Romulus und Remus - zum 15. Februar
Ovid, fasti II, 381 - 422

381 Forsitan et quaeras, cur sit locus ille Lupercal,
quaeve diem tali nomine causa notet.
Silvia Vestalis caelestia semina partu
ediderat, patruo regna tenente suo.
385 Is iubet auferri parvos et in amne necari.
Quid facis? Ex istis Romulus alter erit!
Iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri,
flent, tamen et geminos in loca iussa ferunt.
Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis
390 reddidit, hibernis forte tumebat aquis.
Hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres,
quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.
Huc ubi venerunt -neque enim procedere possunt
longius -, ex illis unus et alter ait:
395 "At quam sunt similes! Et quam formosus uterque!
Plus tamen ex illis iste vigoris habet.
Si genus arguitur vultu, ni si fallit imago,
nescio quem vobis suspicer esse deum
at si quis vestrae deus esset originis auctor,
400 in tam praecipiti tempore ferret opem.
Ferret opem certe, si non ope mater egeret,
quae facta est uno mater et orba die.
Nata simul, moritura simul, simul ite sub undas
corpora!" desierat deposuitque sinu.
405 Vagierunt ambo pariter: sensisse putares.
Hi redeunt udis in sua tecta genis.
Sustinet impositos summa cavus alveus unda
heu quantum fati parva tabella tulit!
Alveus in limo silvis adpulsus opacis
410paulatim fluvio deficiente sedet.
Arbor erat (remanent vestigia), quaeque vocatur
Rumina nunc ficus, Romula ficus erat.
Venit ad expositos -mirum! -lupa feta gemellOS:
quis credat pueris non nocuisse feram!
415 Non nocuisse parum est: prodest quoque; quos lupa nutrit,
perdere cognatae sustinuere manus!
Constitit et cauda teneris blanditur alumnis
et fingit lingua corpora bi na sua.
Marte satos scires: timor afuit, ubera ducunt
420 nec sibi promissi lactis aluntur ope.
I1la loco nomen fecit, locus ipse Lupercis:
magna dati nutrix praemia lactis habet.
kA

Hosted by www.Geocities.ws

1