Antonio Montanari BIBLIOTECA MALATESTIANA DI SAN FRANCESCO A RIMINI Notizie e documenti, nuova edizione (2012) | |
(Var. 43) "A Benintendi Ravegnani" Ad Benintendi Venetiarum cancellarium de instituenda ibi bibliotheca publica. Omnis, ut arbitror, inter nos gratiarum actio deinceps supervacua est. Eo enim amicitie progressi sumus, ut quod michi facis tibi facias. Egisse te meis in rebus, que sunt tue, quod in propriis ageres scio, et fortassis eo amplius quo generosa mens ad amicitie nomen altius expergisci et stimulis ardentioribus agi solet. De eventu viderit non Fortuna, sed Fortune Dominus qui michi hunc tibique illum dedit animum, ut et hoc ego velle inciperem, et tu pium hoc propositum adiuvares; quod si optato successerit, erit ni fallor, tibi ac posteris tueque reipublice, non audeo dicere gloriosum, sed secure dixerim ad gloriam via. Multe enim, magne et preclare res ex non maioribus initiis prodiere. Michi equidem bone voluntatis candida et illimis conscientia satis est, que se utinam tempestivius obtulisset, dum scilicet anima illa sanctissima summe rerum preerat, que quantum hinc gavisura fuerit ipse qui eam plane noras estima. Certe ego illam nunc de celo gaudere super his que inter nos aguntur, et rei exitum expectare (quid loquor?), imo vero iam presentem spectare non sum dubius non tam equo sed leto animo ferentem, quod cum sibi omnes virtutis et glorie titulos in celum auferre contigerit, quantum nescio an ulli unquam Venetorum Ducum, bibliothece decus publice successori suo quarto, et viro et duci optimo atque fortissimo communisque status amantissimo reservatum sit; quamvis, ut michi apparet, admiratione non careat quod res talis altius quam illius tempore non inciderit. Sed sic est ut queque cogitaris aggredi liceat, cogitare autem nichil queas antequam cogites; sic in rebus hominum cogitatio prima est. Preit illa ferme omnia que agimus, illam nichil: et querentibus cur non hoc aut illud ante cogitaveris, ipsa eadem interrogatione responsum est. Si prius fuisset, prius, fateor, his te curis involvissem. Sed nunc etiam tempus adest, ni respuitur. Verbum est summum imperatoris sepe michi usurpatum: satis cito fieri quidquid satis bene fit. Restat illud Comicum: ne quid nimis. Nolo nimium labores. Nolo defatigeris, exercere te velim, non afficere. Profecto autem qui in re qualibet omne quod potest facit, lassitudini proximus sit oportet. Fac ergo quod satis est, et que modestiam nostram decent. Non petimus propter quod importunitatis aut tedii suffragio opus sit: nisi nos amor urgeret, rogandi essemus. Perinde sine rem sibi, nec tibi nec alteri sis molestus. Senum nostrorum est proverbium; magnas res per se ipsas fieri. Sepe longum iter egit melius qui lentius. Nosti mores populorum, et quid velim vides. Vale virum optime. Patavii, V kalendas Septembris. Padova, 28 agosto [1362] Note. [1] L. Chines, M. Guerra, "Petrarca", La letteratura italiana diretta da Ezio Raimondi, Milano 2005, p. 14. [2] L. Chines, G. Forni, G. Ledda, E. Menetti, "Dalle origini al Cinquecento", La letteratura italiana diretta da Ezio Raimondi, Milano 2007, p. 108. [3] S. Guglielmino-H. Grosser, "Il sistema letterario", I, Milano 1987, p. 63. Qui si rimanda a E. H. Wilkins, "Vita del Petrarca", Milano 1964; nuova edizione Milano 2003, p. 222: "e si domandava come mai un'idea simile non fosse mai venuta a nessuno prima di lui". [4] Christopher S. Celenza e Bridget Pupillo, "Le grandi biblioteche pubbliche nel Quattrocento" in "Atlante delle letteratura italiana" (Torino 2010), a cura di A. De Vincentiis. [Su questo scritto, cfr. qui la scheda dedicata ad esso.] Scheda 1. Alle origini delle biblioteche "pubbliche" Scheda 2. La biblioteca del Petrarca, di G. Tiraboschi Scheda 3. Malatesti, Petrarca e Visconti (1357) Scheda 4. Petrarca e la Biblioteca pubblica. Documenti Scheda 6. Carlo Malatesti, protagonista in Europa Indice Biblioteca Malatestiana di Rimini. Mappa Biblioteca Malatestiana di Rimini. Antonio Montanari | |
"Riministoria" e' un sito amatoriale, non un prodotto editoriale. Tutto il materiale in esso contenuto, compreso "il Rimino", e' da intendersi quale "copia pro manuscripto". Quindi esso non rientra nella legge 7.3.2001, n. 62, "Nuove norme sull'editoria e sui prodotti editoriali e modifiche alla legge 5 agosto 1981, n. 416", pubblicata nella Gazzetta Ufficiale n. 67 del 21 marzo 2001. Antonio Montanari, 47921 Rimini via Emilia 23 (Celle) tel. 0541.740173 | Riministoria il Rimino |
BIBLIOTECA MALATESTIANA DI SAN FRANCESCO A RIMINI Rev. grafica 16.04.2019 | 1702, 26.07.2012, 18:16/27.07.2012, 11:32 |