1. Sacerdos, de peculiari
et expressa Ordinarii licentia, vexatos a dæmone exorcizaturus, ea qua par
est pietate, prudentia ac vitæ integritate præditus esse debet: qui
non sua, sed divina fretus virtute, ab omni rerum humanorum cupiditate alienus,
tam pius opus ex caritate constanter et humiliter exsequatur. Hunc præteræ
maturæ ætatis esse decet, et non solum officio, sed etiam morum gravitate
reverendum.
2. Ut igitur suo munere
recte fungatur, cum alia multa sibi utilia documenta, quæ brevitatis gratia
hoc loco prætermittuntur, ex probatis auctoribus, et ex usu noscere studeat;
tum hæc pauca magis necessaria diligenter observabit.
3. In primis, ne facile
credat, aliquem a dæmonio esse obsessum, sed nota habeat ea signa, quibus
obses-sus dignoscitur ab iis qui morbo aliquo, præsertim ex psychicis, laborant.
Signa autem obsidentis dæmonis esse possunt; ignota lingua loqui pluribus
verbis, vel loquentem intellegere; distantia et occulta patefacere; viris supra
ætatis seu conditiones naturam ostendere; etit genus alia, quæ cum plurima
concurrunt, majora sunt indicia.
4. Hæc autem ut
magis cognoscat, post unum aut alterum exorcismum interroget obsessum, quid senserit
in animo, vel in corpore, ut sciat etiam, ad quænam verba magis diaboli conturbentur,
ut ea deinceps magis inculcet ac repetat.
5. Advertat, quibus artibus
ac deceptionibus utantur dæmones ad Exorcistam decipiendum: solent enim ut
plurimum fallanciter respondere, et difficile se manifestare, ut Exorcista diu defatigatus
desistat; aut infirmus videatur non esse a dæmonio vexatus.
6. Aliquando postquam
sunt manifesti, abscondunt se, et relinquunt corpus quasi liberum ab omni molestia,
ut infirmus putet se omnino esse liberatum: sed cessare non debit Exorcista, donec
viderit signa liberationis.
7. Aliquando etiam dæmones
ponunt quæcunque possunt impedimenta, ne infirmus se subjiciat exorcismis,
vel conantur persuaderem infirmitatem esse naturalem; interdum, durante exorcismo,
faciunt ut dormiat infirmus, et ei visionem aliquam ostendunt, subtrahendo se, ut
infirmus liberatus videatur.
8. Aliqui ostendunt factum
maleficium, et a quibus sit factum, et modum ad illud dissipandum; sed caveat, ne
ob hoc ad magos, vel ad sugas, vel ad alios, quam ad Ecclesiæ ministros confugiat,
aut ulla superstitione, aut alio modo illicito utatur.
9. Quandoque diabolus
infirmum quiescere et suscipere sanctissimam Eucharistiam permittit, ut discessisse
videatur. Denique innumerabiles sunt artes et fraudes diaboli ad decipiendum hominem,
quibus ne fallatur, Exorcista cautus esse debet.
10. Quare memor, Dominum
nostrum dixisse, genus esse dæmoniorum, quod non ejicitur nisi per orationem
et jejunium (Matth., 17, 20), hæc duo potissimum remedia ad impetrandum divinum
auxilium, dæmonesque pellendos, exemplo Sanctorum Patrum, quoad ejus fieri
poterit, tum per se, tum per alios curet adhiberi.
11. In ecclesiam, si commode
fieri potest, vel in alium religiosum et honestum locum scorsum a multitudine perductus
energumenus exorcizetur; sed si sit ægrotus, vel alia honesta de causa, in
domo privata exorcizari poterit.
12. Admoncatur obsessus,
si mente et corpore valeat, ut pro se oret Deum, ac jejunet, et sacra confessione
et communione sæpius ad arbitrium Sacerdotis se muniat; et dum exorcizatur,
totum se colligat, et ad Deum convertat ac firma fide salutem ab eo deposcat cum
omni humilitate. Et cum vehementius vexatur, patienter sustineat, nihil diffidens
de auxilio Dei.
13. Habeat præ manibus
vel in conspectu Crucifixum. Reliquiæ quoque Sanctorum, ubi haberi possint,
decenter ac tuto colligate, et copertæ, ad pectus, vel ad caput obsessi reverenter
admoveantur; sed caveatur, ne res sacræ, indigne tractentur, aut illis a dæmone
ulla fiat injuria. Sanctissima vero Eucharistia super caput obsessi, aut aliter
ejus corpori ne admoveatur, ob irreverentiæ periculum.
14. Exorcista ne vagetur
in multiloquio, aut supervacancis vel curiosis interrogationibus, præsertim
de rebus futuris et occultis, ad suum munus non pertinentibus; sed jubeat immundum
spiritum tacere, et ad interrogata tantum respondere; neve ei credatur, si dæmon
simularet se esse animan alicujus Sancti, de vel defuncti, vel Angelum bonum.
15. Necessariæ vero
interrogationes sunt, ex. gr., de numero et nomine spirituum obsidientium, de tempori
quo ingressi sunt, de causa, et aliis hujusmodi. Ceteras autem dæmonis nugas,
risus et ineptias Exorcista cohibeat, aut contemnat, et circunstantes, qui pauci
esse debent admoneat, ne hæc curent, neque ipse interrogent obsessum; sed
potius humiliter et enixe Deum pro eo precentur.
16. Exorcismus vero faciat
ac legat cum imperio, et auctoritate, magna fide, et humilitate, atque fervore;
et cum viderit spiritum valde torqueri, tunc magis instet et urgeat. Et quoties
viderit obsessum in aliqua corporis parte commoveri, aut pungi, aut tumorem alicubi
apparere, ibi faciat signum crucis, et acqua benedicta aspergat, quam tunc in promptu
habeat.
17. Observet etiam ad
quæ verba dæmones magis contremiscant, et ea sæpius repetat; et
quando pervenerit ad comminationem, eam iterum et sæpius proferat, semper
poenam augendo; ac si videat se proficere, in ipsa perseverit per duas, tres, quatuor
horas, et amplius prout poterit, donec victoriam consequatur.
18. Caveat proinde Exorcista,
ne ullam medicinam infirmo obsesso præbat, aut suadeat; sed hanc curam medicis
relinquat.
19. Mulierens exorcizans,
semper secum habeat honestas personas, quæ obsessam teneant, dum exagitatur
a dæmonio; quæ quidem personæ sint patienti, si fieri potest,
cognatione proximæ; at que honestatis memor Exorcista caveat, ne quid dicat,
vel faciat, quod sibi, aut aliis esse possit pravæ cogitationes.
20. Dum exorcizat, utatur
sacræ Scripturæ verbis potius, quam suis, aut alienis. Jubeatque dæmonem
dicere, na detineatur in illo corpore ob aliquam operam magicam, aut malefica signa,
vel instrumenta, quæ si obsessus ore sumpserit, evomat; vel si alibi extra
corpus fuerint, ea revelet; et inventa comburantur. Moneatur etiam obsessus, ut
tentationes suas omnes Exorcistæ patefaciat.
21. Si vero obsessus liberatus
fuerit, moneatur, ut diligenter sibi caveat a peccatis, ne ocasionem dæmoni
præbeat in ipsum revertendi, ne fiant novissima hominis illius pejora prioribus.
.