PRISCIANI INSTITVTIO DE NOMINE PRONOMINE ET VERBO.

――――――

I 1 Omnia nomina, quibus Latina utitur eloquentia, quinque declinationibus flectuntur, quae ordinem acceperunt ab ordine vocalium formantium genetivos. prima igitur declinatio est, cuius genetivus in ae diphthongon desinit, ut hic poeta huius poetae; secunda, cuius in i productam supra dictus finitur casus, ut hic doctus huius docti. tertia in is brevem, ut hic pater huius patris; quarta in us productam, ut hic senatus huius senatus; quinta in ei divisas syllabas, ut hic meridies huius meridiei.

2 Habet ergo primae declinationis nominativus litteras quidem terminales duo, a et s, terminationes vero tres, a as es productam, ut haec syllaba huius syllabae, hic Aeneas huius Aeneae, hic Anchises huius Anchisae. in a desinentia, seu Graeca sunt seu Latina, masculina vel feminina vel communia primae sunt declinationis; ut hic citharista huius citharistae, hic scriba huius scribae, haec Calliopea huius Calliopeae, haec regina huius reginae, hic et haec advena huius advenae. excipiuntur una ulla nulla sola tota alia utra altera, quae pronominum declinationem habent in ius terminantium genetivum, quomodo ea quae composita sunt, aliqua nequa siqua. 3 neutra vero in a Graeca sunt et tertiae declinationis: genetivus enim Graecus τος in tis convertit apud nos, ut hoc poema huius poematis, hoc emblema huius emblematis, hoc toreuma huius toreumatis. litterarum enim nomina indeclinabilia sunt tam apud Graecos quam apud Latinos et neutra; ut alpha beta, a b. in as vero vel in es desinentia Graeca, quae apud Graecos in ου diphthongon vel in α terminant genetivum, primae sunt declinationis apud Latinos, ut ὁ Λυσίας τοῦ Λυσίου hic Lysias huius Lysiae, ὁ Ἄντας τοῦ Ἄντα hic Antas huius Antae, ὁ Πριαμίδης τοῦ Πριαμίδου hic Priamides huius Priamidae. sciendum est autem, quod, si patronymicorum formae inveniantur propria, secundum tertiam magis veteres declinationem proferunt, ut hic Thucydides huius Thucydidis, hic Euripides huius Euripidis. 4 similiter proferunt eiusdem terminationis barbara, ut hic Tigranes huius Tigranis, hic Mithridates huius Mithridatis, hic Ariobarzanes huius Ariobarzanis. et in aliis tamen quibusdam idem fecisse inveniuntur.

Secunda declinatio terminales habet litteras tres, r s m, terminationes vero sex, er ir ur us eus um, ut sacer sacri, vir viri, satur saturi, magnus magni, Tydeus Tydei, templum templi. 5 in er desinentia, si a Graecis sint ρος in er convertentibus apud nos, et quae ex se faciunt feminina in a desinentia et quae s et t ante er habent, nisi sint possessiva, secundae sunt declinationis, ut hic Menander huius Menandri, Alexander Alexandri, tener teneri, sacer sacri (faciunt enim tenera sacra), hic oleaster huius oleastri, apiaster apiastri. excipitur hic sequester huius sequestris, quod, quamvis tertiae declinationis invenitur, tamen femininum in a facit, haec sequestra, quamquam vetustissimi et secundae declinationis rationabilius protulerunt, hic sequester huius sequestri. 6 alia vero omnia in er desinentia tertiae sunt declinationis, ut hic pater huius patris, haec mulier huius mulieris, hic et haec pauper huius pauperis, hoc tuber huius tuberis. excipiuntur puer pueri, gener generi, socer soceri, fiber fibri, cancer cancri, liber liberi, culter cultri, Hiber, coluber, aper, faber. in ir duo inveniuntur masculina secundae declinationis, ut hic Trevir huius Treviri, quod est gentile, et hic vir huius viri et ex eo composita. praeterea neutra duo inveniuntur, unum tertiae declinationis, hoc Gaddir huius Gaddiris, nomen civitatis, et hoc ir, quod Graeci θέναρ dicunt, indeclinabile. in ur unum, cuius femininum in a desinit, invenitur secundae declinationis, hic satur saturi. 7 alia vero omnia tertiae declinationis, ut hic fur huius furis, hic furfur huius furfuris πίτυρον, hoc sulphur huius sulphuris. in us correptam desinentia s vel t vel x antecedentibus, si sint rerum incorporalium vocabula, masculina sunt et quartae declinationis, ut hic risus huius risus, hic visus huius visus, tumultus, metus, luxus, sexus. similiter quartae sunt quae ex his componuntur, ut hic senatus a senibus et natu huius senatus, et quae cognominatim his prolatis fixa sunt, ut hic magistratus ἡ ἀρχὴ καὶ ὁ ἄρχων huius magistratus, hic exercitus ὁ στρατὸς καὶ ἡ γυμνασία huius exercitus, hic saltus ἡ πήδησις καὶ ἡ νάπη huius saltus. 8 eiusdem praeterea declinationis sunt, quae, cum sint fixa, in tus desinunt aliqua praecedente consonante in eadem syllaba ante t posita, ut hic fluctus huius fluctus, hic caestus huius caestus, hic rictus huius rictus. excipitur lectus ἡ κλίνη lecti: nam mustus facit musta. similiter quartae sunt declinationis quae per syncopam a supra dictis incorporalibus proferuntur, ut portatus portus, artatus artus, arcitus a verbo arceo arcus, laqueatus lacus; vultus quoque ipsa res esse videtur a verbo volo, quomodo a colo cultus. 9 alia vero omnia supra dictae terminationis nomina masculina secundae declinationis sunt, ut hic bonus huius boni, Homerus Homeri, ventus venti, quamvis videatur hoc quoque simile esse incorporali, quod a venio verbo nascitur, a quo compositum adventus; sanctus sancti, somnus somni. excipiuntur gradus, sinus, currus, ficus, vitium corporis, et tonitrus cornus, quae etiam neutra sunt in u desinentia, et unum tertiae declinationis, hic lepus huius leporis. nam penus et specus tam masculini quam feminini et neutri generis inveniuntur et secundae et tertiae et quartae declinationis, ut hic et haec penus huius peni et hoc penus penoris et hoc penum peni et hoc penu huius penu. 10 similiter hic et haec specus huius speci et hoc specus huius specoris et hoc specum huius speci et hoc specu huius specu. in us correptam desinentia feminina, si sint propria vel appellativa Graeca in ος apud Graecos desinentia vel arborum nomina, secundae sunt declinationis, ut haec Tyrus huius Tyri, Cyprus Cypri, Arctus Arcti, Pylus Pyli, cupressus cupressi, arbutus, alnus. excipiuntur quinque, quae tam quartae quam secundae inveniuntur, ut quercus, laurus, pinus, cornus, ficus, et unum tertiae, Venus Veneris. 11 alia vero in us correptam desinentia feminina quartae sunt declinationis, ut haec manus huius manus, nurus, socrus, porticus, anus. excipiuntur alvus alvi, humus humi, et haec domus huius domi vel domus, et haec colus huius coli vel colus. neutra in us desinentia seu productam seu correptam tertiae sunt et in ris terminant genetivum, ut ius iuris, plus pluris, munus muneris, pondus ponderis, corpus corporis, pectus pectoris, maius, minus. 12 excipiuntur pelagus pelagi quod Graecum est, et vulgus vulgi [quod masculinum est] et virus viri et pus indeclinabile. in us correpta communia duo inveniuntur tertiae declinationis, ut hic et haec et hoc vetus veteris, Ligus Liguris, quod est gentile, et duo monosyllaba, quae producuntur in nominativo, ut hic et haec sus suis, grus gruis: nam mus muris epicoenon est, quod a Graeco μῦς mutavit υ in u longam. nullum enim Latinum masculinum in us productam desinit. 13 Graeca igitur in us productam desinentia, si apud Graecos in δος finiunt genetivum, apud Latinos δος in dis convertunt per eundem casum, ut ὁ Οἰδίπους τοῦ Οἰδίποδος hic Oedipus huius Oedipodis, ὁ Μελάμπους τοῦ Μελάμποδος hic Melampus huius Melampodis. Latina vero, quae in supra dictam syllabam us productam desinunt, sine dubio feminini sunt et tertiae declinationis, ut haec servitus huius servitutis, senectus, virtus, iuventus, tellus, salus, palus. sed et de eorum et aliorum nominum ultimis et paenultimis syllabis genetivorum latius in libro sexto de nomine docuimus. 14 in eus desinentia Graeca sunt et secundae declinationis, ut hic Tydeus Tydei, Orpheus Orphei, Oileus Oilei. in um omnia secundae declinationis sunt, ut hoc templum huius templi, Palladium Palladii.

15 Tertia declinatio habet terminales litteras decem, a e o c l n r s t x, ut hoc toreuma hoc monile haec virgo, hoc lac huius lactis, hic sol, hoc nomen, hic orator, haec civitas, hoc caput, hic et haec et hoc felix. in a neutra et in e correptam et in o omnia tertiae sunt declinationis, ut hoc toreuma huius toreumatis, hoc monile huius monilis, sedile, ovile, hic Cato, haec virgo, hic et haec homo. 16 excipitur hoc cepe, quod aptoton est; dicitur tamen et haec cepa huius cepae. in c vel l vel n vel t vel x desinentia omnia tertiae sunt declinationis, ut hoc allec huius allecis (genus est piscis), consul consulis, Titan Titanis, sinciput sincipitis, fallax fallacis. in r desinentia, si non sint secundae declinationis, de qua superius docuimus, sine dubio tertiae sunt declinationis, ut hic Bostar huius Bostaris, agger aggeris, haec soror hic et haec felicior, hic et haec et hoc memor, hoc laquear huius laquearis. 17 in s vero desinentia quinque declinationibus flectuntur. per antecedentes igitur vocales ea discernamus. in as desinentia Latina quidem omnia tertiae sunt declinationis, Graeca vero quae in ος terminant genetivum apud Graecos, ut hic Maecenas huius Maecenatis, hic Arpinas huius Arpinatis, haec pietas huius pietatis, hic Atlas huius Atlantis, haec Pallas huius Palladis. in es correptam omnia tertiae sunt declinationis, ut hic miles huius militis, haec seges huius segetis, hic et haec et hoc teres huius teretis. 18 in es productam desinentia Graeca quidem, quae genetivum Graecum in ους vel in εος terminant, tertiae sunt declinationis, ut ὁ Ἑρμογένης τοῦ Ἑρμογένους hic Hermogenes huius Hermogenis, ὁ Ἐτεοκλῆς τοῦ Ἐτεοκλέος hic Eteocles huius Eteoclis; Latina vero, si ante es i habuerint, quintae sunt declinationis, ut haec facies huius faciei, haec series huius seriei, haec dies huius diei. excipitur haec quies huius quietis, cuius compositum haec requies huius requietis et requei facit genetivum. 19 alia vero omnia tertiae sunt declinationis, ut hic Vlixes huius Vlixis, hic verres huius verris, haec caedes huius caedis, haec nubes huius nubis, hic et haec heres huius heredis, hic et haec locuples huius locupletis. excipiuntur haec res huius rei, haec spes huius spei, fides fidei, plebes plebei, quod et plebs plebis dicitur. in is omnia tertiae sunt declinationis, ut hic collis huius collis, hic Samnis huius Samnitis, haec Neapolis huius Neapolis, haec lis huius litis, hic et haec utilis huius utilis, hic et haec dis ditis. in os quoque omnia Latina et in os productam vel ys Graeca tertiae sunt declinationis, ut hic flos huius floris, hic nepos huius nepotis, haec dos huius dotis, hic et haec custos huius custodis, hic heros huius herois, haec Erinys huius Erinyis. sed de paenultimis eorum et aliorum omnium in sexto libro de nomine invenies latius, ut supra dictum est. in aes vel in aus diphthongos desinentia et omnia quae in duas consonantes desinunt tertiae sunt declinationis, ut hic praes huius praedis, hoc aes huius aeris, haec fraus huius fraudis, haec laus huius laudis, haec arx huius arcis, haec ars huius artis, hic mons huius montis.

20 Quarta declinatio duas habet terminationes, us et u; in us quidem masculinorum et femininorum, in u vero neutrorum, ut hic vultus huius vultus, haec manus huius manus, hoc genu huius genu. sed in us terminatorum regulam superius tractavimus, quando de secunda docebamus declinatione: in u vero desinentia neutra inveniuntur indeclinabilia in singulari numero, in plurali vero secundum quartam declinationem flectuntur.

21 Quinta declinatio unam habet terminationem in es productam, de qua superius ostendimus, quando de tertia disserebamus.

Primae declinationis genetivus et dativus singularis in ae diphthongon desinit, ut huius et huic poetae, accusativus in am, ut hunc poetam, vocativus et ablativus in a, ut o et ab hoc poeta, 22 nominativus et vocativus pluralis in ae diphthongon, ut hi et o poetae, genetivus in arum, ut horum poetarum, dativus et ablativus in is, ut his et ab his poetis: differentiae causa notantur deabus filiabus natabus equabus asinabus mulabus animabus: accusativus in as, ut hos poetas. 23 sciendum est tamen, quod in Graecis nominibus est quando Graecis utuntur terminationibus auctores per diversos casus tam singulares quam plurales protulerunt.

Secundae declinationis genetivus in i desinit, ut hic magnus huius magni, dativus et ablativus in o productam, ut huic et ab hoc magno, accusativus in um, ut hunc magnum, nisi sint neutra, quorum accusativus ubique sequitur suum nominativum, ut hoc pelagus, hoc laquear: 24 vocativus, quando nominativus in r vel in m desinit, similis erit ei, ut hic vir et o vir, hoc templum et o templum: quando vero in ius finitur, si sint propria nomina, abiecta us fit vocativus, ut hic Virgilius o Virgili, hic Terentius o Terenti. in aliis vero nominibus in us terminatis mutatione us in e fit vocativus, ut hic magnus o magne, socius o socie. 25 invenitur unum filius o fili et filie duplici prolatum vocativo. veteres tamen aliquando vel metri vel euphoniae causa nominativis utuntur pro vocativis. in eus desinentia Graeca sunt tantum et vocativum servant Graecum, quomodo et accusativum; et hoc frequentissime in omnibus Graecis nominibus, quomodo diximus superius, invenies in multis fieri casibus. 26 nominativus et vocativus plurales secundae declinationis per i finiuntur, ut hi et o magni. neutra autem tam eius quam aliarum declinationum, in quibus inveniuntur, nominativum et accusativum et vocativum pluralem in a terminant, quomodo et apud Graecos. genetivus ablativo singulari addita rum profertur, ut ab hoc magno horum magnorum, dativus et ablativus in is, ut his et ab his magnis, accusativus in os, ut hos magnos.

27 Tertiae declinationis genetivus in is correptam exit, ut hic rex huius regis, dativus in i, ut huic regi, accusativus in plerisque in em, ut hunc regem, in paucis vero in im, ut hunc Tiberim, hanc restim puppim turrim sitim, de quibus in septimo libro de nomine latius exposuimus. vocativus similis est nominativo, ut hic rex et o rex. in Graecis autem nominibus licet et vocativo esse Graeco, sicut supra dictum est, ut o Tiberi pater. ablativus in quibusdam per e correptam, ut ab homine, in quibusdam per i, ut a Tiberi, in quibusdam per e et per i, ut a felice vel a felici. 28 nominativus et accusativus et vocativus pluralis tertiae declinationis in es productam desinunt, ut hi et hos et o reges. in quibusdam autem accusativus etiam in is finitur, ut hos et has omnes et omnis. genetivus plerumque in um non antecedente i, ut a rege regum, in quibusdam autem antecedente i, ut horum montium, de quibus in septimo libro de nomine docuimus; dativus et ablativus in bus, ut his et ab his regibus.

29 Quartae declinationis genetivus in us productam desinit, ut hic senatus huius senatus, dativus in ui, ut huic senatui, accusativus in um, ut hunc senatum, vocativus similis est nominativo ut o senatus, ablativus in u productam, ut ab hoc senatu. eiusdem declinationis nominativus pluralis et accusativus et vocativus in us productam, ut hi et hos et o senatus, genetivus in uum, ut horum senatuum, dativus et ablativus in bus, ut his et ab his senatibus.

30 Quintae declinationis genetivus et dativus singularis in ei divisas syllabas proferuntur, ut huius et huic rei, accusativus in em, ut hanc rem, vocativus similis est nominativo, ut o res, ablativus in e productam, ut ab hac re. nominativus et accusativus et vocativus pluralis eiusdem declinationis in es productam exeunt, ut hae et has et o res, genetivus addita rum syllaba ablativo singulari, ut ab hac re harum rerum, dativus et ablativus in bus, ut his et ab his rebus.

Et haec quidem compendii causa ad instituendos pueros sufficiat in praesenti dixisse. perspicaciorem autem regularum rationem tam paenultimarum quam ultimarum syllabarum, quae ad omnium pertinent nominum declinationem, in septem libris, quos de nomine scripsimus diligentius, invenire licet, et maxime in sexto et septimo, qui de nominativo et obliquis casibus compositi multorum testimoniis nititur auctorum.

II 31 Pronomina, de quibus nulla dubitatio est, sunt apud Latinos quindecim. primitiva quidem octo haec sunt, primae personae unum, ut ego, et secundae unum, ut tu, tertiae vero sex, sui ille ipse hic iste is; derivativa septem, meus tuus suus noster vester nostras vestras. habent igitur primitiva duas declinationes, derivativa vero tres. et una quidem primitivorum est declinatio, quae tam genetivum quam dativum in i terminat, accusativum et ablativum in e productam, ut ego tu, mei tui sui, mihi tibi sibi, me te se, a me a te a se. 32 vocativum enim secunda tantum habet persona, qui similis est nominativo, ut o tu. pluralia vero primae et secundae personae similiter declinantur (nam tertiae personae pronomen supra positum, id est sui, quod nominativum non habet, commune est utriusque numeri), nos vos, nostrum vel nostri, vestrum vel vestri, nobis vobis. in plurali autem numero secunda tantum persona habet vocativum, qui similis est nominativo et accusativo, ut o vos. ideo autem sui nominativum non habet, quia nec apud Graecos αὑτοῦ vel ἑαυτοῦ, huius sui. hoc autem in libro qui est secundus de pronomine latius tractavimus. 33 altera vero declinatio in reliquis quinque primitivis, quorum genetivus in ius et dativus in i desinit per tria genera; accusativus autem et ablativus singularis et omnes casus plurales in masculino quidem et neutro secundae declinationis nominum terminationes servant, in feminino vero primae, ut ille illius illi, illa illius illi, illud illius illi, illum illam illud (necesse est enim neutra nominativum et accusativum similem habere), ab illo ab illa ab illo. notandum est tamen, quod hic et haec et hoc huius huic dativum semper in c terminant differentiae causa propter hui interiectionem. 34 ex septem autem derivativis quinque quidem secundum mobilium regulam nominum declinantur, id est masculinum et neutrum secundae declinationis sunt, femininum vero primae, ut sunt haec, meus tuus suus noster vester. reliqua vero duo communia sunt et tertiae sunt declinationis, ut hic et haec nostras vestras, huius nostratis vestratis. 35 inveniuntur tamen novem nomina mobilia, quae quia declinationem pronominum habent, inter pronomina quidam posuerunt, ut quis quae quod cuius cui, unus una unum unius uni, ullus ulla ullum ullius ulli, nullus nulla nullum nullius nulli, solus sola solum solius soli, totus tota totum totius toti, alius alia aliud alius alii, uter utra utrum utrius utri, alter altera alterum alterius alteri. similiter declinantur quaecumque ex his componuntur. excipitur hic neuter huius neutri; vetustissimi tamen et neutrius protulisse inveniuntur. 36 quis vel qui accusativum in em terminant, ut quem, et ablativum tam in o quam in i, ut a quo vel a qui, et dativum et ablativum pluralem tam in is quam in bus, ut a quis vel a quibus. 37 quidam tamen omnia infinita vel interrogativa vel relativa vel redditiva substantiae vel quantitatis vel qualitatis vel numeri significativa pronomina esse putaverunt, ut quis qui, qualis talis, quantus tantus, quot tot, et quae ex his composita sunt seu derivata. sed pronomina esse non possunt, quia finitas personas non habent, quod proprium est pronominis cum casu coniuncti.

III 38 Omnia verba, quae secundum analogiam declinantur, in o vel in or desinunt et habent coniugationes quattuor. prima igitur est coniugatio, cuius prima persona in o desinens mutat eam in as productam et facit secundam, ut amo amas. secunda vero coniugatio est, quae eo primae personae in es productam convertit in secunda, quae semper in ea coniugatione una syllaba minor est, ut doceo doces. tertia coniugatio est, quae in io quidem desinens in prima persona abiecta o adsumit s et minuitur una syllaba in secunda persona, ut facio facis: 39 alia vero verba quacumque littera antecedente o in is brevem convertunt, ut veho vehis, ruo ruis, lego legis. quarta coniugatio primam personam in io vel in eo finit eisque in is productam transversis facit secundam minorem una syllaba, ut audio audis, eo is. s vero finali secundae personae in t conversa fit tertia persona in omni coniugatione, vocali tamen correpta ante t, ut amas amat, doces docet, legis legit, audis audit, is it. interposita vero mu [in] eadem secunda persona servans s facit primam pluralem, ut amas amamus, doces docemus, legis legimus, audis audimus. ti vero interposita secundam facit pluralem, ut amas amatis, doces docetis, legis legitis, audis auditis. tertia vero pluralis in prima quidem et secunda coniugatione interposita tertiae singulari n solet fieri, ut amat amant, docet docent; in tertia vero et quarta primae personae o finalem in unt convertentes facimus tertiam pluralem, ut facio faciunt, lego legunt, audio audiunt, eo eunt. 40 praeteritum imperfectum primae quidem et secundae coniugationis a secunda persona abiecta finali s et adiecta bam proferimus, ut amas amabam, doces docebam. similiter fit in verbis quartae coniugationis in eo desinentibus, ut eo is ibam. in aliis omnibus quartae coniugationis et tertiae primae personae o finalem in e productam convertimus et adsumpta bam facimus praeteritum imperfectum, ut facio faciebam. licet autem et maxime poetis per syncopam in quarta coniugatione audibam et munibam dicere et similia. 41 eandem autem habet declinationem praeteritum imperfectum in omni coniugatione, quam habet primae coniugationis praesens tempus, et omnia quae in as secundam personam faciunt, cuiuscumque sint temporis vel modi vel coniugationis, similiter declinantur, ut amo amas amat amamus amatis amant, amabam amabas amabat amabamus amabatis amabant, amaveram amaveras amaverat amaveramus amaveratis amaverant; 42 optativi futurum et praesens coniunctivi secundae tertiae et quartae coniugationis, legam legas legat legamus legatis legant. in es quoque desinentia in secunda persona, cuiuscumque sint temporis vel modi vel coniugationis, secundum praesens tempus indicativi modi secundae coniugationis declinantur, ut doceo doces docet docemus docetis docent, amarem amares amaret amaremus amaretis amarent, amem ames amet amemus ametis ament, legerem legeres legeret legeremus legeretis legerent. 43 in is vero terminata secunda persona tertiae coniugationis declinationem, quam habent in praesenti tempore, servant, ut lego legis legit legimus legitis legunt, amabo amabis amabit amabimus amabitis amabunt, docebo docebis docebit docebimus docebitis docebunt, ibo ibis ibit ibimus ibitis ibunt. illud autem notandum est, quod in subiunctivis tertia persona pluralis non convertit i in u, ut amaverim vel amavero amaveris amaverit amaverimus amaveritis amaverint. et in anomalis quidem sis et velis tam finalis secundae personae quam paenultima primae pluralis et secundae syllaba producitur, ut sim sis sit simus sitis sint, velim velis velit velimus velitis velint; in aliis vero rarissime. 44 igitur omnia tempora in omni coniugatione in omnibus modis absque imperativo et absque praeterito perfecto indicativo apparet trifarie declinari secundum praesens tempus trium coniugationum. et omne quidem praeteritum imperfectum et plusquamperfectum secundum primae coniugationis praesens tempus declinantur, ut amabam amabas amabat amabamus amabatis amabant, amaveram amaveras amaverat amaveramus amaveratis amaverant, docebam docebas docebat, docueram docueras docuerat, legebam legebas legebat, legeram legeras legerat; audiebam audiebas audiebat, audieram audieras audierat. 45 similiter secundae et tertiae et quartae coniugationis futurum optativum et praesens subiunctivum secundum primae coniugationis secundam personam declinantur, ut doceam doceas doceat, legam legas legat, audiam audias audiat. secundum autem praesens secundae coniugationis declinantur futurum indicativi in tertia et quarta coniugatione, ut legam leges leget, audiam audies audiet, et omne praesens et praeteritum imperfectum optativi et imperfectum subiunctivi et plusquamperfectum utriusque, ut amarem amares, docerem doceres, legerem legeres, audirem audires, amavissem amavisses, docuissem docuisses, legissem legisses, audissem audisses; 46 similiter optativum futurum, sive subiunctivum praesens primae coniugationis, ut amem ames amet. tertiae coniugationis declinationem, quam habet praesens indicativi, futurum primae et secundae coniugationis servat, ut amabo amabis amabit, docebo docebis docebit; 47 similiter quartae in eo desinentis, ut ibo ibis ibit; similiter subiunctiva praeteriti perfecti et futuri universarum coniugationum, ut amaverim et amavero amaveris, docuerim et docuero docueris, legerim et legero legeris, audierim et audiero audieris.

His igitur generalibus trium coniugationum declinationibus collectim tibi expositis de praeterito quoque perfecto generaliter doceamus. omnis praeteriti perfecti prima persona in i desinit, ut amavi, cuius de paenultimis litteris vel syllabis in libro secundo verbi de praeterito latius disseruimus. haec adsumpta sti facit secundam personam, ut amavisti docuisti legisti audivisti; t vero adsumpta, sed correpta i, tertiam facit personam, ut amavit docuit. 48 similiter per correptam i et adsumpta mus facit primam pluralem, ut amavimus docuimus; stis vero addita secundam facit pluralem, ut amavistis docuistis; in tertia vero plurali mutat i in e productam et adsumit runt vel re, ut amaverunt vel amavere.

Plusquamperfectum in omni coniugatione a praeterito perfecto fit i finali in e brevem conversa et adsumpta ram, ut amavi amaveram, audivi vel audii audiveram vel audieram.

49 Futurum quidem primae et secundae coniugationis a secunda persona abiecta s et addita bo solet fieri, ut amo amas amabo. idem fit in verbis quartae coniugationis in eo desinentibus, ut eo is ibo. tertiae vero coniugationis omnium verborum futurum et quartae in io desinentium fit a prima persona praesentis o finali conversa in am, ut lego legam leges, audio audiam audies. et notandum est, quod in nullo alio modo invenies in prima persona ante m litteram vocalem, quae in aliam transeat in secunda, nisi in supra dicto futuro.

50 Omnis secunda persona imperativi modi praesentis temporis a secunda persona fit indicativi abiecta s; in tertia vero coniugatione etiam i in e correptam convertitur, ut amas ama, doces doce, legis lege, audis audi. ideo autem i in e convertit tertia, quia debens servare tempus, quod habuit secunda indicativi persona, non poterat finalem i corripere: in omni enim verbo i in fine posita producitur. 51 tertia vero eiusdem imperativi persona fit a prima indicativi o finali in prima quidem coniugatione in et, in aliis vero in at conversa, ut amo amet, doceo doceat, lego legat, audio audiat. haec autem eadem tertia persona abiecta t, sed producta e vel a et adsumpta mus, facit suam primam pluralem, ut amet amemus, doceat doceamus, legat legamus, audiat audiamus; secunda vero pluralis a singulari sua fit adiecta te syllaba, ut ama amate, doce docete, lege legite, audi audite. 52 et nota, quod in tertia coniugatione e finalis, quae loco i correptae ponitur, in plurali numero eiusdem personae in paenultimo loco, in quo licet i correptam inveniri, redit in i, lege legite. tertia autem pluralis imperativi modi in omni coniugatione a singulari sua fit interposita n littera, ut amet ament, doceat doceant, legat legant, audiat audiant. futurum imperativi secundae et tertiae personae commune est et fit adiecta secundae personae praesentis temporis to syllaba, ut ama amato, doce doceto, lege legito, audi audito. 53 hic quoque notandum est, quod e finalis in i redit in paenultima syllaba propter supra dictam rationem, lege legito. huic addentes te syllabam facimus secundam pluralem, ut amato amatote, doceto docetote. tertia vero pluralis futuri imperativi a tertia plurali praesentis indicativi in omni coniugatione fit adiecta o, ut amant amanto, docent docento, legunt legunto, audiunt audiunto, eunt eunto.

54 Optativi modi praesens et praeteritum imperfectum in omni coniugatione a secunda persona imperativi fit adsumente rem, ut ama amarem, doce docerem, lege legerem, audi audirem. praeteritum vero perfectum et plusquamperfectum eiusdem modi fit a praeterito perfecto indicativi adsumente s et sem, ut amavi amavissem, docui docuissem, legi legissem, audivi audivissem. futurum optativi facimus primae personae indicativi o in em convertens in prima coniugatione, in aliis vero in am, ut amo amem, doceo doceam, lego legam, audio audiam. 55 futuro quoque optativi simile est praesens subiunctivi, cum amem doceam legam audiam. praeteritum quoque imperfectum subiunctivi simile est praesenti et praeterito imperfecto optativi, ut cum amarem docerem legerem audirem. praeteritum perfectum subiunctivi a praeterito perfecto indicativi fit, quod mutat i finalem in e correptam et adsumit rim, ut amavi amaverim, docui docuerim, legi legerim, audivi audiverim. idem est et futurum eiusdem modi prima tantummodo persona mutante im in o, ut amaverim amaveris amaverit amaverimus amaveritis amaverint, amavero amaveris amaverit; 56 similiter docuerim docuero, legerim legero, audierim audiero. plusquamperfectum subiunctivi simile est praeterito perfecto et plusquamperfecto optativi, ut utinam amavissem, cum amavissem, docuissem legissem audivissem.

Infinitiva in omni coniugatione fiunt praesentis temporis secundae personae imperativi addita re, ut ama amare, doce docere, lege legere, audi audire. praeteritum a praeterito perfecto et plusquamperfecto optativi abiecta m fit, ut amavissem amavisse, docuissem docuisse, legissem legisse, audivissem audivisse vel audiissem audiisse; 57 futurum vero per supinum in um desinens et verbum ire, ut amatum ire, doctum ire, lectum ire, auditum ire, vel per participium futurum neutrum et esse, ut amaturum esse, docturum esse, lecturum esse, auditurum esse.

Participialia vel supina, quae tres casus videntur habere et loco infinitivi cum articulo coniuncti apud Graecos accipiuntur, nascuntur a participio praesentis temporis s in d conversa et addita i vel o vel um, ut amans amandi amando amandum. 58 sunt et alia duo, quae ad formam participii praeteriti temporis desinunt in um vel in u, ut amatum amatu. sed hoc interest inter amandum et amando et inter amatum et amatu, quod amandum necessitatem amoris significat, amatum autem itionem ad amare. 59 similiter est et amando in ipso amore, amatu vero pro amatione vel pro amore, id est pro ipsa re, accipitur. et haec manifestat etiam ipsa interpretatio Graeca, quod superiora infinitivorum non solum cum articulo sed etiam cum praepositione vim habent, ut �in hoc faciendo� ἐν τῷ ποιεῖν, �ad hoc faciendum� πρὸς τὸ ποιεῖν καὶ ποιητέον, faciendi pro �oportet facere�. 60 sequentium vero alterum cum praepositione Graeca et articulo infinitivum significat, ut venatum εἰς τὸ κυνηγετῆσαι, vel magis pro ipsa re ad locum accipitur, venatum pro ad venationem, quomodo et venatu pro venatione, [sicut miserabile visu pro visione] ut �nec visu facilis� �nec dictu affabilis� pro visione et dictione. multis igitur modis, sicut et in aliis docuimus locis nomina sunt haec accipienda magis quam verba. unde et praepositiones inveniuntur ante ea quae in dum desinunt, qui est accusativus, vel in do, qui est ablativus, positae, ut ad amandum vel in amando.

61 Passiva verba ex activis fiunt hoc modo: omnia activa cuiuscumque coniugationis in quocumque tempore vel modo vel persona in o desinentia adsumunt r et faciunt passiva sua, ut amo amor, amabo amabor, amato amator, amanto amantor, doceo doceor, docebo docebor, doceto docetor, docento docentor, lego legor, legito legitor, legunto leguntor, audio audior, audito auditor, audiunto audiuntor. 62 omnis secunda persona passiva in praesenti et in praeterito imperfecto et in futuro indicativi et optativi ab activa sua fit interposita ri; sed in tertia pro i paenultima e correptam habet: sed etiam ris in re conversa solet eadem secunda persona in omni coniugatione proferri, ut amas amaris vel amare, doces doceris vel docere, legis legeris vel legere, audis audiris vel audire. 63 quomodo autem docuimus in activo, sic et in passivo praesentis declinatio docet etiam reliquorum temporum absque praeterito perfecto et his quae ex hoc nascuntur per diversos modos declinationem, quae fit secundum unam ex tribus coniugationibus. tertia persona ab activa sua adiecta ur solet fieri, ut amat amatur, docet docetur, legit legitur, audit auditur. sed paenultima in omnibus coniugationibus producitur excepta tertia. 64 pluralis prima et secunda persona a secunda persona activi abiecta s et addita mur et mini fiunt, ut amas amamur amamini, doces docemur docemini, legis legimur legimini, audis audimur audimini; et in omni coniugatione paenultima primae personae, antepaenultima vero secundae producitur syllaba absque tertia coniugatione. tertia vero persona pluralis ab activa sua fit adiecta ur, ut amant amantur, docent docentur, legunt leguntur, audiunt audiuntur. 65 quae vero in m desinunt activa primae personae per omnes coniugationes et modos in praesenti et in praeterito imperfecto vel in futuro m in r convertentia faciunt passivum (nam praeteritum perfectum et plusquamperfectum per participia declinantur in passivis), ut amabam amabar, amarem amarer, docebam docebar, docerem docerer, legebam legebar, legerem legerer, audiebam audiebar, audirem audirer, amem amer, doceam docear, legam legar, audiam audiar. 66 ceteras vero personas secundum praedictas regulas declinamus. omne praeteritum perfectum et plusquamperfectum passivorum vel similium passivis per participium praeteriti temporis et per sum verbum declinantur. passiva imperativa secundae personae in omni coniugatione similia sunt infinitivis activis, ut amare docere legere audire. 67 tertia vero a tertia sua verbi activi fit addita ur, ut amet ametur, doceat doceatur, legat legatur, audiat audiatur. pluralia vero secundum tertiae personae terminationem aequaliter terminantur addita m pro t in prima et in tertia persona interposita n, ut ametur amemur amentur. nam secunda persona imperativi similis est indicativi secundae, quomodo et apud Graecos, ut amamini docemini legimini audimini. haec enim tam indicativo quam imperativo modo similiter proferuntur, idque comprobat usus: Terentius in Phormione

tum igitur, dum licet dumque adsum, loquimini mecum, Antipho,
contemplamini me;
et in eodem �vultum contemplamini�; idem in Eunucho �vos me sequimini�: Sallustius in Catilinario �expergiscimini aliquando et capessite rem publicam�; et idem in Iugurthino �vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite et observate talem hunc virum, imitamini virtutem et intuemini�. futurum imperativi secundum praedictam regulam fit ab activo in o desinente addita r, ut amato amator, doceto docetor, legito legitor, audito auditor. 68 similiter in tertia plurali, amanto amantor, docento docentor, legunto leguntor, audiunto audiuntor. secunda vero persona a secunda indicativi mutatione i finalis in or fit, ut amamini amaminor, docemini doceminor, legimini legiminor, audimini audiminor. 69 omnium modorum praeteritum perfectum et plusquamperfectum, sicut supra dictum est, per participium praeteriti temporis et sum verbi declinationem profertur, ut amatus sum, amatus fui, amatus eram fueram, amatus essem fuissem, amatus sim fuerim; subiunctivi vero futurum sic est, amatus ero fuero. infinitiva passiva ab activis fiunt hoc modo, mutatione e finalis in i absque tertia coniugatione (in illa enim abiecta re extrema syllaba paenultima e in i convertitur), ut amare amari, docere doceri, legere legi, audire audiri; 70 praeteritum vero per participium neutri generis et verbum esse vel fuisse fit, ut amatum esse vel fuisse, doctum esse vel fuisse, lectum esse vel fuisse, auditum esse vel fuisse; futurum per participium simile et per iri verbum, ut amatum iri, doctum iri, lectum iri, auditum iri.

Omne participium praesentis quidem temporis in ns desinit. et in prima quidem et secunda coniugatione fit interposita secundae personae n, ut amas amans, doces docens; in tertia vero et quarta a prima persona fit conversa o in ens, ut lego legens, audio audiens. excipitur eo et queo, quae euphoniae causa iens pro eens et quiens pro queens faciunt et genetivo euntis pro ientis, queuntis pro quientis. 71 omne participium praeteriti temporis t vel s vel x habet ante us, ut amatus laesus fixus. excipitur mortuus. omne participium futuri in rus vel in dus desinit, ut amaturus amandus. nomina verbalia plerumque a participio praeteriti fiunt mutata finali us in or, ut amatus amator, doctus doctor. in tor vero desinentia mutant eam in trix et faciunt femininum, ut amator amatrix, doctor doctrix, lector lectrix, auditor auditrix. 72 rerum quoque incorporalium vocabula plerumque praeteriti temporis participiis similia inveniuntur, sed quartae declinationis, ut iudicatus monitus habitus auditus. fiunt etiam a genetivo supra dicti participii addita o, correpta i, ut coniunctus coniuncti coniunctio, ratus rati ratio, paenultima correpta. est tamen quando participiis futuri temporis femininis in ra desinentibus similia sunt, ut scriptura pictura armatura. est quando in um etiam desinunt vel in or, ut factum dictum labor amor. in o desinentia omnia activorum regulam servant, in or vero passivorum, de quorum speciebus in tribus libris, quos de verbo scripsimus, latius dissertum esse invenies.

――――――

grammatica

Hosted by www.Geocities.ws

1