[I]
aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.sunt etiam syllabae quae communes dicuntur, cum aut correptam vocalem duae consonantes secuntur, quarum prior aut muta quaepiam est aut f semivocalis et sequens liquida; aut cum correpta vocalis in unam desinit consonantem sequente h, quae plerisque adspirationis videtur nota; aut cum correptam vocalem duae consonantes secuntur, quarum prior s littera est; aut cum partem orationis terminat brevis syllaba, quae in unam desinit consonantem; aut cum pars orationis desinit in longam syllabam, quae diphthongus appellatur, sequente statim vocali; aut cum producta vocalis est vocali altera consequente; aut cum pronomen c littera terminatum vocalis statim subsequitur; aut cum correptam vocalem suscipit z consonans Graeca duplex [aut cum correpta vocalis in unam desinit consonantem sequente statim vocali in eadem dictione]. longa syllaba duo tempora habet, brevis unum. syllaba apud metricos semipes nominatur.
Ex his deinceps alii pedes synzugiaeve nascuntur. nam quem ad modum pedes disyllabi quattuor geminati sedecim duplices faciunt, ita idem cum trisyllabis iuncti triginta et duos de se reddunt. trisyllabi vero cum trisyllabis geminati sexaginta et quattuor colliguntur. atque excepto amphibracho [quem metrici informem et inconditum iudicant] et epitrito, quorum alterum tripla, alterum epitrita divisione partimur, universorum pedum trina condicio reperitur. in aliis enim aequa divisio est, in aliis dupla, in aliis sescupla; et prima dactylica, secunda iambica, tertia paeonica nominatur. sunt in uno quoque metro pedes legitimi, sunt nothi. simplices pedes non amplius quam ternas syllabas, duplices non amplius quam senas habent.
Acutus accentus est nota per obliquum ascendens in dexteram partem / , gravis nota a summo in dexteram partem descendens \, circumflexus nota de acuto et gravi facta ^, longus linea a sinistra in dexteram partem aequaliter ducta ˉ, brevis virgula similiter iacens, sed panda et contractior ˘, hyphen virgula subiecta versui: hac nota subter posita duo verba, cum ita res exigit, copulamus, ‘ante
tulit gressum’ et
Turnus ut antehuic contraria est diastole, dextera pars [quaedam] circuli ad imam litteram adposita: hac nota male cohaerentia discernuntur, ut est ‘ereptae, virginis ira’ etvolans tardum praecesserat agmen.
viridique in litore conspicitur, sus.apostrophos item circuli pars dextera, sed ad summam litteram adposita: hac nota deesse ostendimus parti orationis ultimam vocalem, cuius consonans remanet, ut est ‹tanton’ me crimine dignum Duxisti?› ceterum δασεῖαν et ψιλήν apud Latinos h littera vocali addita vel detracta significat.
[II]
Qualitas nominum bipertita est. aut enim propria sunt nomina aut appellativa. propriorum nominum secundum Latinos quattuor sunt species, praenomen nomen cognomen agnomen, ut Publius Cornelius Scipio Africanus. omnia praenomina aut singulis litteris notantur, ut G P, aut binis, ut Gn, aut ternis, ut Sex. appellativorum nominum species multae sunt. alia enim sunt corporalia, ut homo terra mare, alia incorporalia, ut pietas iustitia dignitas. alia sunt primae positionis, ut mons schola, alia derivativa, ut montanus scholasticus, alia deminutiva, ut monticulus scholasticulus. deminutivorum tres sunt gradus; quorum forma quam magis minuitur, crescit saepe numerus syllabarum. sunt etiam quasi deminutiva, quorum origo non cernitur, ut fabula macula tabula vinculum. sunt nomina tota Graecae declinationis, ut Themisto Calypso Pan; sunt tota conversa in Latinam regulam, ut Polydeuces Pollux, Odysseus Vlixes; sunt inter Graecam Latinamque formam, quae notha appellantur, ut Achilles Agamemno. sunt alia homonyma, quae una appellatione plura significant, ut nepos acies aries: sunt alia synonyma vel polyonoma, ut terra humus, ensis mucro gladius. alia patronymica, ut Atrides Pelides: haec et ab avis et a matribus saepe fiunt. in his quae Graeca sunt, sive masculina fuerint sive feminina, Graecam magis servabimus regulam. horum masculina aut in des exeunt, ut Atrides ab Atreo, aut in ius, ut Peleius a Peleo, aut in ion, ut Nerion a Nereo; feminina autem aut in is exeunt, ut Atreis, aut in as, ut Peleias, aut in ne, ut Nerine. sunt etiam ctetica, id est possessiva, quae in ius exeunt, ut ‘Euandrius ensis’, ‘Agamemnoniaeque Mycenae’. sunt alia mediae significationis et adiecta nominibus, ut magnus fortis: dicimus enim ‘magnus vir’ ‘fortis exercitus’: haec etiam epitheta dicuntur [id est adiectiva]. sunt alia qualitatis, ut bonus malus; alia quantitatis, ut magnus parvus; alia gentis, ut Graecus Hispanus; alia patriae, ut Thebanus Romanus; alia numeri, ut unus duo; alia ordinis, ut primus secundus: sed primus de multis, de duobus prior dicitur, sicut de duobus alterum dicimus, de multis alium. sunt alia ad aliquid dicta, ut pater frater; alia ad aliquid qualiter se habentia, ut dexter sinister: haec et conparativum gradum admittunt, ut dexterior sinisterior. sunt alia generalia, ut corpus animal, alia specialia, ut lapis homo lignum; alia facta de verbo, ut doctor lector, alia participiis similia, ut demens sapiens potens, alia verbis similia, ut comedo palpo contemplator speculator: sed illa conparatione discernuntur, haec casibus.
Conparationis gradus sunt tres, positivus conparativus superlativus; positivus, ut fortis, conparativus, ut fortior, superlativus, ut fortissimus. sed conparativus gradus generis est semper communis. conparantur autem nomina quae aut qualitatem significant aut quantitatem. sed non omnia per omnes gradus eunt. aliquando enim positivus gradus tantum invenitur, ut mediocris; aliquando positivus et conparativus, ut senex senior; aliquando positivus et superlativus, ut pius piissimus: nam pro secundo gradu magis adverbium ponimus, ut magis pius; aliquando conparativus et superlativus, ut ulterior ultimus; aliquando superlativus tantum, ut novissimus. extra quam formam sunt bonus et malus: dicimus enim bonus melior optimus, malus peior pessimus. conparatio nominum proprie in conparativo et superlativo gradu est constituta. nam positivus perfectus et absolutus est. saepe autem conparativus gradus praeponitur superlativo, ut stultior stultissimo et maior maximo. saepe idem minus a positivo significat, quamvis recipiat conparationem, ut ‘mare Ponticum dulcius quam cetera’. saepe idem pro positivo positus minus significat et nulli conparatur, ut
iam senior, sed cruda deo viridisque senectus.sunt nomina significatione diminutiva, intellectu conparativa, ut grandiusculus maiusculus minusculus. conparativo et superlativo gradui tam aut minus aut minime aut magis aut maxime adici non oportet; adiciuntur autem positivo tantum: dicimus enim tam bonus tam malus, minus bonus minus malus, minime bonus minime malus, magis bonus magis malus, maxime bonus maxime malus. conparativus gradus ablativo casui adiungitur utriusque numeri; sed tunc hoc utimur, cum aliquem vel alieno vel suo generi conparamus, ut ‘Hector fortior Diomede’ vel ‘audacior Troianis fuit’ [dicimus autem et ‘fortior hic quam ille est’]. superlativus autem genetivo tantum plurali adiungitur; sed tunc hoc utimur, cum aliquem suo generi conparamus, ut ‘Hector fortissimus Troianorum fuit’. plerumque superlativus pro positivo ponitur et nulli conparatur, ut Iuppiter optimus maximus. interdum conparativus gradus nominativo adiungitur, ut ‘doctior hic quam ille est’.
Genera nominum sunt quattuor, masculinum femininum neutrum commune. masculinum est cui numero singulari casu nominativo pronomen vel articulus praeponitur hic, ut hic magister. femininum est cui numero singulari casu nominativo pronomen vel articulus praeponitur haec, ut haec Musa. neutrum est cui numero singulari casu nominativo pronomen vel articulus praeponitur hoc, ut hoc scamnum. commune est quod simul masculinum femininumque significat, ut hic et haec sacerdos. sed ex his vel principalia vel sola genera duo sunt, masculinum et femininum. nam neutrum et commune de utroque nascuntur. est etiam trium generum commune, quod omne dicitur, ut hic et haec et hoc felix. est epicoenon vel promiscuum, quod sub una significatione marem ac feminam conprehendit, ut passer aquila. sunt praeterea alia sono masculina, intellectu feminina, ut Eunuchus comoedia, Orestes tragoedia, Centaurus navis; alia sono feminina, intellectu masculina, ut Fenestella scriptor, Aquila orator; alia sono neutra, intellectu feminina, ut Phronesium mulier vel Glycerium; alia sono feminina, intellectu neutra, ut poema schema; alia sono masculina, intellectu neutra, ut pelagus vulgus. sunt praeterea nomina in singulari numero alterius generis et alterius in plurali, ut balneum Tartarus caelum porrum caepe locus iocus forum. sunt item nomina incerti generis inter masculinum et femininum, ut cortex silex radix finis stirps pinus pampinus dies. sunt incerti generis inter masculinum et neutrum, ut frenum clipeus vulgus specus. sunt incerti generis inter femininum et neutrum, ut buxus pirus prunus malus: sed neutro fructum, feminino ipsas arbores saepe dicimus. sunt etiam genera nominum fixa, sunt mobilia. fixa sunt quae in alterum genus flecti non possunt, ut mater soror pater frater. mobilia autem aut propria sunt et duo genera faciunt, ut Gaius Gaia, Marcius Marcia, aut appellativa sunt et tria faciunt, ut bonus bona bonum, malus mala malum. sunt item alia nec in totum fixa nec in totum mobilia, ut draco dracaena, leo leaena, gallus gallina, rex regina. sunt alia deminutiva quae non servant genera quae ex nominibus primae positionis acceperunt, ut scutum scutula scutella, pistrinum pistrilla, canis canicula, rana ranunculus [statua statunculum].
Nomen in a vocalem desinens nominativo casu numero singulari aut masculinum est, ut Agrippa, aut femininum, ut Marcia, aut commune, ut advena, aut neutrum, ut toreuma; sed tamen Graecum est. nomen in e vocalem desinens nominativo casu numero singulari aut femininum Graecum est, ut Euterpe, aut neutrum Latinum, ut sedile. nomen in i vocalem desinens nominativo casu numero singulari aut neutrum Graecum est, ut gummi sinapi, aut trium generum est aptoton, ut frugi nihili. nomen in o vocalem desinens nominativo casu numero singulari aut masculinum est, ut Scipio, aut femininum, ut Iuno, aut commune, ut pomilio vel papilio. nomen in u vocalem desinens nominativo casu numero singulari tantum neutrum est, ut cornu genu gelu specu veru. sed haec omnia et quae in consonantes desinunt et diversas regulas et multiplices habent.
Numeri sunt duo, singularis et pluralis: singularis, ut hic sapiens, pluralis, ut hi sapientes. est et dualis numerus, qui singulariter enuntiari non potest, ut hi ambo, hi duo. sunt etiam nomina numero communia, ut res nubes dies [fines]. sunt semper singularia generis masculini, ut pulvis sanguis, semper pluralia, ut manes Quirites cancelli; semper singularia generis feminini, ut pax lux, semper pluralia, ut Kalendae nundinae feriae quadrigae nuptiae scalae scopae; semper singularia generis neutri, ut pus virus aurum argentum oleum ferrum triticum et fere cetera quae ad mensuram pondusve referuntur, quamquam multa consuetudine usurpata sint, ut vina mella hordea: sunt semper pluralia eiusdem generis, ut arma moenia Floralia Saturnalia. sunt quaedam positione singularia, intellectu pluralia, ut populus [conventus] contio plebs: sunt quaedam positione pluralia, intellectu singularia, ut Athenae Cumae Thebae Mycenae.
Figurae nominibus accidunt duae, simplex et conposita: simplex, ut doctus potens, conposita, ut indoctus impotens. conponuntur autem nomina modis quattuor: ex duobus integris, ut suburbanus; ex duobus corruptis, ut efficax municeps; ex integro et corrupto, ut ineptus insulsus; ex corrupto et integro, ut pennipotens nugigerulus. conponuntur etiam de conpluribus, ut inexpugnabilis inperterritus. in declinatione conpositorum nominum animadvertere debemus ea quae ex duobus nominativis conposita fuerint ex utraque parte per omnes casus declinari, ut eques Romanus, praetor urbanus; quae ex nominativo et quolibet alio casu conposita fuerint ea parte declinari tantum, qua fuerit nominativus casus, ut praefectus equitum, senatus consultum. providendum est autem ne ea nomina conponamus, quae aut conposita sunt aut conponi omnino non possunt.
Casus sunt sex, nominativus genetivus dativus accusativus vocativus ablativus. ex his duo recti appellantur, nominativus et vocativus, reliqui obliqui [vel appendices]. ablativum Graeci non habent: hunc quidam Latinum, non nulli sextum casum appellant. est autem nominativus hic Cato, genetivus huius Catonis, dativus huic Catoni, accusativus hunc Catonem, vocativus o Cato, ablativus ab hoc Catone. quidam adsumunt etiam septimum casum, qui est ablativo similis, sed sine praepositione ab, ut sit ablativus casus ‘ab oratore venio’, septimus casus ‘oratore magistro utor’. sunt autem formae casuales sex, ex quibus sunt nomina alia monoptota, alia diptota, alia triptota, alia tetraptota, alia pentaptota, alia hexaptota. sunt praeter haec aptota, quae neque per casus neque per numeros declinantur, ut frugi nihili nequam fas nefas nugas. de qua forma sunt etiam nomina numerorum a quattuor usque ad centum. nam ab uno usque ad tres per omnes casus numeri declinantur, et item a ducentis et deinceps praeter mille. sunt nomina, quorum nominativus in usu non est, ut siquis dicat hunc laterem vel ab hac dicione. item per ceteros casus nomina multa deficiunt. sunt praeterea nomina, quorum alia genetivum casum trahunt, ut ignarus belli, securus amorum; alia dativum, ut inimicus malis, congruus paribus; alia accusativum, sed figurate, ut exosus bella, praescius futura; alia ablativum, ut secundus a Romulo, alter a Sylla; alia septimum casum, ut dignus munere, mactus virtute.
Omnia nomina ablativo casu singulari quinque litteris vocalibus terminantur, sed ea dumtaxat quae non sunt aptota: in illis enim regula non tenetur. quaecumque nomina ablativo casu singulari a littera fuerint terminata, genetivum pluralem in rum syllabam mittunt, dativum et ablativum in is, ut ab hac Musa, harum Musarum, his et ab his Musis. necesse est autem contra hanc regulam declinentur ea nomina, in quibus genera discernenda sunt, ut ab hac dea, harum dearum, his et ab his deabus, ne, si deis dixerimus, deos, non deas significare videamur. quaecumque nomina ablativo casu singulari e littera correpta fuerint terminata, genetivum pluralem in um syllabam mittunt, dativum et ablativum in bus, ut ab hoc pariete, horum parietum, his et ab his parietibus. contra hanc regulam invenimus ab hoc vase, horum vasorum, his et ab his vasis. si vero e producta fuerint terminata, genetivum pluralem in rum syllabam mittunt, dativum et ablativum in bus, ut ab hac re, harum rerum, his et ab his rebus; et haec regula proprie feminini generis putatur. quaecumque nomina ablativo casu singulari i littera fuerint terminata, genetivum pluralem in ium syllabam mittunt, dativum et ablativum in bus, ut ab hac puppi, harum puppium, his et ab his puppibus. huius modi nomina casum accusativum pluralem propter differentiam melius in is quam in es syllabam terminant, ut has puppis navis clavis. eorum autem nominum, quae genetivo casu plurali in ium syllabam exire possunt, trina regula est: una eorum est, quae nominativo casu singulari n et s litteris terminantur, ut mons montium; altera eorum, quae ablativo casu singulari e correpta finiuntur et feminina sunt, ut ab hac clade harum cladium [caede caedium]; tertia eorum, quae ablativo casu singulari i littera terminantur, ut ab hac resti harum restium. sed haec regula etiam accusativum casum singularem interdum per i litteram profert, ut hanc restim, hanc puppim. horum multa cernimus consuetudine conmutata. quaecumque nomina ablativo casu singulari o littera fuerint terminata, genetivum pluralem in rum syllabam mittunt, dativum et ablativum in is, ut ab hoc docto horum doctorum his et ab his doctis. contra hanc regulam invenimus ab hac domo domorum domibus et ab hoc iugero iugerorum iugeribus. sed scire debemus multa quidem veteres aliter declinasse, ut ab hac domu harum domuum domibus et ab hoc iugere iugerum iugeribus, verum euphoniam in dictionibus plus interdum valere, quam analogiam vel regulam praeceptorum. quaecumque nomina ablativo casu singulari u littera fuerint terminata, genetivum pluralem in uum syllabam mittunt, geminata u littera, dativum et ablativum in bus, ut ab hoc fluctu horum fluctuum his et ab his fluctibus. nam nihil necesse est retinere u litteram et fluctubus dicere, cum artubus necessitate dicamus, nequis nos artes, non artus significare velle existimet.
In hanc regulam non veniunt, ut dictum est, aptota nomina, ut est fas nefas nequam, nihili nugas; non veniunt tantum pluralia, ut Saturnalia Vulcanalia Conpitalia; non veniunt quae a Graecis sumpsimus, ut emblema epigramma stemma poema schema: nam huius formae nomina veteres etiam feminino genere declinabant. in his regulis analogia vel ex conlatione positivorum nominum vel ex deminutione cognoscitur. meminerimus autem Graeca nomina ad Graecam formam melius declinari, etsi illa non nulli ad Latinos casus conantur inflectere. duodecim autem omnino litteris nominativo casu singulari Latina nomina terminantur, vocalibus quinque, semivocalibus sex, muta una, a e i o u l m n r s x t, ut tabula sedile frugi ratio genu mel scamnum flumen arbor flos nox caput. adiciunt quidam c, ut allec lac.
Qualitas pronominum bipertita est. aut enim finita sunt pronomina aut infinita. finita sunt quae recipiunt personas, ut ego tu ille; infinita sunt quae non recipiunt personas, ut quis quae quod: sunt etiam pronomina minus quam finita, ut ipse iste. sunt praepositiva, ut quis hic; sunt subiunctiva [vel relativa], ut is idem. sunt alia gentis, ut cuias nostras, cuiates nostrates; alia ordinis, ut quotus totus; alia numeri, ut quot tot [sed si per d scribatur, pronomen personale est; si per t, numeri]; alia ad aliquid finita, ut meus tuus illius: haec etiam possessiva dicuntur: alia ad aliquid infinita [quae nec personam nec locum nec tempus designant], ut cuius cuia cuium. sunt item alia qualitatis, ut qualis talis; alia quantitatis, ut quantus tantus. sunt alia demonstrativa, quae rem praesentem notant, ut hic haec hoc; alia relativa, quae rem absentem significant, ut is ea id: sunt alia magis demonstrativa, ut eccum eccam ellum ellam.
Genera pronominibus, ita ut nominibus, accidunt paene omnia: masculinum, ut quis, femininum, ut quae, neutrum, ut quod, commune, ut qualis talis, trium generum, ut ego tu.
Numerus pronominibus accidit uterque, singularis, ut iste, pluralis, ut isti. sunt etiam numero communia, ut qui quae: dicimus enim qui vir et qui viri, quae mulier et quae mulieres. sunt pronomina tota singularia, ut meus tuus [suus], tota pluralia, ut nostri vestri; ex parte singularia, ut mei tui, ex parte pluralia, ut noster vester.
Figura etiam in pronominibus duplex est. aut enim simplicia sunt pronomina, ut quis; aut conposita, ut quisquis. conposita pronomina secundum formam nominum ex ea parte declinantur, qua pronomen fuerit casus nominativi. cuius rei exempla sunt haec quisquis [quisnam] quispiam aliquis [et cetera]. nam idem, quod constat ex duobus corruptis, cum producitur, masculinum pronomen est, cum corripitur, neutrum; ut hic correptum pronomen est, productum adverbium loci.
Personae finitis pronominibus accidunt tres, prima, ut ego, secunda, ut tu, tertia, ut ille. sed persona prima et secunda generis sunt omnis; et persona prima in hoc pronomine, cum est numeri singularis, non habet vocativum casum, pluralis vero habet.
Casus item pronominum sex sunt, nominativus hic, genetivus huius, dativus huic, accusativus hunc, vocativus o, ablativus ab hoc. sunt pronomina quae non per omnes casus declinantur, ut eccum eccam, ellum ellam, cuius cuia cuium, cuiatis nostratis. sunt etiam sine nominativo et vocativo, ut sui sibi se a se: haec etiam numeri sunt communis. sunt item sine vocativo, ut ego, mei vel mis, mihi, me, a me. nullum autem pronomen recipit conparationem, quamvis et qualitatem significet et quantitatem.
Inter pronomina et articulos hoc interest, quod pronomina ea putantur, quae, cum sola sint, vicem nominis conplent, ut quis iste ille; articuli vero cum [pronominibus aut] nominibus aut participiis iunguntur, ut hic huius huic hunc o ab hoc, et pluraliter hi horum his hos o ab his. haec eadem pronomina et pro articulis et pro demonstratione ponuntur. neuter uter unus [omnis] alter alius ullus ambo uterque sunt qui nomina, sunt qui pronomina existiment, ideo quod articulis in declinatione non indigent.
Qualitas verborum in modis est et in formis. modi autem sunt, ut multi existimant, septem, indicativus, qui et pronuntiativus [dicitur], ut lego, imperativus, ut lege, promissivus, ut legam: sed hunc nos modum non accipimus: optativus utinam legerem, coniunctivus cum legam, infinitivus legere, inpersonalis legitur. hunc quidam modum pro genere ac significatione verbi accipiunt, cuius verba aut in tur exeunt aut in it aut in et. sed quae in tur et in it exeunt, haec ab indicativo oriuntur, ut lego legitur, contingo contingit. quae in et exeunt, duas formas habent: alia enim ab indicativo veniunt, ut misereor miseret; alia a se oriuntur, ut pudet taedet paenitet libet. qualitas verborum etiam in formis est constituta, quas formas alii verborum generibus vel significationibus admiscent. formae igitur sunt quattuor, perfecta meditativa frequentativa inchoativa: perfecta, ut lego; meditativa, ut lecturio; frequentativa, ut lectito; inchoativa, ut fervesco calesco. sed frequentativa verba semper primae coniugationis sunt. inchoativa non per omnia tempora declinantur, quia quae inchoantur praeteritum tempus non habent, et oriuntur a neutralibus verbis. sunt etiam frequentativa de nomine venientia, ut patrissat graecissat; sunt quasi diminutiva, quae a perfecta forma veniunt, ut sorbillo sugillo; sunt sine origine perfectae formae, ut pitisso vacillo. et frequentativa saepe in tres gradus ducunt verbum, ut curro curso cursito, saepe in duos tantum, ut volo volito. sunt verba inchoativis similia, quae inchoativa non esse temporum consideratione pernoscimus, ut conpesco conpescui. sunt item alia inchoativa, quae a perfecta forma veniunt, ut horreo horresco; sunt quae originem sui non habent, ut consuesco quiesco.
Coniugationes verbis accidunt tres, prima secunda tertia. prima est quae indicativo modo tempore praesenti numero singulari secunda persona verbo activo et neutrali a productam habet ante novissimam litteram, passivo communi et deponenti ante novissimam syllabam, ut voco vocas, vocor vocaris; et futurum tempus eiusdem modi in bo et in bor syllabam mittit, ut voco vocabo, vocor vocabor. secunda est quae indicativo modo tempore praesenti numero singulari secunda persona verbo activo et neutrali e productam habet ante novissimam litteram, passivo communi et deponenti ante novissimam syllabam, ut moneo mones, moneor moneris; et futurum tempus eiusdem modi in bo et in bor syllabam mittit, ut moneo monebo, moneor monebor. tertia est quae indicativo modo tempore praesenti numero singulari secunda persona verbo activo et neutrali i interdum correptam interdum productam habet ante novissimam litteram, passivo communi et deponenti pro i littera e correptam vel i productam habet ante novissimam syllabam, ut lego legis, legor legeris, audio audis, audior audiris; et futurum tempus eiusdem modi in am et in ar syllabam mittit, ut lego legam, legor legar, audio audiam, audior audiar. est altera species tertiae coniugationis, quae i producta enuntiatur: hanc non nulli quartam coniugationem putant, quod futurum tempus in am et in bo, in ar et in bor syllabam mittit, ut servio servis serviam servibo, vincior vinciris vinciar vincibor. quod quidam refutantes negant in bo et in bor rite exire posse tertiam coniugationem, nisi in eo verbo quod in prima persona indicativi modi temporis praesentis numeri singularis e ante o habuerit, ut eo queo eam queam ibo quibo et a passivo queor quear vel quibor, et siqua sunt similia.
Genera verborum, quae ab aliis significationes dicuntur, sunt quinque, activa passiva neutra deponentia communia. activa sunt quae o littera terminantur et accepta r littera faciunt ex se passiva, ut lego legor. passiva sunt quae r littera terminantur et ea amissa redeunt in activo, ut legor lego. neutra sunt quae o littera terminantur et accepta r littera Latina non sunt, ut sto curro. sunt etiam neutra quae i littera terminantur, ut odi novi memini: sunt item quae in um syllabam desinunt, ut sum prosum; item quae in t litteram exeunt [et inpersonalia dicuntur], ut pudet taedet paenitet libet. sed haec et similia defectiva existimanda sunt. deponentia sunt quae r littera terminantur et ea amissa Latina non sunt, ut convivor conluctor. communia sunt quae r littera terminantur et in duas formas cadunt, patientis et agentis, ut scrutor criminor: dicimus enim scrutor te et scrutor a te, criminor te et criminor a te. sunt verba extra hanc regulam, quae inaequalia dicuntur, ut soleo facio fio fido audeo gaudeo vescor fero medeor [reddo] edo pando mando nolo volo. sunt quae declinari rite non possunt, ut cedo ave faxo sis amabo infit inquam quaeso aio. sunt etiam monosyllaba, quae ideo sola producta sunt, ut sto do flo no. sunt verba incertae significationis, ut tondeo lavo fabrico punio munero partio populo adsentio adulo lucto auguro: haec enim omnia et in o et in r littera finiuntur, et his verbis tempora participiorum accidunt paene omnia. sunt item verba quae conponere possumus, ut pono traho, repono retraho; sunt quae non possumus, ut aio quaeso.
Numeri verbis accidunt duo, singularis et pluralis: singularis, ut lego, pluralis, ut legimus; item secundum quosdam dualis, ut legere.
Figurae verborum duae sunt, simplex et conposita. aut enim simplicia sunt verba, ut scribo, aut conposita, ut describo. conponuntur autem verba quattuor modis, sicut ceterae partes orationis: ex duobus corruptis, ut officio; ex duobus integris, ut obduco; ex corrupto et integro, ut alligo; ex integro et corrupto, ut defringo. sunt verba conposita quae simplicia fieri possunt, ut repono distraho; sunt quae non possunt, ut suspicio conpleo.
Tempora verbis accidunt tria, praesens praeteritum et futurum: praesens, ut lego, praeteritum, ut legi, futurum, ut legam. sed praeteriti temporis differentiae sunt tres, inperfecta perfecta plusquamperfecta: inperfecta, ut legebam, perfecta, ut legi, plusquamperfecta, ut legeram. ergo in modis verborum quinque tempora numerabimus, praesens, praeteritum inperfectum, praeteritum perfectum, praeteritum plusquamperfectum, futurum.
Personae verbis accidunt tres, prima secunda tertia. prima est quae dicit, lego, secunda cui dicitur, legis, tertia de qua dicitur, legit. et prima persona non eget casu, sed admittit plerumque nominativum, ut verberor innocens, liber servio: secunda persona trahit casum vocativum, ut verberaris innocens, liber servis: tertia trahit nominativum, ut verberatur innocens, liber servit. etiam verba inpersonalia, quae in tur exeunt, casui serviunt ablativo, ut geritur a me a te ab illo: quae in it exeunt, casui serviunt dativo, ut contingit mihi tibi illi: quae vero in et exeunt, ea modo dativo modo accusativo casui serviunt; dativo, ut libet mihi tibi illi, accusativo, ut decet me te illum. sunt verba praeterea, quorum alia genetivi casus formulam servant, ut misereor reminiscor, alia dativi, ut maledico suadeo, alia accusativi, ut accuso invoco, alia ablativi, ut abscedo avertor, alia septimi casus, ut fruor potior.
Omnia verba modi indicativi temporis praesentis numeri singularis primae personae aut e aut i aut u ante o habent. si autem vocalem ante o litteram non habebunt, exceptis f et k et q ceteras omnes Latinas recipient consonantes, ut sedeo lanio inruo libo voco vado lego traho inpello amo cano scalpo curro lasso peto texo. his accedunt i et u pro consonantibus, ut aio adiuvo: nam triumpho per p et h scribitur. k etiam o litterae non praeponitur. item q sine u praeferri o litterae non potest.
Sunt verba defectiva alia per modos, ut cedo, alia per formas, ut facesso, alia per coniugationes, ut adsum, alia per genera, ut soleo, alia per numeros, ut faxo, alia per figuras, ut impleo, alia per tempora, ut fero, alia per personas, ut [cedo facesso adsum soleo faxo impleo fero] edo. verba quoque inpersonalia cum per omnes modos declinari possunt, inveniuntur quaedam defectiva, ut liquet miseret.
Adverbio accidunt tria, significatio conparatio figura. significatio adverbiorum in hoc cernitur, quia sunt adverbia loci, ut hic; temporis, ut hodie nuper; numeri, ut semel bis; negandi, ut non; adfirmandi, ut etiam quinni; demonstrandi, ut en ecce; optandi, ut utinam; hortandi, ut eia; ordinis, ut deinde; interrogandi, ut cur quare quamobrem; similitudinis, ut quasi ceu; qualitatis, ut docte pulchre; quantitatis, ut multum parum; dubitandi, ut forsitan fortasse; personalia, ut mecum tecum secum nobiscum vobiscum; vocandi, ut heus; respondendi, ut heu; separandi, ut seorsum; iurandi, ut edepol, ecastor, hercle, medius fidius; eligendi, ut potius immo; congregandi, ut simul una; prohibendi, ut ne; eventus, ut forte fortuitu; conparandi, ut magis vel tam. sunt item adverbia infinita, ut ubi quando; sunt finita, ut hic modo. adverbia loci duas species habent, in loco et ad locum [significantes]: in loco, ut intus foris, ad locum, ut intro foras. dicimus enim intus sum, foris sum, intro eo, foras eo. adiciunt quidam de loco, quod sic dicitur quasi in loco, ut intus exeo, foris venio. adiciunt quidam etiam per locum, ut hac illac. heus et heu interiectiones multi, non adverbia putaverunt, quia non semper haec sequitur verbum.
Conparatio accidit adverbio, quia hic quoque conparationis gradus sunt tres, positivus conparativus superlativus: positivus, ut docte, conparativus, ut doctius, superlativus, ut doctissime. et quoniam adverbia quoque sunt, quae per omnes gradus ire non possunt, ideo his ad augendam significationem pro conparativo et superlativo magis et maxime coniungimus, ad minuendam minus et minime. quem ad modum conparantur, ita et diminuuntur adverbia: a positivo, ut primum primulum, longe longule; a conparativo, ut melius meliuscule, longius longiuscule. a superlativo vel nulla exempla vel rara sunt.
Figurae adverbiorum duae sunt. aut enim simplicia sunt adverbia, ut docte prudenter, aut conposita, ut indocte inprudenter. conponuntur etiam adverbia modis quattuor.
Sunt multae dictiones dubiae inter adverbium et nomen, ut falso; inter adverbium et pronomen, ut qui; inter adverbium et verbum, ut pone; inter adverbium et participium, ut profecto; inter adverbium et coniunctionem, ut quando; inter adverbium et praepositionem, ut propter; inter adverbium et interiectionem, ut heu. horum quaedam accentu discernimus, quaedam sensu. sunt [item] adverbia loci, quae inprudentes putant nomina: in loco, ut Romae sum; de loco, ut Roma venio; ad locum, ut Romam pergo. his praepositio non anteponitur, quae provinciis locis regionibusve adici solet, quia de significatione nominis non recedunt, ut de Africa venio, ad Siciliam pergo, in Italia sum. praepositio separatim adverbiis non adplicabitur, quamvis legerimus de repente, de sursum, de subito et ex inde et ab usque et de hinc. sed haec tamquam unam partem orationis sub uno accentu pronuntiabimus.
Genera participiis accidunt quattuor, masculinum, ut lectus, femininum, ut lecta, neutrum, ut lectum, commune tribus generibus, ut legens. nam omnia praesentis temporis participia generis sunt communis. casus totidem sunt participiorum, quot et nominum: nam per omnes casus etiam participia declinantur. tempora participiis accidunt tria, praesens praeteritum et futurum, ut luctans luctatus luctaturus. significationes participiorum a generibus verborum sumuntur. veniunt enim participia a verbo activo duo, praesentis temporis et futuri, ut legens lecturus; a passivo duo, praeteriti temporis et futuri, ut lectus legendus; a neutro duo, sicut ab activo, praesentis temporis et futuri, ut stans staturus; a deponenti tria, praesentis praeteriti et futuri, ut luctans luctatus luctaturus; a communi quattuor, praesentis praeteriti et duo futura, ut criminans criminatus criminaturus criminandus. inchoativa participia praesentis temporis sunt tantum, ut horrescens tepescens calescens. defectiva interdum alicuius sunt temporis, ut soleo solens solitus, interdum nullius, ut ab eo quod est memini nullum participium reperitur: interdum a non defectivo verbo participia defectiva sunt, ut ab eo quod est studeo studens, futurum tempus non habet. ab inpersonali verbo participia nisi usurpata non veniunt. numerus participiis accidit uterque, singularis et pluralis: singularis, ut hic legens, pluralis, ut hi legentes. figura item participiorum duplex est. aut enim simplicia sunt participia, ut scribens, aut conposita, ut describens. conponi etiam participia quattuor modis possunt.
Sunt nomina speciem participiorum habentia, ut tunicatus galeatus, quae quia a verbo non veniunt, non sunt participiis applicanda. ex quibus sunt etiam illa quae, cum participia videantur, verborum tamen significatione privata sunt, ut pransus cenatus placita nupta triumphata regnata: nam prandeor cenor placeor nubor triumphor regnor non dicitur. sunt item alia participia, quae accepta praepositione et a verbis et a participiis recedunt, ut nocens innocens: nam noceo dicitur, innoceo non dicitur. sunt veluti participia, quae a verbo veniunt et, quia tempus non habent, nomina magis quam participia iudicantur, ut furibundus moribundus. sunt multa participia eadem et nomina, ut passus visus cultus, quae tamen et in casibus discrepant et de temporibus dinoscuntur. sunt participia defectiva, quae per omnia tempora ire non possunt, ut coeptus urguendus. sunt participia, quae accepta conparatione fiunt nomina, ut acceptus incensus, acceptior incensior. adverbia de participiis fieri posse non nulli negant; sed hos plurimae lectionis revincit auctoritas.
Sunt etiam dictiones, quas incertum est utrum coniunctiones an praepositiones an adverbia nominemus [ut cum et ut. haec, nisi sententiam consideraverimus, incerta sunt], quae tamen omnes sensu facile dinoscuntur. nam et coniunctiones pro aliis coniunctionibus positae inveniuntur potestate mutata.
Praepositioni accidit casus tantum. casus namque in praepositionibus duo sunt, accusativus et ablativus. aliae enim accusativo casui praeponuntur, aliae ablativo, aliae utrique. accusativi casus praepositiones sunt hae, ad apud ante adversum cis citra circum circa contra erga extra inter intra infra iuxta ob pone per prope secundum post trans ultra praeter propter supra [circiter] usque [secus] penes. dicimus enim ad patrem, apud villam, ante aedes, adversum inimicos, cis Renum, citra forum, circum vicinos, circa templum, contra hostem, erga propinquos, extra terminos, inter naves, intra moenia, infra tectum, iuxta macellum, ob augurium, pone tribunal, per parietem, prope fenestram, secundum fores, post tergum, trans ripam, ultra fines, praeter officium, propter rem, supra caelum, [circiter annos], usque Oceanum, [secus vos] penes arbitros. ex his ad et apud cum unius casus sint, diverso modo ponuntur. dicimus enim ‘ad amicum vado’, ‘apud amicum sum’. nam neque ‘apud amicum vado’ recte dicitur neque ‘ad amicum sum’. usque praepositio plurimis non videtur, quia sine aliqua praepositione proferri recte non potest. ablativi casus praepositiones sunt hae, a ab abs cum coram clam de e ex pro prae palam sine absque tenus. dicimus enim a domo, ab homine, abs quolibet, cum exercitu, coram testibus, clam custodibus, de foro, e iure, ex praefectura, pro clientibus, prae timore, palam omnibus, sine labore, absque iniuria, tenus pube. sed haec praepositio propter euphoniam subicitur et facit pube tenus. clam praepositio casibus servit ambobus. utriusque casus praepositiones sunt hae, in sub super subter. quarum in et sub tunc accusativi casus sunt, cum ad locum vel nos vel quoslibet ire isse ituros esse significamus; tunc ablativi, cum vel nos vel quoslibet in loco esse fuisse futuros esse significamus. cuius rei exempla sunt haec: in accusativi casus, ‘itur in antiquam silvam’; in ablativi casus, ‘stans celsa in puppi’. sub accusativi casus, ‘postesque sub ipsos Nituntur gradibus’; sub ablativi casus,
arma sub adversa posuit radiantia quercu.super vero et subter cum accusativo casui naturaliter praeponantur, et ablativo tamen plerumque iunguntur, ut ‘gemina super arbore sidunt’ et
ferre iuvat subter densa testudine casus.quamquam multi sunt qui non putant praepositiones esse ambiguas nisi duas, in et sub; ceterum super et subter, cum locum significant, figurate ablativo iungi. extra quam formam super praepositio, cum de significat, hoc est mentionem de aliquo fieri, ablativi casus est tantum, ut
multa super Priamo rogitans, super Hectore multa,hoc est de Priamo et de Hectore.
Separatae praepositiones acuuntur; coniunctae casibus aut loquellis vim suam saepe conmutant et graves fiunt. praepositiones aut ipsa verba [cum conponuntur] corrumpunt, ut conficio, aut ipsae corrumpuntur, ut suffero, aut et corrumpunt et corrumpuntur, ut suscipio. antiqui praepositiones etiam genetivo casui coniungebant, ut ‘crurum tenus’. item post et ante et circum utriusque casus invenimus. sed scire nos convenit praepositiones ius suum tunc retinere, cum praeponuntur, subpositas vero et significationem suam et vim nominis et legem propriam non habere. separatae praepositiones separatis praepositionibus non cohaerent. et adverbia faciunt, si quando illas non subsequitur casus. sunt qui putant accidere praepositioni et figuram et ordinem: figuram, quia sunt praepositiones simplices, ut abs, conpositae, ut absque; ordinem, quia sunt praepositivae praepositiones, ut sine, sunt subiunctivae, ut tenus. sed haec nos et similia in his numerabimus, quae inaequalia nominantur.
[III]
Soloecismus fit duobus modis, aut per partes orationis aut per accidentia partibus orationis. per partes orationis fiunt soloecismi, cum alia pro alia ponitur, ut ‘torvumque repente Clamat’ pro torve: nomen pro adverbio positum est. fit et in eadem parte orationis hoc vitium, cum ipsa pro se non in loco suo neque ut convenit ponitur, ut ‘cui tantum de te licuit’ pro in te, et ‘apud amicum eo’ pro ‘ad amicum’, et ‘intro sum’ pro ‘intus sum’, et ‘foris exeo’ pro foras. per accidentia partibus orationis tot modis fiunt soloecismi, quot sunt accidentia partibus orationis. sed ex his propter conpendium exempli causa perpauca monstrabimus. nam per qualitates nominum fiunt soloecismi, sicut
hauriat hunc oculis ignem crudelis ab altopro Dardanius; proprium nomen pro appellativo posuit: per genera, sicut ‘validi silices’ et ‘amarae cortices’ et ‘collus collari caret’: per numeros, sicut ‘pars in frusta secant’ pro secat: per conparationem, sicut
Dardanus
respondit Iuno Saturnia sancta dearumpro sanctissima: per casus, sicut
urbem quam statuo vestra estpro ‘urbs quam statuo’. per modos verborum, sicut
itis, paratis arma quam primum, viripro ‘ite parate’; indicativum modum pro imperativo posuit: per significationes, sicut
spoliantur eos et corpora nuda relinquuntpro spoliant: per tempora, sicut
ceciditque superbumpro ‘cecidit et fumavit’: per personas, sicut
Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia
Danai, qui parent Atridis, quam primum arma sumitepro ‘qui paretis sumite’. per adverbia, sicut ‘intus eo’ pro intro, et ‘foras sto’ pro foris, et ‘Italia venio’ et ‘ad Romam pergo’, cum praepositio nomini separatim addenda sit, non adverbio. per praepositiones, cum alia pro alia ponitur aut necessaria subtrahitur: alia pro alia ponitur, ut ‘sub lucem’ pro ‘ante lucem’; necessaria subtrahitur, ut
silvis te, Tyrrene, feras agitare putastipro ‘in silvis’. per coniunctiones, sicut ‘subiectisque urere flammis’ pro subiectisve; et ‘autem fieri non debet’, cum dicendum sit ‘fieri autem non debet’. fiunt praeterea soloecismi pluribus modis, quos reprehendendo potius quam imitando possumus adnotare. soloecismus in prosa oratione, in poemate schema nominatur.
Acyrologia est inpropria dictio, ut
hunc ego si potui tantum sperare dolorem:sperare dixit pro timere.
Cacenphaton est obscena enuntiatio vel in conposita dictione vel in uno verbo, ut ‘numerum cum navibus aequet’, ‘arrige aures Pamphile’.
Pleonasmos est adiectio verbi supervacui ad plenam significationem, ut ‘sic ore locuta est’ pro ‘sic locuta est’.
Perissologia est supervacua verborum adiectio sine ulla vi rerum, ut
ibant qua poterant, qua non poterant non ibant.
Macrologia est longa sententia res non necessarias conprehendens, ut ‘legati non inpetrata pace retro, unde venerant, domum reversi sunt’.
Tautologia est eiusdem dictionis repetitio vitiosa, ut egomet ipse.
Eclipsis est defectus quidam necessariae dictionis, quam desiderat praecisa sententia, ut ‘haec secum’: deest enim loquebatur.
Tapinosis est humilitas rei magnae non id agente sententia, ut
penitusque cavernaset ‘Dulichias vexasse rates’ et
ingentes uterumque armato milite complent
Pelidae stomachum cedere nescii.
Cacosyntheton est vitiosa conpositio dictionum, ut ‘versaque iuvencum Terga fatigamus hasta’.
Amphibolia est ambiguitas dictionis, quae fit aut per casum accusativum, ut siquis dicat ‘audio secutorem retiarium superasse’; aut per commune verbum, ut siquis dicat ‘criminatur Cato’, ‘vadatur Tullius’, nec addat quem vel a quo; aut per distinctionem, ut ‘vidi statuam auream hastam tenentem’. fit et per homonyma, ut siquis aciem dicat et non addat oculorum aut exercitus aut ferri. fit praeterea pluribus modis, quos percensere omnes, ne nimis longum sit, non oportet.
Prosthesis est appositio quaedam ad principium dictionis litterae aut syllabae, ut gnato pro nato, tetulit pro tulit.
Epenthesis est appositio ad mediam dictionem litterae aut syllabae, ut relliquias pro reliquias, induperator pro imperator. hanc alii epenthesin, alii parenthesin dicunt.
Paragoge est appositio ad finem dictionis litterae aut syllabae, ut magis pro mage et potestur pro potest. hanc alii prosparalepsin appellant.
Aphaeresis est ablatio de principio dictionis contraria prosthesi, ut mitte pro omitte, temno pro contemno.
Syncope est ablatio de media dictione contraria epenthesi, ut audacter pro audaciter, commorat pro commoverat.
Apocope est ablatio de fine dictionis paragoge contraria, ut Achilli pro Achillis et pote pro potest.
Ectasis est extensio syllabae contra naturam verbi, ut ‘Italiam fato profugus’, cum Italia correpte dici debeat.
Systole est correptio contraria ectasi, ut ‘aquosus Orion’, cum Orion producte dici debeat.
Diaeresis est discissio syllabae unius in duas facta, ut
olli respondit rex Albai longai.
Episynaliphe est conglutinatio duarum syllabarum in unam facta contraria diaeresi, ut Phaethon pro Phaëthon, Nerei pro Nerëi, aeripedem pro aëripedem.
Synaliphe est per interceptionem concurrentium vocalium lubrica quaedam lenisque conlisio, ut
atque ea diversa penitus dum parte geruntur.haec a quibusdam syncrisis nominatur.
Ecthlipsis est consonantium cum vocalibus aspere concurrentium quaedam difficilis ac dura conlisio, ut
multum ille et terris iactatus et alto.
Antithesis est litterae pro littera positio, ut olli pro illi.
Metathesis est translatio litterarum in alienum locum, nulla tamen ex dictione sublata, ut Euandre pro Euander, Thymbre pro Thymber.
Prolepsis est praesumptio rerum ordine secuturarum, ut
continuo reges ingenti mole Latinuset cetera.
Zeugma est unius verbi conclusio diversis clausulis apte coniuncta, ut
Troiugena interpres divum, qui numina Phoebi,et cetera.
qui tripodas, Clari lauros, qui sidera sentis
Hypozeuxis est figura superiori contraria, ubi diversa verba singulis [quibusque] clausulis [proprie] subiunguntur, ut
regem adit et regi memorat nomenque genusqueet cetera.
Syllepsis est dissimilium clausularum per unum verbum conglutinata conceptio, ut ‘hic illius arma, Hic currus fuit’. hoc schema ita late patet, ut fieri soleat non solum per partes orationis, sed et per accidentia partibus orationis. item syllepsis est, cum singularis dictio plurali verbo adiungitur, ut
sunt nobis mitia poma,
castaneae molles et pressi copia lactis.
Anadiplosis est congeminatio dictionis ex ultimo loco praecedentis versus et principio sequentis, ut
sequitur pulcherrimus Astur,
Astur equo fidens.
Anaphora est relatio eiusdem verbi per principia versuum plurimorum, ut
nate, meae vires, mea magna potentia solus,
nate patris summi, qui tela Typhoëa temnis.
Epanalepsis est verbi in principio versus positi in eiusdem fine repetitio, ut
ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante.
Epizeuxis est eiusdem verbi in eodem versu sine aliqua dilatione congeminatio, ut
me, me, adsum qui feci, in me convertite ferrum.
Paronomasia est veluti quaedam denominatio, ut
nam inceptio est amentium, haut amantium.
Schesis onomaton est multitudo nominum coniunctorum quodam habitu copulandi, ut
Marsa manus, Peligna cohors, Vestina virum vis.
Parhomoeon est, cum ab isdem litteris diversa verba sumuntur, ut
o Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti.
Homoeoptoton est, cum in similes casus exeunt verba diversa, ut
merentes flentes lacrimantes commiserantes.
Homoeoteleuton est, cum simili modo dictiones plurimae finiuntur, ut
eos reduci quam relinqui, devehi quam deseri
malui.
Polyptoton est multitudo casuum varietate distincta, ut
litora litoribus contraria, fluctibus undas
inprecor, arma armis, pugnent ipsique nepotesque.
Hirmos est series orationis tenorem suum usque ad ultimum servans, ut
principio caelum ac terras camposque liquentes
lucentemque globum lunae Titaniaque astra
spiritus intus alit.
Polysyndeton est multis nexa coniunctionibus dictio, ut
Acamasque Thoasqueet cetera.
Pelidesque Neoptolemusque
Dialyton vel asyndeton est figura superiori contraria carens coniunctionibus, ut
ite
ferte citi flammas, date tela impellite remos.
Metaphora est rerum verborumque translatio. haec fit modis quattuor, ab animali ad animale, ab inanimali ad inanimale, ab animali ad inanimale, ab inanimali ad animale: ab animali ad animale, ut
Tiphyn aurigam celeris fecere carinae;nam et auriga et gubernator animam habent: ab inanimali ad inanimale, ut ‘ut pelagus tenuere rates’; nam et naves et rates animam non habent: ab animali ad inanimale, ut
Atlantis cinctum assidue cui nubibus atrisnam ut haec animalis sunt, ita mons animam non habet, cui membra hominis ascribuntur: ab inanimali ad animale, ut ‘si tantum pectore robur Concipis’; nam ut robur animam non habet, sic utique Turnus, cui haec dicuntur, animam habet. scire autem debemus esse metaphoras alias reciprocas, alias partis unius.
piniferum caput;
Catachresis est usurpatio nominis alieni, ut parricidam dicimus qui occiderit fratrem, et piscinam quae pisces non habet. haec enim nisi extrinsecus sumerent, suum vocabulum non haberent.
Metalepsis est dictio gradatim pergens ad id quod ostendit, ut ‘speluncis abdidit atris’ et
post aliquot mea regna videns mirabor aristas.
Metonymia est [dictio] quaedam veluti transnominatio. huius multae sunt species. aut enim per id quod continet id quod continetur ostendit, ut ‘nunc pateras libate Iovi’; aut contra, ut ‘vina coronant’; aut per inventorem id quod inventum est [ostendit], ut
sine Cerere et Libero friget Venus;aut contra, ut
vinum precamur, nam hic deus praesens adest.haec exempli causa diligentibus posita etiam reliqua demonstrabunt.
Antonomasia est significatio vice nominis posita, quae fit modis tribus, ab animo, a corpore, extrinsecus: ab animo, ut ‘magnanimusque Anchisiades’; a corpore, ut ‘ipse arduus altaque pulsat Sidera’; extrinsecus, ut
infelix puer atque impar congressus Achilli.
Epitheton est praeposita dictio proprio nomini. nam antonomasia vicem nominis sustinet, epitheton numquam est sine nomine, ut ‘dira Celaeno’ et ‘dia Camilla’. fit etiam epitheton modis tribus, ab animo, a corpore, extrinsecus. his duobus tropis vel vituperamus aliquem vel ostendimus vel ornamus.
Synecdoche est significatio pleni intellectus capax, cum plus minusve pronuntiat. aut enim a parte totum ostendit, ut ‘puppesque tuae pubesque tuorum’; aut contra, ut ‘ingens a vertice pontus in puppim ferit’ et ‘fontemque ignemque ferebant’ [meminisse autem debemus, cum fit a parte totum, ab insigni parte faciendum.]
Onomatopoeia est nomen de sono factum, ut tinnitus aeris, clangor tubarum.
Periphrasis est circumlocutio, quae fit aut ornandae rei causa, quae pulchra est aut, vitandae, quae turpis est, ut
et iam prima novo spargebat lumine terraset cetera et ‘nimio ne luxu obtunsior usus sit genitali arvo’ et cetera.
Hyperbaton est transcensio quaedam verborum ordinem turbans, cuius species sunt quinque, hysterologia anastrophe parenthesis tmesis synchysis. hysterologia vel hysteroproteron est sententiae cum verbis ordo mutatus, ut
torrere parant flammis et frangere saxo.anastrophe est verborum tantum ordo praeposterus, ut ‘Italiam contra’ pro contra Italiam. parenthesis est interposita ratiocinatio divisae sententiae, ut
Aeneas, neque enim patrius consistere mentemtmesis est unius conpositi aut simplicis verbi sectio, una dictione vel pluribus interiectis, ut ‘septem subiecta trioni’ pro septemtrioni et ‘saxo cere comminuit brum’ et
passus amor, rapidum ad naves praemittit Achaten.
Massili portabant iuvenes ad litora tanas,hoc est cerebrum et Massilitanas. synchysis est hyperbaton ex omni parte confusum, ut
tris notus abreptas in saxa latentia torquet,est enim ordo hic, tris abreptas notus in saxa torquet, quae saxa in mediis fluctibus latentia Itali aras vocant.
saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras:
Hyperbole est dictio fidem excedens augendi minuendive causa: augendi, ut nive candidior, minuendi, ut tardior testudine.
Allegoria est tropus, quo aliud significatur quam dicitur, ut
et iam tempus equum fumantia solvere colla,hoc est ‘carmen finire’. huius species multae sunt, ex quibus eminent septem, ironia antiphrasis aenigma charientismos paroemia sarcasmos astismos. ironia est tropus per contrarium quod conatur ostendens, ut
egregiam vero laudem et spolia ampla refertiset cetera. hanc nisi gravitas pronuntiationis adiuverit, confiteri videbitur quod negare contendit. antiphrasis est unius verbi ironia, ut [bellum lucus et Parcae] bellum, hoc est minime bellum, et lucus eo quod non luceat, et Parcae eo quod nulli parcant. aenigma est obscura sententia per occultam similitudinem rerum, ut
tuque puerque tuus
mater me genuit, eadem, mox gignitur ex me,cum significet aquam in glaciem concrescere et ex eadem rursus effluere. charientismos est tropus, quo dura dictu gratius proferuntur, ut cum interrogantibus nobis, numquis nos quaesierit, respondetur ‘bona fortuna’; exinde intellegitur neminem nos quaesisse. paroemia est accommodatum rebus temporibusque proverbium, ut ‘adversum stimulum calces’ et ‘lupus in fabula’. sarcasmos est plena odio atque hostilis inrisio, ut
en agros et quam bello, Troiane, petisti,astismos est tropus multiplex numerosaeque virtutis. namque astismos putatur quidquid simplicitate rustica caret et faceta satis urbanitate expolitum est, ut est illud
Hesperiam metire iacens.
qui Bavium non odit amet tua carmina, Maevi,
atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
Homoeosis est minus notae rei per similitudinem eius quae magis nota est demonstratio. huius species sunt tres, icon parabole paradigma. icon est personarum inter se vel eorum quae personis accidunt conparatio, ut ‘os humerosque deo similis’. parabole est rerum genere dissimilium conparatio, ut
qualis mugitus fugit cum saucius aramet cetera. paradigma est enarratio exempli hortantis aut deterrentis: hortantis, ut
taurus
Antenor potuit mediis elapsus Achiviset cetera; deterrentis, ut
Illyricos penetrare sinus
at non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor
Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes.
――――――