
Die drei Horatier
| [24] Forte in duobus tum exercitibus
erant trigemini fratres, nec aetate nec viribus dispares. Horatios
Curiatiosque fuisse satis constat, nec ferme res antiqua alia est nobilior; tamen
in re tam clara nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint.
Auctores utroque trahunt; plures tamen invenio qui Romanos Horatios vocent; hos ut sequar inclinat
animus. Cum trigeminis agunt reges ut pro sua quisque patria dimicent ferro; ibi imperium
fore unde victoria fuerit. Nihil recusatur; tempus et locus convenit. Priusquam
dimicarent foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus ut cuiusque populi cives
eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. Foedera alia
aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior
foederis memoria est. Fetialis regem Tullum ita rogavit: "Iubesne me, rex,
cum patre patrato populi Albani foedus ferire?" Iubente rege,
"Sagmina" inquit "te, rex, posco." Rex ait: "Pura
tollito." Fetialis ex arce graminis herbam puram attulit. Postea regem ita
rogavit: "Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, vasa comitesque
meos?" Rex respondit: "Quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat,
facio." Fetialis erat M. Valerius; is patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbena caput
capillosque tangens. Pater patratus ad ius iurandum patrandum, id est, sanciendum
fit foedus; multisque id verbis, quae longo effata carmine non operae est referre,
peragit. Legibus deinde, recitatis, "Audi" inquit, "Iuppiter; audi, pater
patrate populi Albani; audi tu, populus Albanus. Ut illa palam prima postrema ex
illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime
intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit
publico consilio dolo malo, tum ille Diespiter populum Romanum sic ferito ut ego
hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito quanto magis potes pollesque."
Id ubi dixit porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani suumque ius
iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt. [25] Foedere icto trigemini, sicut convenerat, arma capiunt. Cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus, feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium vocibus in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrimque pro castris duo exercitus, periculi magis praesentis quam curae expertes; quippe imperium agebatur in tam paucorum virtute atque fortuna positum. Itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animo incenduntur. Datur signum infestisque armis velut acies terni iuvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt. Nec his nec illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo futuraque ea deinde patriae fortuna quam ipsi fecissent. Ut primo statim concursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit et neutro inclinata spe torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed volnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani super alium alius, volneratis tribus Albanis, exspirantes corruerunt. Ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. Forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox. Ergo ut segregaret pugnam eorum capessit fugam, ita ratus secuturos ut quemque volnere adfectum corpus sineret. Iam aliquantum spatii ex eo loco ubi pugnatum est aufugerat, cum respiciens videt magnis intervallis sequentes, unum haud procul ab sese abesse. In eum magno impetu rediit; et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste victor secundam pugnam petebat. Tunc clamore qualis ex insperato faventium solet Romani adiuvant militem suum; et ille defungi proelio festinat. Prius itaque quam alter--nec procul aberat--consequi posset, et alterum Curiatium conficit; iamque aequato Marte singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares. Alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat: alter fessum volnere, fessum cursu trahens corpus victusque fratrum ante se strage victori obicitur hosti. Nec illud proelium fuit. Romanus exsultans "Duos" inquit, "fratrum manibus dedi; tertium causae belli huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo." Male sustinenti arma gladium superne iugulo defigit, iacentem spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt, eo maiore cum gaudio, quo prope metum res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri dicionis alienae facti. Sepulcra exstant quo quisque loco cecidit, duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus sed distantia locis ut et pugnatum est. [26] Priusquam inde digrederentur, roganti Mettio ex foedere icto quid imperaret, imperat Tullus uti iuventutem in armis habeat: usurum se eorum opera si bellum cum Veientibus foret. Ita exercitus inde domos abducti. Princeps Horatius ibat, trigemina spolia prae se gerens; cui soror virgo, quae desponsa, uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit, cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. movet feroci iuveni animum comploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit puellam. "Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum," inquit, "oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patriae. Sic eat quaecumque Romana lugebit hostem." |
trigemini, orum:
Drillinge dispar, is: ungleich ferme = fere inclino 1: neigen, beugen recuso 1: ablehnen, verweigern imperito 1: befehligen, gebieten vetustus 3: alt, langjährig fetialis, is: Kriegsherold (Priesteramt) pater patratus: Bundespriester foedus ferire: Bund schließen sagmina, um n.: heiliges Gras herba graminis: Grashalm vasa, orum: Gerätschaft verbena, ae: heiliger Zweig ius iurandum patrare: ein Bündnis zustandebringen sancio 4: bekräftigen palam: öffentlich cera, ae: hier Wachstäfelchen deficio M: zu fehlen beginnen defexit = altes fut.ex. ferio 4: ici, ictus: hier schlachten porcus, i: Schwein polleo 2: vermögen, ausrichten sisice percutere: mit einem Quarzmesser töten -pte: vornehmlich utrimque: von beiden Seiten expers, tis: ohne Anteil, frei quippe: freilich, allerdings agebatur: es stand auf dem Spiel suspensus 3: erwartungsvoll gratus 3: angenehm, willkommen obversor 1: vorschweben increpo 1: rasseln, klirren mico 1: blitzen, schimmern perstringo 3: ergreifen inclino 1: ins Wanken geraten torpeo 2: erstarrt sein manus conserere: handgemein werden agitatio, onis: das Bewegen anceps, itis: zweifach, doppelt corruo 3: zu Boden stürzen vice + gen.: für, um integer 3: unverletzt segrego 1: trennen, entfernen aliquantum, i: ein Gutteil aufugio 3: entfliehen ex insperato: unerwartet faveo 2: hier Beifall klatschen defungor 3: zu Ende bringen Mars. tis: hier Kampfesmut geminatus 3: zweifach do 1: hier machen fessus 3: ermattet strages, is: das Niedermetzeln superne: von oben herab iugulum, i: Kehle spolio 4: der Rüstung berauben ovo 1: jubeln quippe: freilich, allerdings dicio, onis: Gewalt, Macht facio M + gen.: zu jemandes Eigentum machen distantia, ae: Abstand desponsus 3: verlobt (h)umerus, i: Schulter paludamentum, i: Soldatenmantel sponsus, i: Verlobter comploratio, onis: laute Klage increpo 1: anfahren, schelten immaturus 3: unreif, unselig lugeo 2: trauern |