Das neue Rom
Ovid, ars amatoria III, 113 - 136

113 Simplicitas rudis ante fuit - nunc aurea Roma est
et domiti magnas possidet orbis opes.
115 Aspice, quae nunc sunt Capitolia quaeque fuerunt:
alterius dices illa fuisse Iovis!
Curia concilio nunc est dignissima tanto
de stipula Tatio regna tenente fuit.
Quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent
120 quid nisi araturis pascua bubus erant?
Prisca iuvent alios -ego me nunc denique natum
gratulor. Haec aetas moribus apta meis!
Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum
lectaque diverso litore concha venit,
125 nec quia decrescunt effosso marmore montes,
nec quia caeruleae mole fugantur aquae,
sed quia cultus adest nec nostros mansit in annos
rusticitas, priscis illa superstes avis.
Vos quoque non caris aures onerate lapillis,
quos legit in viridi decolor Indus aqua,
nec prodite graves insuto vestibus auro.
Per quas nos petitis, saepe fugatis, opes.
Munditiis capimur. Non sint sine lege capilli:
admotae formam dantque negantque manus.
135 Nec genus ornatus unum est. Quod quamque decebit,
elegat et speculum consulat ante suum.
kA

Hosted by www.Geocities.ws

1