Merkur - zum 15. Mai
Ovid, fasti V, 663 - 692

663 Clare nepos Atlantis, ades! Quem montibus olim
edidit Arcadiis Plelas una Iovi,
665 pacis et armorum superis imisque deorum
arbiter, alato qui pede carpis iter,
laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra,
quo didicit culte lingua docente loqui,
templa tibi posuere patres spectantia Circum
670 Idibus: ex illo est haec tibi festa dies.
Te, quicumque suas profitetur vendere merces,
ture dato, tribuas ut si bi lucra, rogat. Est aqua Mercurii portae vicina Capenae:
si iuvat expertis credere, numen habet.
675 Huc venit incinctus tunica mercator et urna
purus suffita, quam ferat, haurit aquam.
Uda fit hinc laurus: lauro sparguntur ab uda
omnia, quae dominos sunt habitura novos,
spargit et ipse suos lauro rorante capillos
680 et peragit solita fallere voce preces:
"Ablue praeteriti periuria temporis", inquit,
"ablue praeterita perfida verba die! Sive ego te feci testem falsove citavi
non audituri numina magna Iovis,
685 sive deum prudens alium divamve fefelli,
abstulerint celeres improba verba noti.
Et pateant veniente die periuria nobis
nec curent superi, si qua locutus ero.
Da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro
690 et fac, ut emptori verba dedisse iuvet!"
Talia Mercurius poscentem ridet ab alto,
se memor Ortygias surripuisse boves.
kA

Hosted by www.Geocities.ws

1