     Pokrowskaq, Kacman, s.379 - Tacit.

     Interea non ope humana, non largitionibus principis
aut deum placamentis decedebat infamia, quin jussum incendium
crederetur. Ergo absolendo rumori subdidit reos et
quesitissimis poenis affecit, quos per flagitia invisos vulgus
Christianos apellabat. Auctor nominis ejus Christus, Tiberio
imperitante, per procuratorem Pontium Pilatum supplicio
affectus erat, repressaque in praesens exitiabilis 
superstitio rursum erumpebat, non modo per Judaeam,
originem ejus mali, sed per urbem etiam, quo cuncta undique
atrocia aut pudentia confluunt celebranturque. Igitur primum
correpti, qui fatebantur, deinde indicio eorum multitudo
ingens haud proinde in crimine incendii, quam odio humani
generis convicti sunt. Et pereuntibus addita ludibria, ut,
ferarum tergis contecti, laniatu canum interirent aut crucibus
affixi aut flammandi atque, ubi defecisset dies, in
usum nocturni luminis urerentur. Spectaculo ei Nero hortos
suos obtulerat. Unde quamquam adversus sontes et novissima
exempla meritos miseratio oriebatur, tamquam non 
utilitate publica, sed in sevitiam unius absumerentur.
