EPISTOLA VICESIMA SECVNDA

AD IOANNEM CALVINUM

GEBENNENSIUM CONCIONATOREM



In fatali tua, ne dicam fatua, rerum omnium necessitate, seu in seruo tuo arbitrio, est hoc stuporis certum indicium, quod hominem id agere mones, quod scis, eum agere non posse. De liberis actionibus doces, et nullam esse dices liberam actionem. Quis tam amens homini, nihil libere agenti, praescriberet liberam agendi rationem? Illud est insuper fatuum, quod seruum infers arbitrium ex eo, quod Deus agit in nobis. Imo vere Deus agit in nobis hoc ipsum, vt libere agamus. Ipse agit in nobis, vt intelligamus, velimus et prosequamur. Ipse tollit obicem satanae, in omnibus nos impedire parati. Ipse veritate proposita, mentem saepius illuminat, vt intelligamus. Ipse boni specie proposita, cor mouet, vt velimus. Ipse in omnibus vires nobis dat, vt prosequamur. Sicut omnia in eo essentialiter consistunt, ita et actiones omnes ab eo essentialiter prodeunt. Nonne creaturam aliquam nouam potest Deus producere, cui det liberum arbitrium? Siue vt angelus illa sit, siue vt primus Adam? Nonne illa tunc diceret, Deum agere in ipsa? Quomodo igitur tu concludis seruum arbitrium, ex eo, quod Deus agit? Adamum concedis habuisse liberum arbitrium, antequam peccaret: et tamen in eo agebat Deus. Sicut Adam libere agebat, ita et nunc obicem illum satanae tollendo facit ipse Deus, vt locum aliquem in nobis habeat libertas. Est adhuc in nobis spiritus deitatis innatae. Adhuc hodie spirat in nobis Deus animam deitatis principem. Vnde Paulus omnes homines ait esse progeniem diuinam. Lumine naturali Deus ipse hodie illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Id lumen est diuinum, omnibus hominibus insitum. Per peccatum illud non est homo ita conuersus in faxum, vt ei libera mens nunquam dari possit a Deo. Ad Christum in hac re te conuerte. Num ideo seruum habebat Christus arbitrium, quia Deus agebat in Christo? Deus agebat in Christo, et nihilominus libere agebat Christus. Ita et nos pro modulo nostro libere agimus in eo. Ipse omnia facit, et nos sumus cooperarii. Varia sunt genera causarum. Si praedestinatio quoque tibi facit serui arbitrii ambiguitatem, Christum intuere. Praedestinauit Deus omnia acta Christi. Num ideo seruum habebat Christus arbitrium? Humilitatem esse doces, vt se quis truncum faciat, et cucurbitam vacuam. Sed Christum intuere. Si hoc sit humilitas, Christus erat plus quam truncus et cucurbita, qui se supra modum humiliauit. Opera nobis ad gloriam prodesse negas. Sed Christum intuere. Opera Christo profuerunt. In summam est ille sublimitatem exaltatus, quia se sponte deiecit, et morti obiecit: nobis dans exemplum, vt eius vestigia in martyrio sequentes, maiorem gloriam habeamus. At non est maior hujus martyris gloria, quam alterius tacentis? Frustra alioqui darentur martyribus certae palmae, et peculiaris gloriae insignia. Frustra essent exhortationes, frustra poenae vel praemia. Nonne virginitatem seruans, peculiarem gloriam habebit? Quemadmodum ex singulis actibus malis in damnatis erit peculiaris poenae remorsus, ita ex singulis actibus bonis in beatis erit peculiaris gloriae gaudium. Sed de seruo arbitrio quaestiones moueri solitas nunc proferamus. Prima quaestio. An imaginem Dei, et spiritum Dei, per peccatum penitus perdidit Adam? Quanquam se turpiter ille foedauit, non est penitus sublata Dei radix. In figura hoc docet Moses, ad eandem imaginem Adamum genuisse filios, Genes. 5. Deus ipse homicidium prohibet eo quod sit homo imago Dei, Genes. 9. Paulus item docet, in homine esse nunc imaginem Dei. I. Cor. 11. Cum externam imaginem tu neges, internam adhuc fatearis oportet. Quod in homine sit spiritus innatae deitatis, iam est saepius ostensum, et docet ipse Deus. Genes. 2. et 6. Docet Iob. capite. 33. et 34. Docet Dauid psalm. 103. Docet Salomon eccles. 12. Esaias capi. 42. 57. et plerisque aliis locis. Philosophi veri ac etiam theologi, affirmant, esse menti hominis insitam diuinitatem esseque animam Deo omousion consubstantialem. Altera quaestio, An sine dono gratiae quid boni possit homo? Donum intellige duplex. Primum est innatum, donum omnibus commune, ex insito Deitatis halitu, qui est gratis augetur. Secundum eximium est regenerationis noui spiritus Christi donum. Sine priore certum est, homines nihil posse. Sine posteriore vero aliqua bene posse. Hoc aequiuoco laborantes Pelagius et Augustinus, se ipsos non intellexerunt. Et inter vos neuter alterum intelligit. Innatus omnibus est Dei spiritus, qui donum est, et ex gratia in singulis augetur. Hic ipse bene in hominibus agit, etiam in Ethnicis: sed ad regnum Christi non perducit, sine noua Christi superueniente gratia. Per innatam deitatem dicimur nos libere agere, Deum in nobis agere, et nos Deo cooperari. Per superuenientem vero fieri omnia sublimius a nobis, et a Deo per nos. Quaestio alia, An Deus praesciuit, antequam destinauit? An hunc praedestinauit, quia pie victurum praeuidit et illum reprobauit, quia male victurum praesciuit? Nos illa omnia simul in Deo esse, dicimus, et neutrum esse causam alterius. Videns praedestinat, et praedestinando videt. Iuste agit in omnibus, et gratis beneficia confert. Ex gratia eligit, non propter opera. Hinc vniuoce respondebis ad ea omnia, in quibus seruum tuum arbitrium praedestinatio torquet. Scientia Dei, sicut et voluntas eius, est suapte natura prior actibus nostris: ideo praescientia, praedestinatio, seu praeordinatio dicitur. Non ob id futuri necessitatem inducens, quia Deo nihil est futurum. Ipse ita vult, nobis dat, ita libere velle, intra certos limites. Potestas nobis intra certos fines libera per ipsum datur. Tu arguis, nos nihil posse, postquam hoc est ei ita decretum. Iam cum tuo Valla tempus supponis in Deo. Tuo ingenio Deum metiris. Manus tibi ligas, quasi limes ex tempore pendeat. In quibusdam fateor, nos nihil posse, in quibus ipse vetat nos posse. Sed possumus, in quibus ipse vult nos posse: et libere agimus, in quibus ipse dat nos libere agere. Deus non permittit nos tentari supra id, quod possumus. I. Cor. 10. In eo tentationis momento, et synmetria cum ipse dat, vt possimus, non vt adstringamur. Aliud est potestas, aliud necessitas. Vsque adeo ipse potestatem dat, vt dicat Salomon, in potestate hominis esse, cor praeparare, prouer. 16. Dono diuino est in potestate hominis, filium Dei fieri, Io. I. Liberum nobis esse, ait apostolus, adire sancta, Heb. 10. Tu pecudem existimas Deum, sine aliquo suae libertatis artificio. An non est creatoris gloria, vt hoc libertatis eius specimen tam pulchrum, in eius creatura aliquantulum reluceat? Cum praesertim in homine deitas ipsa et mens diuina reluceat. Si Adae corruptionem spectes, et regni Christi sublimitatem, dices, esse omnia in nobis morti obnoxia, et prauitate carnis ita infecta, vt infernus necessario consequatur. Dices, non esse in nobis liberum arbitrium, quod ad regni Christi assequutionem adtinet: quia eo pertingere nequit homo, sine speciali noua gratia. Quanquam Deus ita nos eligat, vt figulus lutum: ex hoc non sequitur, hominem esse totum lutum, aut faxum, et nihil libere agere. Decepit te similitudo, non in omnibus integra. Quanquam in externis actionibus sint plurima necessariis casibus subdita, vltra hominis vires: quanquam sit astrorum vis maxima. Efa. 40. et Iob. 38. ex hoc non sequitur, mentem ipsam nullum habere libere velle, vel nolle. Seruum tu arguis arbitrium, eo quod scribitur, homines in nos nihil posse, donec venerit hora, vt de Christo dicitur, Ioan. 2. 7. et 8. Doctrina nobis datur, ne mundum timeamus, scientes, esse hominum potestati limitem positum, et nos esse Deo charos. Hora in Christo non erat necessitatis, sed commoditatis, cum ipse potestatem haberet. Contra te id aperte docet tuus Augustinus in Ioannem tractatu 8. et 37. In summa hoc cogitabis. Quaedam voluit Deus ex innata sui halitus virtute esse in hominis potestate, quaedam vero non: quod et in angelis est ita limitatum. Si primum membrum respicias, dices bene, eos qui in finali iudicio damnabuntur, libere deliquisse: iuste puniri, cum fuisset eis aliquid datum, quo saluari potuissent. Si secundum membrum caelestis vocationis cum Paulo tractes, dices bene, nos ibi non posse. Non esse currentis Christum cognoscere, sed solius Dei miserentis. Meram esse electionem. Solius praedestinationis hoc esse opus, solius liberalitatis, solius doni gratuiti. Huc tendit tota Pauli disputatio, cum de vocatione ad Christum loquitur, quae potestatem hominis excedit. Cum non possit potestati hominis hoc tribui, praedestinationi merito tribuitur, seu electioni. Ex innato Dei halitu est omnibus datum, velle bonum in genere: at non velle Christum, quod est peculiare praedestinationis donum. Ad indicandam sublimem hanc viam, homini vere impossibilem, est euangelio declarata certorum praedestinatio. Hinc apposite dixit Lucas, eos credidisse, qui ordinati erant ad vitam aeternam. Certus est enim ordinatus, et Deo praesens numerus, extra quem nemo vero accedit. Et nihilominus qui accedunt et credunt, libere credunt artificio diuino. De angelis id ipsum tu concedis, Fuisse ab aeterno certum, praedestinatum, atque ordinatum bonorum numerum, et nihilominus libere omnes egisse. Etiam angeli per Dei gratiam egerunt et libere. Sapientia Dei in hac re longe sublimior est, quam tu cogitas. Si Adam ipse in priore innocentia mansisset, caeleste hoc aduenientis Christi regnum non fuisset assequutus, sine speciali noua gratia. Num ideo seruum haberet arbitrium? Non est per peccatum Adam conuersus in lapidem, quin in eo manserit imago Dei, et halitus mentis diuinae. Tu nullum tibi natura insitum esse putas spiritus deitatis, quasi Deus in nares tuas suo halitu non spirasset. In ipso Cain nequissimo, et in gigantibus, ex insito et ab origine inspirato deitatis halitu, superat libera vis aliqua, et dominium in peccatum, teste Deo: ergo et in te quoque superest, nisi sis tu faxum et truncus.
 

 


DeTrinErr | DialTrin | ChistRest | Bibliography | Main

Hosted by www.Geocities.ws

1