni ab ea parati, naribus abscisam truncatamque auribus, spolians decore naturali, patri ejus ad Gallias remiserat, ut turpe funus miseranda semper offerret, et crudelitas, qua etiam moverentur externi, vindictam patris efficacius impetraret.
Attila igitur dudum bella concepta Gaiserici instigatione parturiens, legatos in Italiam ad Valentinianum principem misit, serens Gothorum Romanorumque discordiam, ut, quos proelio non poterat concutere, odiis internis elideret, asserens, se rei publicae ejus amicitias in nullo violare, sed contra Theoderidum Wisigotharum regem sibi esse certamen.
Unde quum excipi libenter optaret, ceteram epistulam usitatis salutationum blandimentis oppleverat, studens fidem adhibere mendacio.
Pari etiam modo ad regem Wisigotharum Theoderidum dirigit scripta, hortans, ut a Romanorum societate discederet recordareturque proelia, quae paulo ante contra eum fuerant concitata. Sub nimia feritate homo subtilis ante quam bella gereret arte pugnabat.
Tunc Valentinianus Imperator ad Wisigothas eorumque regem Theoderidum in his verbis legationem direxit:
- "...Prudentiae vestrae est, fortissime gentium, adversus orbis conspirare tyrannum, qui optat mundi generale habere servitium, qui causas proelii non requirit, sed, quicquid commiserit, hoc putat esse legitimum, ambitum suum bracchio metitur, superbiam licentia satiat; qui jus fasque contemnens, hostem se exhibet et naturae.
Cunctorum etenim meretur hic odium, qui in commune omnium se approbat inimicum...".
- "...Recordamini, quaeso, quod certe non potest oblivisci: ab Hunnis non per bella, ubi communis casus est, fusum me, sed, quod graviter angit, insidiis appetitum; ut de nobis taceamus, potestis hanc inulti ferre superbiam?
Armorum potentes, favete propriis doloribus et communes jungite manus.
Quam sit autem nobis expetenda vel amplexanda societas, hostis interrogate consilia..."
His et similibus legati Valentiniani regem permoverunt Theodoridum. Quibus ille respondit:
- "...Habetis," - inquit, - "Romani, desiderium vestrum; fecistis Attilam et nobis hostem.
Sequimur illum quocunque vocaverit, et quamvis infletur de diversis gentium victoriis, norunt tamen Gothi confligere cum superbis.
Nullum bellum dixerim grave, nisi quod causa debilitat; quando nil triste pavet, cui Majestas arriserit..."
Acclamant responso comites ducis, laetum sequitur vulgus.
Fit omnibus ambitus pugnae, hostes jam Hunni desiderantur.
Producitur itaque a rege Theodoredo Wisigotharum innumerabilis multitudo; qui, quattuor filiis domi dimissis, id est Friderico et Euricho, Retemere et Imnerith, secum tantum Thorismud et Theodericum majores natu participes laboris assumit.
Felix procinctum, auxilium tutum, suave collegium, habere solacia illorum, quos delectat ipsa etiam simul subire discrimina!
A parte vero Romanorum, tanta Patricii Aetii providentia fuit, cui tunc innitebatur res publica Hesperiae plagae, ut, undique bellatoribus congregatis, adversus ferocem et infinitam multitudinem non impar occurreret.
Hi enim affuerunt auxiliares:
- Franci,
- Sarmatae,
- Armoriciani,
- Liticiani,
- Burgundiones,
- Saxones,
- Riparii,
- Olibriones (quondam milites Romani, tunc vero jam in numero auxiliorum exquisiti),
aliaeque nonnullae
- Celticae vel
- Germanicae nationes.
Convenitur itaque in Campis Catalaunicis, qui et Mauriaci nominantur, centum "leugas," ut Galli vocant, in longo tenentes et septuaginta in lato.
"Leuga " autem Gallica una mille et quingentorum passuum quantitate metitur.
Fit ergo area innumerabilium populorum pars illa terrarum.
Conseruntur acies utraeque fortissimae: nihil surreptionibus agitur, sed aperto Marte certatur.
Quae potest digna causa tantorum motibus inveniri?
Aut quod odium in se cunctos animavit armari?
Probatum est humanum genus regibus vivere, quando unius mentis insano impetu strages sit facta populorum, et arbitrio superbi regis, momento defecerit quod tot saeculis natura progenuit.
Sed antequam pugnae ipsius ordinem referamus, necessarium videtur edicere, quae in ipsis bellorum motibus acciderunt, quia sicut famosum proelium, ita multiplex atque perplexum.
Sangibanus namque rex Alanorum, metu futurorum perterritus, Attilae se tradere pollicetur et Aurelianam, civitatem Galliae, ubi tunc consistebat, in ejus jura traducere.
Quod ubi Theodoridus et Aetius cognoverunt, magnis aggeribus eandem urbem ante adventum Attilae struunt, suspectumque custodiunt Sangibanum et inter suos auxiliares medium statuunt cum propria gente.
Igitur Attila rex Hunnorum, tali perculsus eventu, diffidens suis copiis metuit inire conflictum; inter quae fugam revolvens ipso funere tristiorem, statuit per haruspices futura inquirere.
Qui more solito nunc pecorum fibras, nunc quasdam venas in abrasis ossibus intuentes, Hunnis infausta denuntiant; hoc tamen quantulum praedixere solacii, quod summus hostium ductor de parte adversa occumberet, relictaque victoria, sua morte triumphum foedaret.
Quumque Attila necem Aetii, quod ejus motibus obviabat, vel cum sua perditione, duceret expetendam, tali praesagio sollicitus, ut erat consiliorum in rebus bellicis exquisitor, circa nonam diei horam proelium sub trepidatione committit, ut, si secus cederet, nox imminens subveniret.
Convenere partes, ut diximus, in campos Catalaunicos.
Erat autem positio loci declivi tumore in editum collis excrescens. Quem uterque cupiens exercitus obtinere, quia loci opportunitas non parvum beneficium confert, dextram partem Hunni cum suis, sinistram Romani et Wisigothae cum auxiliariis occuparunt; relictoque jugo de cacumine ejus certamen ineunt.
Dextrum itaque cornu cum Wisigothis Theoderidus tenebat, sinistrum Aëtius cum Romanis, collocantes in medio Sangibanum, quem superius rettulimus praefuisse Alanis, providentes cautione militari, ut eum, de cujus animo minus praesumebant, fidelium turba concluderent.
Facile namque assumit pugnandi necessitatem, cui fugiendi imponitur difficultas.
E diverso vero fuit Hunnorum acies ordinata, ut in medio Attila cum suis fortissimis locaretur, sibi potius rex hac ordinatione prospiciens, quatenus inter gentis suae robur positus ab imminenti periculo redderetur exceptus.
Cornua vero ejus multiplices populi et diversae nationes, quas dicioni suae subdiderat, ambiebant.
Inter quas Ostrogotharum praeeminebat exercitus, Walamere et Theudemere et Widimere germanis ductantibus, ipso etiam rege, cui tunc serviebant, nobilioribus, quia Amalorum generis eos potentia illustrabat;
eratque et Gepidarum agmini innumerabilium rex ille famosissimus Ardaricus, qui ob nimiam suam fidelitatem erga Attilam ejus consiliis intererat.
Nam perpendens Attila sagacitate ejus, eum et Wala-merem, Ostrogotharum regem, super ceteros regulos diligebat.
Erat namque Walamer secreti tenax, blandus alloquio, dolis gnarus; Ardaricus fide et consilio, ut diximus, clarus. Quibus non immerito contra parentes Wisigothas debuit credere pugnaturis.
Reliqua autem, si dici fas est, turba regum diversarumque nationum ductores ac si satellites nutibus Attilae attendebant, et ubi oculo annuisset, absque aliqua murmuratione cum timore et tremore unusquisque astabat, aut certe, quod jussus fuerat exsequebatur.
Solus Attila rex omnium regum super omnes et pro omnibus sollicitus erat.
Fit ergo de loci, quem diximus, opportunitate certamen.
Attila suos dirigit, qui cacumen montis invaderent. Sed a Thorismudo et Aëtio praevenitur, qui, eluctati collis excelsa ut conscenderant, superiores effecti sunt, venientesque Hunnos montis beneficio facile turbaverunt.
Tunc Attila cum videret exercitum causa praecedente turbatum, tali eum ex tempore credidit alloquio confirmandum:
- "Post victorias tantarum gentium, post orbem, si consistatis, edomitum, ineptum judicaverim tamquam ignaros rei verbis acuere. Quaerat hoc aut novus ductor aut inexpertus exercitus...".
- "...Nec mihi fas est aliquid vulgare dicere, nec vos oportet audire.
- Quid autem aliud vobis quam bellare consuetum?
- Aut quid viro forti suavius, quam vindictam manu quaerere?
- Magnum munus a natura animos ultione satiare...".
- "...Aggrediamur igitur hostem alacres; audaciores sunt semper, qui inferunt bellum.
- "Adunatas despicite dissonas gentes"!
Indicium pavoris est societate defendi. En ante impetum nostrum terroribus jam feruntur: excelsa quaerunt, tumulos capiunt et, sera paenitudine, in campis munitiones efflagitant. Notum est vobis quam sint levia Romanorum arma: primo etiam non dicam vulnere, sed ipso pulvere gravantur, dum in ordine coeunt et acies testudinesque conectunt..."
- "...Vos confligite perstantibus animis, ut soletis, despicientesque eorum aciem Alanos invadite, in Wisigothas incumbite!
- Inde nobis citam victoriam quaerere, unde se continet bellum.
- Abscisis enim nervis mox membra relabuntur; nec potest stare corpus, cui ossa subtraxeris. Consurgant animi, furor solitus intumescat.
- Nunc consilia, Hunni, nunc arma depromite: aut vulneratus quis adversarii mortem reposcat aut illaesus hostium clade satietur.
- Victuris nulla tela conveniunt, morituros et in otio fata praecipitant...."
- "...Postremo cur fortuna Hunnos tot gentium victores assereret, nisi ad certaminis hujus gaudia praeparasset?
- Quis denique Maeotidarum iter majoribus nostris aperuit tot saeculis clausum secretum?
- Quis adhuc inermibus cedere faciebat armatos?
- Faciem Hunnorum non poterat ferre adunata collectio.
- Non fallor eventu: hic campus est, quem nobis tot prospera promiserunt.
- Primus in hostem tela conjiciam.
- Si quis potuerit Attila pugnante otium ferre, sepultus est."
His verbis accensi, in pugnam cuncti praecipitantur.
Et quamvis haberent res ipse formidinem, praesentia tamen regis cunctationem morantibus auferebat.
Manu manibus congrediuntur; bellum atrox multiplex immane pertinax, cui simile nulla usquam narrat antiquitas, ubi talia gesta referuntur, ut nihil esset, quod in vita sua conspicere potuisset egregius, qui hujus miraculi privaretur aspectu.
Nam, si senioribus credere fas est, rivulus memorati campi humili ripa praelabens, peremptorum vulneribus sanguine multo provectus est, non auctus imbribus, ut solebat, sed liquore concitatus insolito torrens factus est cruoris augmento.
Et quos illic coegit in aridam sitim vulnus inflictum, fluenta mixta clade traxerunt: ita constricti sorte miserabili, sorbebant potantes sanguinem quem fuderant sauciati.
Hic Theodoridus rex dum adhortans discurrit per exercitum, equo depulsus pedibusque suorum conculcatus vitam maturae senectutis conclusit.
Alii vero dicunt eum interfectum telo Andagis de parte Ostrogotharum, qui tunc Attilae sequebantur regimen.
Hoc fuit quod Attilae praesagio haruspices prius dixerant, quamvis ille de Aëtio suspicaretur.
Tunc Wisigothae, dividentes se ab Alanis, invadunt Hunnorum catervam et paene Attilam trucidarent, nisi providus prius fugisset et se suosque ilico intra saepta castrorum, quae plaustris vallata habebat, reclusisset;
quamvis fragili munimine, eo tamen quaesierunt subsidium vitae, quibus paulo ante nullus poterat muralis agger obsistere.
Thorismud autem, regis Theodoridi filius, qui cum Aëtio collem anticipans hostes de superiori loco proturbaverat, credens se ad agmina propria pervenire, nocte caeca ad hostium carpenta ignarus incurrit.
Quem fortiter dimicantem quidam capite vulnerato equo dejecit, suorumque providentia liberatus a proeliandi contentione desivit.
Aëtius vero similiter noctis confusione divisus quum inter hostes medius vagaretur, trepidus ne quid incidisset adversi, Gothos inquirit, tandemque ad socia castra perveniens, reliquum noctis scutorum defensione transegit.
Postera die luce orta quum tumulatos cadaveribus campos aspicerent nec audere Hunnos erumpere, suam arbitrantur esse victoriam, scientesque Attilam non nisi magna clade confossum bella defugere, quum tamen nil ageret, velut prostratus, abjectum, sed, strepens armis, tubis canebat incursionemque minabatur, velut leo venabulis pressus, speluncae aditus obambulans, nec audet insurgere, nec desinit fremitibus vicina terrere.
Sic bellicosissimus rex victores suos turbabat inclusus.
Conveniunt itaque Gothi Romanique et quid agerent de superato Attila, deliberant.
Placet eum obsidione fatigari, quia annonae copiam non habebat, quando ab ipsorum sagittariis intra saepta castrorum locatis, crebris ictibus arceretur accessus.
Fertur autem desperatis rebus praedictum regem, adhuc et supremo magnanimem, equinis sellis construxisse pyram seseque, si adversarii irrumperent, flammis injicere voluisse, ne aut aliquis ejus vulnere laetaretur aut in potestatem hostium tantarum gentium dominus perveniret.
Verum inter has obsidionum moras, Wisigothae regem, filii patrem requirunt, admirantes ejus absentiam, dum felicitas fuerit subsecuta.
Cumque diutius exploratum, ut viris fortibus mos est, inter densissima cadavera repperissent, cantibus honoratum inimicis spectantibus abstulerunt.
Videres Gothorum globos dissonis vocibus confragosos inter bella adhuc furentia funeri reddidisse culturam.
Fundebantur lacrimae, sed quae viris fortibus impendi solent.
Nam mors erat, sed Hunno teste gloriosa, unde hostium putaretur inclinatam fore superbiam, quando tanti regis efferri cadaver cum suis insignibus conspiciebant.
At gothi Theodorido adhuc justa solventes, armis insonantibus, regiam deferunt majestatem, fortissimusque Thorismud bene gloriosos manes carissimi patris, ut decebat filium, patris exsequias prosecutus est.
Quod postquam peractum est, orbitatis dolore commotus et virtutis impetu, qua valebat, dum in reliquis Hunnorum, mortem patris vindicare contendit, Aëtium patricium ac si seniorem prudentiaque maturum de hac parte consuluit, quid sibi esset in tempore faciendum.
Ille vero metuens ne, Hunnis funditus interemptis, a Gothis Romanum premeretur imperium, praebet hac suasione consilium, ut ad sedes proprias remearet regnumque, quod pater reliquerat, arriperet, ne germani ejus, opibus assumptis paternis, Wisigotharum regnum invaderent graviterque dehinc cum suis et, quod pejus est, miseriterque pugnaret.
Quo responso non ambigue, ut datum est, sed pro sua potius utilitate suscepto, relictis Hunnis rediit ad Gallias.
- "Sic humana fragilitas, dum suspicionibus occurrit, magnarum plerumque agendarum rerum occasionem intercipit".
In hoc enim famosissimo et fortissimarum gentium bello ab utrisque partibus CLXV milia (= centum sexaginta quinque milia = 165,000) caesa referuntur, exceptis quindecim milibus Gepidarum et Francorum, qui ante congressionem publicam noctu sibi occurrentes mutuis concidere vulneribus, Francis pro Romanorum, Gepidis pro Hunnorum parte pugnantibus.
Attila igitur, cognita discessione Gothorum, quod de inopinatis colligi solet, inimicorum magis aestimans dolum, diutius se intra castra continuit.
Sed ubi hostium absentiam sunt longa silentia consecuta, erigitur mens ad victoriam, gaudia praesumuntur atque potentis regis animus in antiqua fata revertitur.
Thorismud ergo, patre mortuo in campis statim Catalaunicis, ubi et pugnaverat, regia majestate subvectus Tolosam ingreditur.
Hic, licet fratrum et fortium turba gauderet, ipse tamen sic sua initia moderatus est, ut nullius repperiret de regni successione certamen.
Attila vero, nancta occasione de secessu Wisigotharum, et, quod saepe optaverat, cernens hostium solutionem per partes, mox jam securus ad oppressionem Romanorum movit procinctum, primaque aggressione Aquilejensem obsidet civitatem, quae est metropolis Venetiarum, in mucrone vel lingua Hadriatici posita Sinus, cujus ab oriente muros Natissa amnis fluens a monte Piccis elambit.
Ibique quum diu multumque obsidens nihil penitus praevaleret, fortissimis intrinsecus Romanorum militibus resistentibus, exercitu jam murmurante et discedere cupiente, Attila deambulans circa muros, dum utrum solveret castra an adhuc remoraretur deliberat, animadvertit candidas aves, id est ciconias, quae in fastigiis domorum nidificant, de civitate fetus suos trahere atque contra morem per rura forinsecus comportare.
Et ut erat sagacissimus inquisitor, praesensit et ad suos:
- "Respicite," - inquit, - "aves futurarum rerum providas perituram relinquere civitatem casurasque arces periculo imminente deserere! Non hoc vacuum, non hoc credatur incertum; rebus praesciis consuetudinem mutat ventura formido."
Quid plura? Animos suorum rursus ad oppugnandam Aquilejam inflammat.
Qui, machinis constructis omnibusque generibus tormentorum adhibitis, nec mora et invadunt civitatem, spoliant, dividunt vastantque crudeliter, ita ut vix ejus vestigia ut appareant reliquerunt.
Exhinc jam audaciores et necdum Romanorum sanguine satiati per reliquas Venetum civitates Hunni bacchantur.
Mediolanum quoque Liguriae metropolim et quondam regiam urbem pari tenore devastant nec non Ticinum aequali sorte dejiciunt vicinaque loca saevientes allidunt demoliunturque paene totam Italiam. Quumque ad Romam animus fuisset ejus attentus accedere, sui eum, ut Priscus historicus refert, removerunt, non urbi, cui inimici erant, consulentes, sed Alarici quondam Wisigotharum regis objicientes exemplum, veriti regis sui fortunam, quia ille post fractam Romam non diu supervixerit, sed protinus rebus humanis excesserit.
Igitur dum ejus animus ancipiti negotio inter ire et non ire fluctuaret secumque deliberans tardaret, placida ei legatio a Roma advenit.
Nam Leo papa per se ad eum accedit in agro Venetum Ambulejo, ubi Mincius amnis commeantium frequentatione transitur.
Qui mox deposuit exercitatum furorem et rediens, quo venerat, iter, ultra Danubium promissa pace discessit, illud prae omnibus denuntians atque interminando decernens, graviora se Italiae illaturum, nisi ad se Honoriam, Valentiniani principis germanam, filiam Placidiae Augustae, cum portione sibi regalium opum debita mitterent.
Ferebatur enim, quia haec Honoria, dum propter aulae decus ad castitatem teneretur nutu fratris inclusa, clam eunucho misso Attilam invitasset, ut contra fratris potentiam ejus patrociniis uteretur: prorsus indignum facinus, ut licentiam libidinis malo publico compararet.
Reversus itaque Attila in sedes suas et quasi otii paenitens graviterque ferens a bello cessare, ad Orientis principem Marcianum legatos dirigit, provinciarum testans vastationem, quod sibi promissum a Theodosio quondam imperatore minime persolveretur, et inhumanior solito suis hostibus appareret.
Haec tamen agens, ut erat versutus et callidus, alibi minatus alibi arma sua commovit, et, quod restabat indignationis, faciem in Wisigothas convertit.
Sed non eum, quem de Romanis, reportavit eventum.
Nam per dissimiles anterioribus vias recurrens, Alanorum partem trans flumen Ligeris considentem statuit suae redigere dicioni, quatenus mutata per ipsos belli facie, terribilior immineret.
Igitur a Dacia et Pannonia provinciis, in quibus tunc Hunni cum diversis subditis nationibus insidebant, egrediens, Attila in Alanos movit procinctum.
Sed Thorismud rex Wisigotharum, fraudem Attilae non impari subtilitate praesentiens, ad Alanos tota velocitate prius advenit, ibique supervenientis Attilae motibus jam praeparatus occurrit, consertoque proelio paene simili eum tenore, ut prius in campis Catalaunicis, ab spe removit victoriae, fugatumque a partibus suis sine triumpho remittens in sedes proprias fugere compulit.
Sic Attila, famosus et multarum victoriarum dominus, dum quaerit famam perditoris abjicere et quod prius a Wisigothis pertulerat abolere, geminata sustinuit ingloriosusque recessit.
Thorismud vero, repulsis ab Alanis Hunnorum catervis sine aliqua suorum laesione, Tolosam migravit, suorumque quieta pace composita, tertio anno regni sui aegrotans, dum sanguinem tollit de vena, ab Ascalc suo cliente, inimico nuntiante arma subtracta, peremptus est.
Una tamen manu, quam liberam habebat, scabellum tenens, sanguinis sui exstitit ultor, aliquantos insidiantes sibi exstinguens.
Post cujus decessum Theoderidus, germanus ejus, Wisigotharum in regnum succedens, id mox Riciarium Swavorum regem, cognatum suum, repperit inimicum.
Hic etenim Riciarius, affinitate Theoderidi praesumens, universam paene Hispaniam sibi credidit occupandam, judicans opportunum tempus surreptioni, incomposita initia temptare regnantis.
Quibus antea Gallaecia et Lusitania sedes fuere, quae in dextro latere Hispaniae per ripam Oceani porriguntur, habentes ab oriente Austrogoniam, ab occidente in promuntorio sacrum Scipionis Romani ducis monumentum, a septentrione Oceanum, a meridie Lusitaniam et fluvium Tagum qui, harenis suis permiscens auri metalla, trahit cum limi vilitate divitias.
Exinde ergo exiens Riciarius, rex Swavorum, nititur totas Hispanias occupare.
Cui Theodoridus, cognatus ejus, ut erat moderatus, legatos mittens, pacifice dixit, ut non solum recederet a finibus alienis, verum etiam nec temptare praesumeret, odium sibi tali ambitione acquirens.
Ille vero animo praetumido ait:
- "Si hic murmuras et me venire causaris, Tolosam, ubi tu sedes, veniam; ibi, si vales - resiste!"
His auditis aegre tulit Theodoridus compacatusque cum ceteris gentibus arma movit in Swavos, Burgundionum quoque Gundiwichum et Hilpericum, reges auxiliarios, habens sibique devotos.
Ventum est ad certamen juxta flumen Ulbium, quod inter Asturiam Hiberiamque praetermeat; consertoque proelio Theoderidus cum Wisigothis, qui ex justa parte pugnabat, victor efficitur, Suavorum gentem paene cunctam usque ad internecionem prosternens.
Quorum rex Riciarius, relicto infesto hoste, fugiens in navem conscendit, adversaque procella Tyrrheni hoste repercussus, Wisigotharum est manibus redditus.
Miserabilis non differt mortem, quum elementa mutaverit.
Theoderidus vero victor exsistens, subactis pepercit nec ultra certamine saevire permisit, praeponens Swavis, quos subegerat, clientem proprium nomine Agiwulfum.
Qui, in brevi, animum praevaricatione Swavorum suasionibus commutans, neglexit imperata complere, potius tyrannica elatione superbiens credensque se ea virtute provinciam obtinere, qua dudum cum domino suo eam subegisset.
Vir si quidem erat Warnorum stirpe genitus, longe a Gothici sanguinis nobilitate sejunctus, idcirco nec libertati studens nec patrono fidem servans.
Quo comperto Theodoridus mox contra eum, qui eum de regno invaso dejicerent, destinavit.
Qui venientes sine mora, in primo eum certamine superantes, congruam factorum ejus ab eo exegerunt ultionem.
Captus namque et suorum solacio destitutus, capite plectitur, sensitque tandem iratum, qui propitium dominum crediderat contemnendum.
Tunc Swavi rectoris sui interitum contuentes, locorum sacerdotes ad Theoderidum supplices direxerunt.
Quos ille pontificali reverentia suscipiens non solum impunitatem Swavorum indulsit, sed et ut sibi de suo genere principem constituerent, flexus pietate concessit.
Quod et factum est, et Rimismundum sibi Swavi regulum ordinaverunt.
His peractis paceque cunctis munitis, tertio decimo regni sui anno Theoderidus occubuit.
Cui frater Eurichus praecupida festinatione succedens scaeva suspicione pulsatus est.
Nam dum haec circa Wisigotharum gentem et alia nonnulla geruntur, Valentinianus Imperator dolo Maximi occisus est et ipse Maximus, tyrannico more, regnum invasit.
Quod audiens Gaisaricus rex Wandalorum ab Africa armata classe in Italiam venit Romamque ingressus cuncta devastat.
Maximus vero fugiens, a quodam Urso, milite Romano, interemptus est.
Post quem, jussu Marciani Imperatoris Orientalis, Majorianus Occidentale suscepit imperium gubernandum.
Sed et ipse non diu regnans, dum contra Alanos, qui Gallias infestabant, movisset procinctum, Dertona juxta fluvium Ira cognomento occiditur.
Cujus locum Severus invasit, qui tertio anno imperii sui Romae obiit.
Quod cernens Leo Imperator, qui in Orientali regno Marciano successerat, Anthemium Patricium suum ordinans, Romae principem destinavit.
Qui veniens ilico Ricimerem generum suum contra Alanos direxit, virum egregium et paene tunc in Italia ad exercitum singularem.
Qui et multitudinem Alanorum et regem eorum Beorgum in primo statim certamine superatus ad internecionem prostravit.
Euricus ergo, Wisigotharum rex, crebram mutationem Romanorum principum cernens, Gallias suo jure nisus est occupare.
Quod comperiens, Anthemius Imperator Brittonum solacia postulavit.
Quorum rex Riotimus cum duodecim milibus, veniens in Biturigas civitatem Oceano, e navibus egressus susceptus est.
Ad quos rex Wisigotharum Eurichus innumerum ductans advenit exercitum diuque pugnans, Riotimum, Brittonum regem, antequam Romani in ejus societate conjungerentur, effugavit.
Qui, ampla parte exercitus amissa, cum quibus potuit fugiens, ad Burgundionum gentem vicinam Romanisque in eo tempore foederatam advenit.
Eurichus vero, rex Wisigotharum, Arvernam, Galliae civitatem, occupavit, Anthemio principe jam defuncto:
Qui, quum cum Ricimere genero suo intestino bello saeviens Romam trivisset, ipse a genero peremptus regnum reliquit Olybrio.
Quo tempore in Constantinopoli, Aspar, primus Patriciorum et Gothorum genere clarus, cum Ardabure et Patriciolo filiis, illo quidem olim Patricio, hoc autem Caesare generoque Leonis principis appellato, spadonum ensibus in palatio vulneratus interiit.
Et Olybrio necdum octavo mense in regnum ingresso obeunte, Glycerius apud Ravennam plus praesumptione quam electione Caesar effectus est.
Quem anno vix expleto Nepos, Marcellini quondam Patricii sororis filius, a regno dejiciens, in Portu Romano episcopum ordinavit.
Tantas varietates mutationesque Eurichus cernens, ut diximus superius, Arvernam occupat civitatem, ubi tunc Romanorum dux praeerat Ecdicius, nobilissimus senator et Aviti dudum Imperatoris (qui ad paucos dies regnum invaserat) filius; nam hic, ante Olybrium paucis diebus tenens imperium, ultro secessit Placentiam, ibique episcopus est ordinatus.
Hujus ergo filius Ecdicius, diu certans cum Wisigothis nec valens antistare, relicta patria maximeque urbe Arvernate hosti, ad tutiora se loca collegit.
Quod audiens Nepos Imperator praecepit Ecdicium relictis Galliis ad se venire, loco ejus Oreste magistro Militum ordinato.
Qui Orestes, suscepto exercitu et contra hostes egrediens, a Roma Ravennam pervenit, ibique remoratus Augustulum filium suum imperatorem effecit.
Quo comperto, Nepos fugit Dalmatias ibique defecit, privatus a regno, ubi jam Glycerius dudum Imperator episcopatum Salonitanum habebat.
Augustulo vero a patre Oreste in Ravenna Imperatore ordinato, non multo post Odoacer, Torcilingorum rex, habens secum Sciros, Herulos diversarumque gentium auxiliarios, Italiam occupavit et, Oreste interfecto, Augustulum filium ejus de regno pulsum in Lucullano Campaniae Castello exilii poena damnavit.
Sic quoque Hesperium Romanae gentis imperium, quod, septingentesimo nono urbis conditae anno, primus Augustorum Octavianus Augustus tenere coepit, cum hoc Augustulo periit, anno decessorum prodecessorumve regni quingentesimo vicesimo secundo, Gothorum dehinc regibus Romam Italiamque tenentibus.
Interea Odoacer, rex gentium, omnem Italiam subjugatam (ut terrorem suum Romanis injiceret, mox initio regni sui Bracilam comitem apud Ravennam occidit) - regnoque suo confortato - paene per tredecim annos usque ad Theodorici praesentiam, de quo in subsequentibus dicturi sumus, obtinuit.
Interim tamen ad eum ordinem, unde digressi sumus, redeamus, et quomodo Euricus, rex Wisigotharum, Romani regni vacillationem cernens, Arelatum et Massiliam propriae subdidit dicioni.
Gaisaricus etenim, Wandalorum rex, suis eum muneribus ad ista committenda illicuit, quatenus ipse Leonis vel Zenonis insidias, quas contra eum direxerant, praecaveret, egitque, ut Orientale imperium Ostrogothae, Hesperium Wisigothae vastarent, ut in utraque re publica hostibus decertantibus ipse in Africa quietus regnaret.
Quod Eurichus, grato suscipiens animo, totas Hispanias Galliasque sibi jam jure proprio tenens, simul quoque et Burgundiones subegit, in Arelatoque degens decimo nono regni sui anno vita privatus est.
Huic successit proprius filius Alaricus, qui nonus in numero ab illo Alarico Magno regnum adeptus est Wisigotharum.
Nam pari tenore ut de Augustis superius diximus, et in Alaricis evenisse cognoscitur: "et in eis saepe regna deficiunt, a quorum nominibus incoharunt".
Quo nos interim praetermisso, sic, ut promisimus, omnem Gothorum texamus originem.
Et quia, dum utraeque gentes, tam Ostrogothae quam etiam Wisigothae, in uno essent, ut valui, majorum sequens dicta, revolvi, divisosque Wisigothas ab Ostrogothis ad liquidum sum prosecutus, necesse nobis est iterum ad antiquas eorum Scythicas sedes redire et Ostrogotharum genealogiam actusque pari tenore exponere.
Quos constat morte Ermanarici regis sui, decessione a Wisigothis divisos, Hunnorum subditos dicioni, in eadem patria remorasse, Winithahario tamen Amalo principatus sui insignia retinente.
Qui, avi Wultwulfi virtutem imitatus, quamvis Ermanarico felicitate inferior, tamen aegre ferens Hunnorum imperio subjacere, paululum se subtrahens ab illis suamque dum nititur ostendere virtutem, in Antorum fines movit procinctum, eosque dum aggreditur prima congressione superatus; deinde fortiter egit regemque eorum, Boz nomine, cum filiis ejus et LXX {septuaginta} primatibus in exemplum terroris affixit, ut dediticiis metum cadavera pendentium geminarent.
Sed dum tali libertate vix anni spatio imperasset, non est passus Balamber, rex Hunnorum, sed ascito ad se Gaisamundo, Hunimundi Magni filio, qui juramenti sui et fidei memor cum ampla parte Gothorum Hunnorum imperio subjacebat, renovatoque cum eo foedere, super Winithaharium duxit exercitum;
diuque certati, primo et secundo certamine Winithaharius vincit. Nec valet aliquis commemorare, quantam stragem de Hunnorum Winithaharius fecit exercitu.
Tertio vero proelio surreptionis auxilio ad fluvium nomine Erac, dum utrique ad se venissent, Balamber, sagitta missa caput Winithaharii saucians, eum interemit neptemque ejus Waldamarcam sibi in conjugio copulans jam omnem in pace Gothorum populum subactum possedit, ita tamen, ut genti Gothorum semper proprius regulus, quamvis Hunnorum consilio, imperaret.
Et mox defuncto Winithahario rexit eos Hunimundus, filius quondam regis potentissimi Ermanarici, acer in bello totoque corpore pulchritudine pollens, qui posthaec contra Swavorum gentem feliciter dimicavit.
Eoque defuncto successit Thorismud filius ejus, flore juventutis ornatus, qui secundo principatus sui anno contra Gepidas movit exercitum, magnaque de illis potitus victoria, casu equi dicitur interemptus.
Quo defuncto sic eum luxerunt Ostrogothae, ut quadraginta per annos in ejus locum rex alius non succederet, quatenus et illius memoriam semper haberent in ore et tempus accederet, quo Walamer habitum repararet virilem, qui erat ex consobrino ejus genitus Wandalahario; quia filius ejus, ut superius diximus, Beremud, jam contempta Ostrogotharum gente propter Hunnorum dominium, ad partes Hesperias Wisigotharum fuisset gentem secutus, de quo et ortus est Widiricus.
Widirico quoque filius natus est Eutharicus, qui junctus Amalaswinthae, filiae Theoderici, item Amalorum stirpem jam divisam conjunxit et genuit Athalaricum et Matheswintham.
Sed quia Athalaricus in annis puerilibus defunctus est, Matheswintha, Constantinopolim allata de secundo viro, id est Germano, fratruele Justiniani Imperatoris, genuit postumum filium, quem nominavit Germanum.
Sed nobis, ut ordo, quem coepimus, decurrat, ad Wandalarii subolem, quae trino flore pullulabat, redeundum est.
Hic enim Wandalarius, fratruelis Ermanarici et supra scripti Thorismudi consobrinus, tribus editis liberis in gente Amala gloriatus est, id est Walamir, Thiudimir, Widimir.
Ex quibus per successionem parentum Walamir in regnum conscendit, adhuc Hunnis eos inter alias gentes generaliter obtinentibus.
Eratque tunc in tribus his germanis contemplatio grata, quando mirabilis Thiudimer pro fratris Walamir militabat imperio, Walamir vero pro altero jubebat ornando, Widimer servire fratribus aestimabat.
Sic eis mutua affectione se tuentibus, nulli penitus deerat regnum, quod utrique in sua pace tenebant.
Ita tamen, ut saepe dictum est, imperabant, ut ipsi Attilae Hunnorum regis imperio deservirent: quibus nec contra parentes Wisigothas licuisset recusare certamen, sed necessitas domini, etiam parricidium si jubet, implendum est.
Nec aliter ab Hunnorum dominio divelli potuit gens aliqua Scythica, nisi optata cunctis nationibus in commune et Romanis mors Attilae eveniret, quae tam fuit vilis, ut vita mirabilis.
Qui, ut Priscus historicus refert, exitus sui tempore, puellam Hildico nomine decoram valde sibi in matrimonio post innumerabiles uxores, ut mos erat gentis illius, socians, ejusque in nuptiis, hilaritate nimia resolutus, vino somnoque gravatus resupinus jacebat; redundans sanguis, qui ei solite de naribus effluebat, dum in consuetis meatibus impeditur, itinere ferali faucibus illapsus exstinxit.
Ita glorioso per bella regi temulentia pudendos exitus dedit.
Sequenti vero luce quum magna pars diei fuisset exempta, ministri regii, triste aliquid suspicantes, post clamores maximos, fores effringunt inveniuntque Attilae sine ullo vulnere necem sanguinis effusione peractam, puellamque demisso vultu sub velamine lacrimantem.
Tunc, ut gentis illius mos est, crinium parte truncata informes facies cavis turpavere vulneribus, ut proeliator eximius non femineis lamentationibus et lacrimis, sed sanguine lugeretur virili.
De quo id accessit mirabile, ut Marciano Principi Orientis, de tam feroci hoste sollicito, in somnis divinitas assistens arcum Attilae in eadem nocte fractum ostenderet, quasi quod gens ipsa eo telo multum praesumat.
Hoc Priscus historicus vera se dicit attestatione probare.
Nam in tantum magnis imperiis Attila terribilis habitus est, ut ejus mortem in locum muneris superna regnantibus indicarent.
Cujus manes quibus modis a sua gente honorati sint, pauca de multis dicere non omittamus.
In mediis si quidem campis et intra tentoria serica cadavere collocato, spectaculum admirandum et sollemniter exhibetur.
Nam de tota gente Hunnorum lectissimi equites in eo loco, quo erat positus, in modum circensium cursibus ambientes, facta ejus cantu funereo tali ordine referebant:
- "Praecipuus hunnorum rex Attila, patre genitus Mundzuco! fortissimarum gentium dominus, qui inaudita ante se potentia solus Scythica et Germanica regna possedit, nec non utraque Romani orbis imperia captis civitatibus terruit et, ne praedae reliqua subderentur, placatus precibus annuum vectigal accepit; cumque haec omnia proventu felicitatis egerit, non vulnere hostium, non fraude suorum, sed gente incolumi inter gaudia laetus sine sensu doloris occubuit.
- Quis ergo hunc exitum putet, quem nullus aestimat vindicandum?"
Postquam talibus lamentis est defletus, "strawam" super tumulum ejus, quam appellant, ipsi ingenti comissatione concelebrant;
et contraria invicem sibi copulantes, luctu funereo mixta gaudia explicabant, noctuque secreto cadaver terra reconditum; coopercula, primum auro, secundum argento, tertium ferri rigore, communiunt, significantes tali argumento potentissimo regi omnia convenire: ferrum, quod gentes edomuit, aurum et argentum, quod ornatum rei publicae utriusque acceperit.
Addunt arma hostium caedibus acquisita, phaleras variarum gemmarum fulgore pretiosas et diversi generis insignia, quibus colitur aulicum decus.
Et, ut tantis divitiis humana curiositas arceretur, operi deputatos detestabili mercede trucidarunt, emersitque momentanea mors sepelientibus cum sepulto.
Talibus peractis, ut solent animi juvenum ambitu potentiae concitari, inter successores Attilae de regno orta contentio est, et dum inconsulte imperare cupiunt cuncti, omnes simul imperium perdiderunt.
Sic frequentius regna gravat copia quam inopia successorum.
Nam filii Attilae, quorum per licentiam libidinis paene populus fuit, gentes sibi dividi aequa sorte poscebant, ut ad instar familiae bellicosi reges cum populis mitterentur in sortem.
Quod ut Gepidarum rex comperit Ardarichus, indignatus de tot gentibus velut vilissimorum mancipiorum condicione tractari, contra filios Attilae primus insurgit, illatumque serviendi pudorem secuta felicitate detersit, nec solum suam gentem, sed et ceteras quae pariter premebantur sua discessione absolvit, quia facile omnes appetunt, quod pro cunctorum utilitate temptatur.
In mutuum igitur armantur exitium, bellumque committitur in Pannonia juxta flumen, cui nomen est Nedao.
Illic concursus factus est gentium variarum, quas Attila in sua tenuerat dicione.
Dividuntur regna cum populis, fiuntque ex uno corpore membra diversa, nec quae unius passioni compaterentur, sed quae exciso capite in invicem insanirent; quae nunquam contra se pares invenerant, nisi ipsi mutuis se vulneribus sauciantes, se ipsos discerperent fortissimae nationes.
Nam ibi admirandum reor fuisse spectaculum, ubi cernere erat contis pugnantem Gothum, ense furentem Gepidam, in vulnere suo Rugum tela frangentem, Swavum pede, Hunnum sagitta praesumere, Alanum gravi, Erulum levi armatura aciem struere.
Post multos ergo gravesque conflictus favit Gepidis inopinata victoria. Nam XXX (triginta) fere milia (30,000) tam Hunnorum quam aliarum gentium, quae Hunnis ferebant auxilium, Ardarici gladius conspiratioque peremit.
In quo proelio filius Attilae major natu nomine Ellac occiditur, quem tantum parens super ceteros amasse perhibebatur, ut eum cunctis diversisque liberis suis in regno praeferret; sed non fuit votis patris fortuna consentiens.
Nam post multas hostium caedes sic viriliter eum constat peremptum, ut tam gloriosum superstes pater optasset interitum.
Reliqui vero germani ejus, eo occiso, fugantur juxta litus Pontici maris, ubi prius Gothos sedisse descripsimus.
Cesserunt itaque Hunni, quibus cedere putabatur universitas.
- "Adeo discidium perniciosa res est, ut divisi corruerent, qui adunatis viribus territabant!".
Haec causa Ardarici regis Gepidarum felix affuit diversis nationibus, quae Hunnorum regimini invitae famulabantur, eorumque diu maestissimos animos ad hilaritatem libertatis votivam erexit; - venientesque multi per legatos suos ad solum Romanum et a principe tunc Marciano gratissime suscepti, distributas sedes, quas incolerent, acceperunt.
Nam Gepidae, Hunnorum sibi sedes viribus vindicantes, totius Daciae finibus velut victores potiti, nihil aliud a Romano imperio, nisi pacem et annua sollemnia, ut strenui viri, amica pactione postulaverunt.
Quod et libens tunc annuit Imperator et usque nunc consuetum donum gens ipsa a Romano suscipit Principe.
Gothi vero, cernentes Gepidas Hunnorum sedes sibi defendere Hunnorumque populum suas antiquas sedes occupare, maluerunt a Romano regno terras petere quam cum discrimine suo invadere alienas, accipientesque Pannoniam; quae in longam porrecta planitiem habet ab oriente Moesiam Superiorem, a meridie Dalmatiam, ab occasu Noricum, a septentrione Danubium.
Ornata patria civitatibus plurimis, quarum prima Sirmium, extrema Vindobona.
Sauromatae vero, quos Sarmatas dicimus, et Cemandri et quidam ex Hunnis partem Illyrici ad Castramartenam urbem sedes sibi datas coluerunt.
Ex quo genere fuit Bliwila dux Pentapolitanus ejusque germanus Froila et nostri temporis Bessa patricius.
Sciri vero et Sadagarii et certi Alanorum cum duce suo, nomine Candac, Scythiam Minorem Inferioremque Moesiam acceperunt.
Cujus Candacis Alanorum ducis, Wihamuthis patris mei genitor, Pharia (id est meus avus), notarius, quousque Candac ipse viveret, fuit;
ejusque germanae filio, Gunthigis, qui et Baza dicebatur, magistro Militum, filio Andagis filii Andilae de prosapia Amalorum descendentis, ego item quamvis agrammatus Jordanes ante conversionem meam notarius fui.
Rugi vero aliaeque nationes nonnullae Bizyim et Arcadiopolim ut incolerent, petiverunt.
Hernac quoque junior Attilae filius cum suis, in extremis Minoris Scythiae sedes delegit.
Emnetzur et Ultzindur, consanguinei ejus, in Dacia ripense Uto et Oesco Almoque potiti sunt, multique Hunnorum passim proruentes tunc se in Romaniam dediderunt, e quibus nunc usque Sacromontisi et Fossatisii dicuntur.
Erant si quidem et alii Gothi, qui dicuntur minores, populus immensus, cum suo pontifice ipsoque primate Wulfila, qui eis dicitur et litteras instituisse.
Hodieque sunt in Moesia, regionem incolentes Nicopolitanam ad pedes Haemi montis, gens multa, sed pauper et imbellis nihiloque abundans nisi armentis diversi generis, pecorum et pascuis silvaque lignorum; parum tritici ceterarumque specierum terra fecunda.
Vineas vero nec, si sunt alibi, certi eorum cognoscunt, ex vicinis locis sibi vinum negotiantes; nam lacte aluntur plerique.
Ergo, ut ad gentem, unde agimus, revertamur, id est Ostrogotharum, qui in Pannonia sub rege Walamer ejusque germanis Thiudimer et Widimer morabantur; quamvis divisa loca, consilia tamen unita (nam Walamer inter Scarniungam et Aquam Nigram fluvios, Thiudimer juxta lacum Pelsois, Widimer inter utrosque manebat);
contigit ergo, ut Attilae filii contra Gothos quasi desertores dominationis suae, velut fugacia mancipia requirentes, venirent ignarisque aliis fratribus super Walamer solum irruerent.
Quos tamen ille quamvis cum paucis excepit diuque fatigatos ita prostravit, ut vix pars aliqua hostium remaneret - quae, in fugam versa, eas partes Scythiae peteret, quas Danapri amnis fluenta praetermeant, quem lingua sua Hunni War appellant.
Eo namque tempore ad fratrem Thiudimerem gaudii nuntium direxit, sed eo mox die nuntius veniens, felicius in domo Thiudimer repperit gaudium.
Ipso siquidem die Theodoricus ejus filius, quamvis de Erelieva concubina, bonae tamen spei puerulus natus erat.
Post tempus ergo non multum, rex Walamir ejusque germani Thiudemir et Widimir, consueta dum tardarent dona a Principe Marciano, quae ad instar strenae acciperent et pacis foedera custodirent, missa legatione ad Imperatorem, vident Theodericum Triarii filium, et hunc genere Gothico, alia tamen stirpe, non Amala procreatum, omnino florentem cum suis, Romanorumque amicitiis junctum et annua sollemnia consequentem, et se tantum despici.
Ilico furore commoti arma arripiunt, et Illyricum paene totum, discurrentes in praedam, devastant.
Sed statim Imperator, animo mutato, ad pristinam recurrit amicitiam; missaque legatione, tam praeterita cum instantibus munera tribuit quam etiam de futuro sine aliqua controversia tribuere compromittit; pacisque obsidem ab eis, de quo supra rettulimus, Theodoricum, infantulum Thiudimeris, accipit qui, jam septem annorum incrementa conscendens, octavum intraverat annum.
Quem dum pater cunctaretur dare, patruus Walamir exstitit supplicator tantum, ut pax firma inter Romanos Gothosque maneret.
Datus igitur Theodoricus obses a Gothis, duciturque ad urbem Constantinopolitanam Leoni Principi, et, quia puerulus elegans erat, meruit gratiam imperialem habere.
Postquam ergo firma pax Gothorum cum Romanis effecta est, videntes Gothi non sibi sufficere ea quae ab Imperatore acceperant, simulque solitam cupientes ostentare virtutem, coeperunt vicinas gentes circumcirca praedari, primum contra Sadagares, qui interiorem Pannoniam possidebant, arma moventes.
Quod ubi rex Hunnorum Dintzic filius Attilae cognovisset, collectis secum qui adhuc videbantur quamvis pauci ejus tamen sub imperio remansisse Ultzinzuribus, Angisciris, Bittuguribus, Bardoribus, veniensque ad Bassianam Pannoniae civitatem eamque circumvallans, fines ejus coepit praedari.
Quo comperto Gothi ibi, ubi erant, expeditionemque solventes, quam contra Sadagares collegerant, in Hunnos convertunt et sic eos suis a finibus ingloriosos pepulerunt, ut jam ex illo tempore qui remanserunt Hunni et usque hactenus Gothorum arma formident.
Quiescente vero tandem Hunnorum gente a Gothis, Hunimundus, Swavorum dux, dum ad depraedandas Dalmatias transit, armenta Gothorum in campis errantia depraedatur, quia Dalmatia Swaviae vicina erat nec a Pannoniis finibus multum distabat, praesertim ubi tunc Gothi residebant.
Quid plurimum? Hunimundo cum Swavis, vastatis Dalmatiis, ad sua revertente, Thiudimer, germanus Walameris regis Gothorum, non tantum jacturam armentorum dolens quantum metuens ne Swavi, si impune hoc lucrarentur, ad majorem licentiam prosilirent, sic vigilavit in eorum transitu, ut intempesta nocte dormientes invaderet ad lacum Pelsodis, consertoque inopinato proelio ita eos oppressit ut, etiam ipso rege Hunimundo capto, omnem exercitum ejus, qui gladio evasissent, Gothorum subderet servituti.
Et dum multum esset amator misericordiae, facta ultione veniam condonavit reconciliatusque cum Swavis, eundem, quem ceperat, adoptans sibi filium, remisit cum suis in Swaviam.
Sed ille immemor paternae gratiae, post aliquod tempus conceptum dolum parturiens Scirorumque gentem incitans, qui tunc super Danubium considebant et cum Gothis pacifice morabantur, quatenus scissi ab eorum foedere secumque juncti in arma prosilirent gentemque Gothorum invaderent.
Tunc Gothis nihil mali sperantibus, praesertim de utrisque amicis vicinis confisis, bellum exsurgit ex improviso; coactique necessitate ad arma confugiunt solitoque certamine arrepto se suamque injuriam ulciscuntur.
In eo siquidem proelio rex eorum Walamir, dum equo insidens ad cohortandos suos ante aciem curreret, proturbatus equus corruit sessoremque suum dejecit, qui mox inimicorum lanceis confossus interemptus est.
Gothi vero, poenas tam regis sui mortis quam suae injuriae a rebellibus exigentes, ita sunt proeliati, ut paene de gente Scirorum nisi qui nomen ipsum ferrent, et hi cum dedecore, non remansissent: sic omnes exstincti sunt.
Quorum exitium Swavorum reges Hunimundus et Alaricus veriti, in Gothos arma moverunt, freti auxilio Sarmatarum qui, cum Beuca et Babai regibus suis, auxiliarii ei advenissent, ipsasque Scirorum reliquias quasi ad ultionem suam acrius pugnaturos arcessentes cum Edica et Hunwulfo eorum primatibus; habuerunt simul secum tam Gepidas quam ex gente Rugorum non parva solacia, ceterisque hinc inde collectis ingentem multitudinem aggregantes ad amnem Boliam in Pannoniis castra metati sunt.
Gothi tunc, Walamero defuncto, ad fratrem ejus Thiudimer confugerunt.
Qui quamvis dudum cum fratribus regnans, tamen auctioris potestatis insignia sumens, Widimer, fratre juniore accito, et cum ipso curas belli partitus, coactus ad arma prosilivit; consertoque proelio, superior pars invenitur Gothorum, adeo ut campus inimicorum corruentium cruore madefactus, ut rubrum pelagus appareret, armaque et cadavera in modum collium cumulata campum plus decem milibus oppleverunt.
Quod Gothi cernentes, ineffabili exultatione laetantur, eo quod et regis sui Walameris sanguinem et suam injuriam cum maxima inimicorum strage ulciscerentur.
De vero innumeranda variaque multitudine hostium, qui valuerunt evadere, perquaquam effugati, vix ad sua inglorii pervenerunt.
Post certum vero tempus, instanti hiemali frigore amneque Danubii solite congelato - nam istiusmodi fluvius ita congelascit, ut in silicis modum pedestrem vehat exercitum plaustraque et tragulas vel quicquid vehiculi fuerit, nec cumbarum indigeat lintribus - sic ergo eum gelatum Thiodimer Gothorum rex cernens, pedestrem ducit exercitum emensoque Danubio Swavis improvisus a tergo apparuit.
Nam regio illa Swavorum:
~ ab oriente - Baiwaros habet,
~ ab occidente - Francos,
~ a meridie - Burgundzones,
~ a septentrione - Thuringos.
Quibus Swavis tunc juncti aderant etiam Alamanni, ipsique Alpes erectas omnino possidentes, unde nonnulla fluenta Danubium influunt nimio cum sono vergentia.
Huc ergo, taliterque munito loco, rex Thiudimer hiemis tempore Gothorum ductavit exercitum, et tam Swavorum gentem quam etiam Alamannorum, utrasque ad invicem foederatas, devicit, vastavit et paene subegit.
Inde quoque victor ad proprias sedes, id est Pannonias, revertens, Theodoricum filium suum, quem Constantinopolim obsidem dederat, a Leone Imperatore remissum cum magnis muneribus gratanter excepit.
Qui Theodoricus jam adulescentiae annos contingens, expleta pueritia, octavum decimum annum peragens, ascitis certis ex satellitibus patris, ex populo amatores sibi clientesque consociavit - paene sex milia viros; cum quibus, inconscio patre, emenso Danubio, super Babai Sarmatarum regem discurrit, qui tunc de Camundo duce Romanorum victoria potitus superbiae tumore regnabat, eumque superveniens Theodoricus interemit familiamque et censum depraedans ad genitorem suum cum victoria repedavit.
Singidunum dehinc civitatem, quam ipsi Sarmatae occupaverant, invadens, non Romanis reddidit, sed suae subdidit dicioni.
Minuentibus deinde hinc inde vicinarum gentium spoliis, coepit et Gothis victus vestitusque deesse et hominibus, quibus dudum bella alimoniam praestitissent, pax coepit esse contraria, omnesque cum magno clamore ad regem Thiudimer accedentes Gothi orant, quacumque parte vellet, tantum ductaret exercitum.
Qui, accito germano missaque sorte, hortatus est, ut ille in partem Italiae, ubi tunc Glycerius regnabat Imperator, ipse vero sicut fortior ad fortius regnum accederet Orientale: quod et factum est.
Et mox Widimer Italiae terras intravit, extremum fati munus reddens, rebus excessit humanis, successorem relinquens Widimer filium suumque synonymum.
Quem GIycerius Imperator, muneribus datis, de Italia ad Gallias transtulit (quae a diversis circumcirca gentibus premebantur), asserens vicinos ibi Wisigothas, eorum parentes, regnare.
Quid multum? Widimer, acceptis muneribus simulque mandatis a Glycerio Imperatore, Gallias tendit - seseque cum parentibus Wisigothis jungens, unum corpus efficiunt, ut dudum fuerant, et sic Gallias Hispaniasque tenentes suo jure defendunt, ut nullus ibi alius praevaleret.
Thiudimer autem, frater senior, cum suis transit Savum amnem, Sarmatis militibusque interminans bellum, si aliquis ei obstaret.
Quod illi verentes quiescunt, immo nec praevalent ad tantam multitudinem.
Videns Thiudimer undique sibi prospera evenire, Naissum primam urbem invadit IIlyrici, filioque suo Theodorico sociatis Astat et Inwilia comitibus, per castrum Herculis transmisit Ulpianam.
Qui venientes tam eam quam Stobis mox in deditionem accipiunt, nonullaque loca Illyrici, inaccessibilia sibi primum, tunc pervia faciunt.
Nam Heracleam et Larissam, civitates Thessaliae, primum praedas ereptas, dehinc ipsas, jure bellico potiuntur.
Thiudimer vero rex, animadvertens tam felicitatem suam quam etiam filii, nec his tantum contentus, egrediens Naissitana urbe, paucis ad custodiam derelictis, ipse Thessalonicam petiit, in qua Hilarianus Patricius a principe directus cum exercitu morabatur.
Qui quum videret vallo muniri Thessalonicam nec se eorum conatibus posse resistere, missa legatione ad Thiudimer regem muneribusque oblatis, ab excidione eum urbis retorquet, initoque foedere, Romanus ductor cum Gothis, loca eis jam sponte, quae incolerent, tradidit - id est, Cyrrhus, Pella, Europus, Methone, Pydna, Beroea et aliud quod Dium vocatur.
Ubi Gothi cum rege suo, armis depositis, composita pace, quiescunt.
Nec diu post haec et rex Thiudimer in civitate Cyrrho, fatali aegritudine occupatus, vocatis Gothis, Theodoricum filium regni sui designat heredem et ipse mox rebus humanis excessit.
Theodoricum vero gentis suae regem audiens ordinatum, Imperator Zeno grate suscepit, eique evocatoria destinata, ad se in urbem venire praecepit; dignoque suscipiens honore, inter proceres sui palatii collocavit.
Et post aliquod tempus, ad ampliandum honorem ejus in armis sibi eum filium adoptavit, de suisque stipendiis triumphum in urbe donavit, factusque Consul Ordinarius - quod summum bonum primumque in mundo decus edicitur; nec tantum hoc, sed etiam et equestrem statuam ad famam tanti viri ante regiam palatii collocavit.
Inter haec ergo Theodoricus, Zenonis imperio foedere sociatus, dum ipse in urbe omnibus bonis frueretur, gentemque suam in Illyrico, ut diximus, residentem non omnino idoneam aut copiis abundantem audiret, elegit potius, solito more gentis suae, labore quaerere victum, quam ipse otiose frui regni Romani bonis et gentem suam mediocriter victitare; secumque deliberans ad principem ait:
"Quamvis nihil deest nobis imperio Vestro famulantibus, tamen, si dignum ducit Pietas Vestra, desiderium mei cordis libenter exaudiat."
Quumque ei, ut solebat, familiariter facultas fuisset loquendi concessa:
- "Hesperia," - inquit, - "plaga, quae dudum decessorum prodecessorumque Vestrorum regimine gubernata est, et urbs illa caput orbis et domina, quare nunc sub regis Thorcilingorum Rugorumque tyrranide fluctuatur? Dirige me cum gente mea, si praecipis, ut et hic expensarum pondere careas et ibi, si, adjutus a domino, vicero, fama Vestrae Pietatis irradiet. Expedit namque, ut ego, qui sum servus Vester et filius, si vicero, Vobis donantibus regnum illud possideam: haut ille, quem non nostis, tyrannico jugo senatum Vestrum partemque rei publicae captivitatis servitio premat. Ego enim si vicero, Vestro dono Vestroque munere possidebo; si victus fuero, Vestra Pietas nihil amittit, immo, ut diximus, lucratur expensas."
Quo audito, quamvis aegre ferret Imperator discessum ejus, nolens tamen eum contristare, annuit quae poscebat, magnisque ditatum muneribus dimisit a se, Senatum Populumque ei commendans Romanum.
Igitur egressus urbe regia, Theodoricus, et ad suos revertens, omnem gentem Gothorum, qui tamen ei praebuerunt consensum, Hesperiam tendit; rectoque itinere per Sirmium ascendit vicina Pannoniae, indeque Venetiarum fines ingressus, ad Pontem Sontii nuncupatum castra metatus est.
Quumque ibi ad reficienda corpora hominum jumentorumque aliquanto tempore resedisset, Odoacer armatum contra eum direxit exercitum.
Quem ille, ad campos Veronenses occurrens, magna strage delevit; castrisque solutis, fines Italiae cum potiore audacia intrat, transactoque Pado amne, ad Ravennam regiam urbem castra componit, tertio fere milliario ab urbe, loco, qui appellatur Pineta.
Quod cernens, Odoacer intus se in urbe communit; indeque surreptive noctu frequenter cum suis egrediens, Gothorum exercitum inquietat, et hoc non semel nec iterum, sed frequenter; et paene molitur toto triennio.
Sed frustra laborat, quia cuncta Italia dominum jam dicebat Theodoricum et illius ad nutum res illa publica obsecundabat.
Tantum ille solus cum paucis satellitibus et Romanis, qui aderant, et fame et bello cotidie intra Ravennam laborabat.
Quod dum nihil proficeret, missa legatione veniam supplicat.
Cui et primum concedens Theodoricus postmodum ab hac luce privavit;
tertioque, ut diximus, anno ingressus sui in Italiam Zenonisque Imperatoris consultu, privatum habitum suaeque gentis vestitum seponens, insigne regii amictus, quasi jam Gothorum Romanorumque regnator, assumit, missaque legatione ad Lodowic Francorum regem, filiam ejus Audefledam sibi in matrimonium petit.
Quam ille grate libenterque concessit, suosque filios Cheldebertum et Thiudebertum credens, hac societate cum gente Gothorum inito foedere, sociari.
Sed non adeo ad pacis concordiam profuit ista conjunctio, quia saepenumero propter Gallorum terras graviter inter se decertati sunt; nunquamque Gothus Francis cessit, dum viveret Theodoricus.
Antequam ergo de Audefleda subolem haberet, naturales ex concubina, quas genuerat adhuc in Moesia, filias habuit, unam nomine Thiudigoto et aliam Ostrogotho.
Quas mox in Italiam venit, regibus vicinis in conjugio copulavit, id est unam Alarico Wisigotharum et aliam Sigismundo Burgundionum.
De Alarico ergo natus est Amalaricus.
Quem avus Theodoricus in annis puerilibus, utroque parente orbatum, dum fovet atque tuetur, comperit Eutharicum, Weterici filium, Beretmodi et Thorismodi nepotem, Amalorum de stirpe descendentem, in Hispania degere, juvenili aetate, prudentia et virtute, corporisque integritate pollentem.
Ad se eum facit venire, eique Amalaswentham filiam suam in matrimonio jungit.
Et ut in plenum suam progeniem dilataret, Amalafridam germanam suam (matrem Theodahadi, qui postea rex fuit) in Africam regi Wandalorum conjugem dirigit Thrasamundo; filiamque ejus, neptem suam Amalabergam, Thuringorum regi consociat Erminefredo.
Pitziam quoque suum comitem et inter primos electum ad obtinendam Sirmiensem dirigit civitatem.
Quam ille, expulso rege ejus Thrasarico (filio Trafstilae), retenta ejus matre, obtinuit.
Inde contra Sabinianum, Illyricum Magistrum Militum, qui tunc cum Mundone paraverat conflictum, ad civitatem cognomine Margo-planum (quae inter Danubium Margumque flumina adjacebat), cum duobus milibus peditum, equitibus quingentis, in Mundonis solacia veniens, Illyricianum exercitum demolitus est.
Nam hic Mundo de Attilana quondam origine descendens, Gepidarum gentem fugiens, ultra Danubium in incultis locis sine ullis terrae cultoribus divagatus et, plerisque abactoribus scamarisque et latronibus undecunque collectis, turrem quae Herta dicitur super Danubii ripam positam occupans, ibique agresti ritu, praedasque innectens vicinis, regem se suis grassatoribus fecerat.
Hunc ergo, paene desperatum et jam de traditione sua deliberantem, Pitzia subveniens e manibus Sabiniani eripuit, suoque regi Theodorico cum gratiarum actione fecit subjectum.
Non minus tropaeum de Francis per Ibbam, suum comitem, in Galliis acquisivit, plus triginta milibus Francorum in proelio caesis.
Nam et Thiudem suum armigerum, post mortem Alarici generi, tutorem (in Hispaniae regno) Amalarici nepotis constituit.
Qui Amalaricus in ipsa adulescentia, Francorum fraudibus irretitus, regnum cum vita amisit.
Post quem, Thiudis tutor idem regnum ipse invadens, Francorum insidiosam calumniam de Hispaniis pepulit, et usque dum viveret, Wisigothas continuit.
Post quem Thiudigisclus regnum adeptus, non diu regnans, defecit, occisus a suis.
Cui succedens, hactenus Agil continet regnum.
Contra quem Athanagildus insurgens Romani regni concitat vires, ubi et Liberius Patricius cum exercitu destinatur.
Nec fuit in parte occidua gens, quae Theodorico, dum adviveret, aut amicitia aut subjectione non deserviret.
Sed postquam ad senium pervenisset et se in brevi ab hac luce egressurum cognosceret, convocans Gothos comites gentisque suae primates, Athalaricum infantulum adhuc vix decennem, filium filiae suae Amalaswenthae, qui Eutharico patre orbatus erat, regem constituit, eisque in mandatis ac si testamentali voce denuntians, ut regem colerent, senatum populumque Romanum amarent, Principemque Orientalem placatum semper propitiumque haberent post Deum.
Quod praeceptum quamdiu Athalaricus rex ejusque mater adviverent, in omnibus custodientes paene per octo annos in pace regnarunt; quamvis Francis de regno puerili sperantibus, immo in contemptu habentibus bellaque parare molientibus, quod pater et avus Galliarum occupassent eis concessit.
Cetera in pace et tranquillitate possessa. He possessed all the rest in peace and quiet. Dum ergo ad spem juventutis Athalaricus accederet, tam suam adulescentiam quam matris viduitatem Orientis Principi commendavit, sed in brevi infelicissimus immatura morte praeventus, rebus humanis excessit.
Tum mater, ne pro sexus sui fragilitate a Gothis sperneretur, secum deliberans, Theodahadum consobrinum suum germanitatis gratia arcessitum a Tuscia, ubi privatam vitam degens in laribus propriis erat, in regno locavit.
Qui, immemor consanguinitatis, post aliquantum tempus a palatio Ravennati abstractam in insulam lacus Bulsiniensis eam exilio relegavit ubi, paucissimos dies in tristitia degens, ab ejus satellitibus in balneo strangulata est.
Quod quum Justinianus Imperator Orientalis audisset, quasi susceptorum suorum mors ad suam injuriam redundaret sic est commotus.
Eodem namque tempore, de Africa Wandalicum quum per fidelissimum suum Patricium Belisarium reportasset triumphum, nec mora, in ipso tempore, madentibus adhuc armis cruore Wandalico, contra Gothos per eundem ducem movit procinctum.
Qui dux providentissimus haud secus arbitratus Gothorum subjicere populum, nisi prius nutricem eorum occupasset Siciliam.
Quod et factum est.
Trinacriamque ingressus, mox Gothi, qui Syracusanum oppidum insidebant, videntes se nihil praevalere, cum suo duce Sinderith ultro se Belisario dediderunt.
Quumque ergo Romanus ductor Siciliam invasisset, Theodahadus, comperiens, Evermud generum suum cum exercitu ad fretum quod inter Campaniam Siciliamque interjacet, et de Tyrrheni maris sinu vastissimo ubi Adriaticus aestus evolvitur, custodiendum direxit.
Ubi quum Evermud accessisset Regium oppidum, castra composuit.
Nec mora deterioratam causam cernens suorum, ad partes victoris, cum paucis et fidelissimis famulis consciis, movit, ultroque se Belisarii pedibus advolvens, Romani regni optat servire principibus.
Quod Gothorum exercitus sentiens, suspectum Theodahadum clamitat regno pellendum et sibi ductorem suum Witiges, qui armiger ejus fuerat, in regem levandum.
Quod et factum est;
et mox in campis Barbaricis Witiges in regnum levatus Romam ingreditur, praemissisque Ravennam fidelissimis sibi viris Theodahadi necem demandat.
Qui venientes imperata sibi perficiunt et, occiso Theodahado, regem qui a rege missus adveniebat (et adhuc in campis Barbaricis erat Witigis) populis nuntiat.
Inter haec Romanus exercitus, emenso freto Campaniam accedens, subversaque Neapoli Romam ingreditur; unde ante paucos dies rex Witigis egressus, Ravennam profectus, Matheswentham, filiam Amalaswenthae, Theodorici quondam regis neptem, sibi in matrimonio sociarat.
Quumque his novis nuptiis delectatus aulam regiam fovit Ravennae, Roma egressus imperialis exercitus munita utriusque Tusciae loca invadit.
Quod cernens per nuntios Witiges, cum Hunila, duce Gothorum, manum armis consertam mittit Perusiam.
Ubi dum Magnum Comitem cum parvo exercitu residentem obsessione longa evellere cupiunt, superveniente Romano exercitu ipsi evulsi et omnino exstincti sunt.
Quod audiens, Witiges ut leo furibundus omnem Gothorum exercitum congregat, Ravennaque egressus Romanas arces obsidione longa fatigat.
Sed, frustrata ejus audacia, post quattuordecim menses ab obsidione Romanae urbis aufugit et se ad Ariminensem oppressionem praeparat.
Unde pari tenore frustratus fugatusque Ravennam se recepit: ubi obsessus, nec mora, ultro se ad partes dedit victoris cum Matheswentha jugali regiisque opibus.
Et sic famosum regnum fortissimamque gentem diuque regnantem tandem paene duomillensimo et tricesimo anno, victor gentium diversarum, Justinianus Imperator, per fidelissimum consulem vicit Belisarium, et perductum Witiges Constantinopolim Patricii honore donavit.
Ubi plus biennio demoratus Imperatorisque in affectu conjunctus, rebus excessit humanis.
Matheswentham vero jugalem ejus fratrueli suo, Germano Patricio, conjunxit Imperator.
De quibus post humatum patris Germani natus est filius item Germanus.
In quo, conjunctum Aniciorum genus cum Amala stirpe spem adhuc utriusque generis, Domino praestante, promittit.
Haec hucusque Getarum origo ac Amalorum nobilitas et virorum fortium facta.
Haec laudanda progenies laudabiliori principi cessit et fortiori duci manus dedit, cujus fama nullis saeculis nullisque silebitur aetatibus, sed victor ac triumphator Justinianus Imperator et consul Belisarius:
- Wandalici
- Africani
- Geticique dicentur.
Haec qui legis, scito me majorum secutum scripta et ex eorum latissimis pratis paucos flores legisse, unde inquirenti pro captu ingenii mei coronam contexam.
Nec me quis in favorem gentis praedictae, quasi ex ipsa trahentem originem, aliqua addidisse credat quam quae legi et comperi; nec tamen cuncta, quae de ipsis scribuntur aut referuntur, complexus sum, nec tantum ad eorum laudem quantum ad laudem ejus qui vicit exponens.
Explicit historia Jordanis Episcopi de antiquitate Gothorum actibusque eorum quos devicit Justinianus Imperator per fidelem rei publicae Belisarium Consulem.
~ ~ ~ ~ ~ x ~ ~ ~ ~ ~ ( K ) ~ ~ ~ ~ ~ x ~ ~ ~ ~ ~