
Ara pacis - zum 30. Jänner
Die ara Pacis stand auf dem Marsfeld; beschlossen wurde der Bau im Jahre 13 v.Chr., als Augustus aus Spanien und Gallien zurückgekehrt war. Die Einweihung fand 9 v.Chr. statt.
| Ipsum nos carmen deduxit Pacis ad aram:
haec erit a mensis fine secunda dies. frondibus Actiacis comptos redimita capillos, Pax, ades et toto mitis in orbe mane. dum desint hostes, desit quoque causa triumphi: tu ducibus bello gloria maior eris. sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma, canteturque fera nil nisi pompa tuba. horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis: si qua parum Romam terra timebat, amet. tura, sacerdotes, Pacalibus addite flammis, albaque perfusa victima fronte cadat; utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet ad pia propensos vota rogate deos. |
frondibus
Actiacis: mit dem bei Aktium erworbenen Lorbeerkranz como 3: ordnen, kämmen redimio 4: bekränzen mitis, e: mild, sanft dum: hier wenn nur pompa, ae: Festzug horreo 2: scheuen, fürchten tus, ris: Weihrauch Pacalis, e: zur Pax gehörig perfundo 3: übergießen, -strömen frons, tis: Stirn perenno 1: dauern propensus 3: gnädig gestimmt |