Daphne
Ovid, metamorphosen I, 527 - 532; 539 - 567

 527 Turn quoque visa decens; nudabant corpora venti obviaque adversas vibrabant flamina vestes,
et levis impulsos retro dabat aura capillos
530 auctaque forma fuga est. Sed enim non sustinet ultra
perdere blanditias iuvenis deus, utque monebat
ipse amor, admisso sequitur vestigia passu.
...
Sic deus et virgo est, hic spe celer, illa timore.
540 Qui tarnen insequitur, pennis adiutus amoris
ocior est requiemque negat tergoque fugacis
imminet et crinem sparsum cervicibus afflat. Viribus absumptis expalluit illa citaeque
victa labore fugae spectans Peneldas undas
545 "Per pater", inquit, "opern, si flumina numen habetis!
547 Qua nimium placui, mutando perde figurarn!"
Vix prece finita torpor gravis occupat artus:
mollia cinguntur tenui praecordia libro,
550 in frondem crines, in ramos bracchia crescunt;
pes modo tarn velox pigris radicibus haeret,
ora cacumen habet: remanet nitor unus in illa.
Hanc quoque Phoebus amat positaque in stipite dextra sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus
555 complexusque suis ramos -ut membra -lacertis oscula dat ligno, refugit tarnen oscula lignum.
Cui deus" At quoniam coniunx mea non potes esse, arbor eris certe", dixit, "mea! Semper habebunt
te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae.
560 Tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum
vox canet et visent longas Capitolia pompas. Postibus Augustis eadem fidissima custos
ante fores stabis mediamque tuebere quercum,
utque meum intonsis caput est iuvenale capillis,
565 tu quoque perpetuos sem per gere fron dis honores!"
Pinierat Paean. Pactis modo laurea ramis
adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.
kA

 

Hosted by www.Geocities.ws

1