Rainer Sacconi, Inq., 1170 A. D.


Hic fuit primus eorum error, contemptus ecclesiastic栰otestatis. Ex hoc traditi sunt Sathan欠pr棩pitati ab ipso in errores innumeros, et antiquorum h沥ticorum errores suis adinventionibus miscuerunt. Et quia ejecti sunt ab Ecclesia Catholica, se solos Christi Exxlesiam esse, et Christi discipulos affirmant. Dicunt se Apostolorum successores, et habere auctoritatem apostolorum, et claves ligandi ac solvendi. Romanam Ecclesiam ferunt esse meretricem Babylonem, omnesque illi obedientes damnari; maxime Clericos ei obedientes a tempore Sylvestri Pap殠 Nulla miracula vera aiunt esse qu榩unt in Ecclesia, quia nullus eorum aliquando miracula fecit. Omnia Ecclesi栳tatuta post Christi ascensionem dicunt non esse servanda, nec alicujus esse valoris; festa, feriarum jejunia, ordines, benedictiones, officia Ecclesi欠et similia, respuunt omnio. Ecclesias consecratas, coemeteria, ac omnia talia, infamant, et clamant ea pro avaritia solum a Clericis instituta, ut ea ad suum qu泴um reducant, quo a subditis hac occasione pecuniam et oblationes exquirant. Tum primo hominem baptizari dicunt, cum in eorum sectam fuerit inductus. Quidam eorum baptismum parvulis non valere tradunt, eo quod nondum actualiter credere possunt. Confirmationis sacramentum respuunt: sed eorum magistri manus imponunt discipulis vice illius sacramenti. Episcopos, Clericos, ac Religiosos Ecclesi欠Scribas et Pharis毳 aiunt esse, et Apostolorum persecutores. Corpus Christi et sanguinem verum esse sacramentum non credunt, sed panem benedictum, qui in figura quadam dicitur corpus Christi, sicut dicitur, Petra autem erat Christus, et similia. Quidam autem hoc dicunt tantum per bonos fieri; alii, per omnes qui verba consecrationis sciunt: hoc in conventiculis suis celebrant, verba illa Evangelii recitantes in mensa sua, sibique mutuo participantes, sicut in Coena Christi. Dicunt quod peccator Sacerdos aliquem solvere aut ligare non possit, cum ipse sit ligatus peccator: et quod quilibet bonus et sciens laicus alium absolvere valeat, et poenitentiam injungere. Extremam unctionem respuunt, dicentes potius maledictiones esse quam sacramentum. Matrimonium, inquiunt, fornicatio est jurata, nisi continenter vivant; quaslibet enim immundicias magis licitas habent quam conjugalem copulam. Continentiam laudant quidem, sed inurente libidine concedunt ei satisfieri debere, quocunque modo turpi;exponentes illud Apostoli, Melius est nubere quam uri, quod melius sit quolibet actu turpi libidini satisfacere, quam in corde tentari: sed hoc valde tenent occultum, ne vilescant. Si aliqua honesta mulier, qu栣asta putatur, puerum peperit, occultant et tradunt eum alibi alendum, ne prodatur. Omne juramentum illicitum esse perhibent, inde vero et mortale peccatum; sed dispensant, ut juret quis pro evadenda morte corporis, ne alios prodat, aut secretum revelet perfidi栳u殠 Prodere h沥ticum, crimen esse dicunt inexpiable, et peccatum in Spiritum Sanctum. Nec malefactores per seculare judicium occidi licere dicunt. Quidam eorum nec bruta animalia, veluti pisces et hujusmodi, occidenda esse putant: cum autem ea manducare volunt, super ignem et fumum suspendunt donec moriantur. Pulices et similia animalia excutiunt extra, aut vestem ipsam in aquam calidam intingunt; et tunc ea occidisse volunt, dicuntque ea per se mortua fuisse. Ita fictas habent conscientias, et in aliis suis observantiis, sicut et in hoc existimari potest, quia scilicet veritatem deserentes, falsis se figmentis illudunt. Nullum est, secundum eos, purgatorium. Omnes autem morientes statim vel in coelum vel in infernum transeunt: ideoque et suffragia ab Ecclesia facta pro defunctis, nihil eis prodesse affirmant, cum in coelo non indigeant, et in inferno nullatenus adjuventur. Unde colligunt oblationes pro defunctis factas Clericis qui illas comedunt prodesse, non animabus qu栨ujusmodi non utuntur. Illorum dogma est, sanctos in coelo orationes fidelium non audire, neque venerationes, quibus eos honoramus, attendere; quia cum corpora sanctorum hic mortua jaceant, et spiritus tam remoti sint in coelo, orationes nostras nullo modo auditu percipere valeant vel visu. Addunt et sanctos non orare pro nobis, et ob id suffragia illorum non esse imploranda a nobis, quoniam coelesti gaudio absorpti, nobis nobis intendere, aut quid aliud curare non possunt. Unde et solemnitates, quas in sanctorum veneratione facimus, irrident, et alia quibus eos veneramur. In diebus autem festis (ubi possunt) occulte operantur, arguentes, quod cum operari bonum sit, bona agere in die festo malum non est. In Quadragesima, et die jejuniorum Ecclesi欠non jejunant, sed carnes comedunt, ubi audent, dicentes, quod Deus non delectetur in afflictionibus amicorum suorum, cum sine his potens sit eos salvare. Quidam autem h沥tici affligunt se jejuniis, vigiliis, et hujusmodi, quia sine talibus sanctitatis nomen apud simplices acquirere non possunt, nec eos simulationis figmento decipere. Vetus Testamentum non habent vel recipiunt, sed Evangelia, ut per ea non impugnentur, et se defendant, dicentes, quod superveniente Evangelio, vetera omnia sint abjicienda. Sic et verba Sanctorum Augustini, Jovini, Gregorii [Leger, Hieron.], Chrysostomi, Isidori et autoritates eorum truncatas decerpunt, ut per ea sua figmenta approbent, aut resistant, vel etiam simplices seducant facilius, pulchris sanctorum sententiis doctrinam sacrilegam colorantes. Illas autem sanctorum sententias, quas sibi vident contrarias, quibusque error eorum destruitur, tacite pr津rmittunt. Dociles, inter alios complices et facundos, docent verba Evangelii dictaque Apostolorum et aliorum sanctorum in vulgari lingua corde formare, ut sciant et alios informare, et fideles allicere, ac demum suam sectam pulchris sanctorum verbis polire, quo salubria putentur qu栰ersuadent: et ita per dulces sermones seducunt corda innocentum. Non solum viri, sed et foemin栥orum apud eos docent, quia foeminis magis patet accessus ad foeminas pervertendas, ut per eas etiam viros ipsos subvertant, sicut Evam serpens illusit Adam. Verbis coopertis loqui docent, ne pro veritate studeant loqui mendacium; ut cum de uno requiruntur, de alio oblique respondeant, et ita auditores versute deludant, pr泥rtim ubi per confessionem veritatis errorem suum timent deprehendi. Eadem simulatione ecclesias nobiscum frequentant, intersunt divinis, offerunt ad altare, sacramenta percipiunt, confitentur Sacerdotibus, observant Ecclesi株ejunia, festa colunt, as Sacerdotum benedictiones inclinato capite suscipiunt: quamvis h棠omnia, et similia ecclesiastic栩nstitutionis statuta irrideant, et profana judicent et damnosa. Aiunt sufficere ad salutem soli Deo, et non homini confiteri. Et eos qui sanctis offerunt luminaria derident. Deinde sequitur in eodemlibro: Incoepit autem h棠secta circa annum ab incarnatione Domini 1170. sub Joanne Bellomains, Archiepiscopo Lugdunensi.

H棠sunt, candide lector, qu栥x antiquo libro membraneo, manuque ante ducentos nonaginta sex annos per pr椩ctum fratrem Raynerium conscripto, fideliter transcripsimus. Ex quibus videre est hanc Valdensium sectam, et pr棩puas, peneque omnes (qu栮unc vigent) h沥ses, non recenter inventas fuisse, sed eas ante trecentos septuaginta sex annos venisse in usam. Quarum autores postea (ut sequitur) damnati fuerunt.



Return


Coussord, Contra Waldenses, p. 126; Cited in Allix, 1821 ed. p. 205-209, (188-191, E.T. 191-195 in the first edition, which appears in the margin of the edition of 1821); also E.T. p. 209-213; partial version (slightly modified from Allix) in Jones, II, 21-27.
Hosted by www.Geocities.ws

1