Pythagoras: Ewiger Wandel
Ovid, metamorphosen XV, 153 - 159; 165 - 185

153 O genus attonitum gelidae formidine mortis!
Quid Styga, quid tenebras et nomina vana timetis,
155 materiem vatum falsique pericula mundi? Corpora, sive rogus flamma seu tabe vetustas abstulerit, mala posse pati non ulla putetis! Morte carent animae semperque priore relicta sede novis domibus vivunt habitantque receptae.
165 Omnia mutantur, nihil interit: errat et ilinc
huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus spiritus eque feris humana in corpora transit
inque feras noster, nec tempore deperit ullo,
utque novis facilis signatur cera figuris
170 nec manet, ut fuerat, nec formas servat easdem,
sed tamen ipsa eadem est, animam sic semper eandem esse, sed in varias doceo migrare figuras.
Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris,
parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda
175 exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur! Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe. Cuncta fluunt omnisque vagans formatur imago.
Ipsa quoque assiduo labuntur tempora motu,
180 non secus ac flumen; neque enim consistere flumen
nec levis hora potest, sed ut unda impellitur unda
urgueturque eadem veniens urguetque priorem, tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur
et nova sunt semper. Nam quod fuit ante, relictum est
185 fitque, quod haud fuerat, momentaque cuncta novantur.
kA

 

Hosted by www.Geocities.ws

1