LAS DOS PLOMADAS DE LA IGLESIA

ANUNCIADAS POR UN CARMELITA SANTO [*]

 

ORIGINAL LATINO

   Thomas Walden, Doctrinale antiquitatum fidei ecclesiæ catholicæ. Tomus Primu (De vera religione). Liber Secundus: de Ecclesia. Art. III. De membris Ecclesiae Iesu Christi secundum professiones suas et officia. Cap. 51: Respondetur ad argumenta, quod oportet esse papam quamvis perpendiculariter Christus resideat in cælo super omnes justos

   Flamma hæc hæretica quæ comburit montes, præsidentes scilicet in tota ecclesia Jesu Christi, diffundit super fornacem suum per tria argumenta spiritus vastatoris, dissolvens super Romani præsulatus officium, et probare conata quod inutiliter præsidet papa mundo:

   [Arg. 1.] Quia Christus qui directe residet in cælis super fideles per se satis abunde ministrat omnem gratiam spiritualem petentibus sine papa. Unde conclusione inter damnatas LX.

   [Arg. 2.] Experimento cognoscimus quod papa vel mortuo vel deposito cum suis cardinalibus et prælatis Cæsareis non minus sed amplius prosperaretur ecclesia. Nam quantum ad sacramentum confirmationis, cum sacramento ordinis et benedictione chrismatis cum ecclesiis dedicandis quæ appropriantur episcopis, videtur quod Christus perpendiculariter residens in cælis super justos presbyteros daret illis potestatem talia faciendi.

   [Arg. 3.] Blasphemias loquuntur qui dicunt quod oportet cælestem radium de cælo descendere super Romanum pontificem et ab ipso reflecti secundum angulum ad provincias adjacentes per terras et maria, ac si prima veritas quæreret angulos nec omne donum aut datum optimum descenderet a patre luminum sic quod Deus non sit perpendiculariter super caput uniuscujusque hominis, sed quod magis hæreticum cum Deus ex immensitate sua necessario sit ubique.

   Procul dubio hæc mystica allegoria de perpendiculis, quam vix in scripturis habemus duobus in locis, oppositos etiam supradictæ jam hæresi facit egressus.

   Hic enim, ut patet ex perpendiculari Dei supersessu, arguit [mystica allegoria de perpendiculis] evacuandam Romanam sedem pontificis —lege Isaiam 34— et propter perpendicularem Dei residentiam per sententiam vindicem aufertur de Sion omnis potestas nobilium atque reguum, ut sic redigatur in nihilum et fiat perpendiculum in desolationem. Textus est iste: Dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. Et convertentur torrentis ejus in picem et humus ejus in sulphur. Sequitur: Extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationem. Nobiles ejus non erunt ibi; regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum. Et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ, etc

   Super quem locum in commentario Isaiæ libro nono:

   HIERONYMUS: “[…] et hoc fiat, quia funiculus Domini atque perpendiculum, id est sententia illius non valeat immutari. Nobiles ejus, id est Apostoli atque credentes, non erunt ibi, nec perditorum numero conjungentur: sed regem potius Christum invocabunt.” 

   Hoc est ergo perpendiculum desolationis et destructionis quod primo tollit Apostolos et successores eorum episcopos ut etiam diruatur et redigatur ad nihilum. Lege iterum in Zacharia perpendiculum reformationis et gratiæ quando reædificanda erat domus Domini sub Zorobabel et Jesu filio Josedech.

   Textus est iste:

   Hæc dicit Dominus, Revertar ad Jerusalem in misericordiis, et domus mea ædificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Jerusalem.

   Zachar. 1 ubi Glossa: Ædificabitur sub Zorobabel et Jesu filio Josedech. Et alibi Dominus ex misericordia se eam reædificaturum promittit, et perpendiculum seu funiculum secundum mensuram et ordines singulorum in ea esse tenendum.

   Residet ergo Dominus super homines in perpendiculo desolationis et vindictæ quando tolluntur ecclesiæ prælati et pontifices. Residet secundum perpendiculum gratiæ, quando sub prælatis ecclesia sumit ædificium, et tenentur illi per supra et sub juxta præsidentem ordines singulorum. Videte scripturas: si mihi non creditis, eis credite. Iste Vvitcleff docet nos in hoc passu quomodo descendat in nos perpendiculum severissimæ Dei vindictæ per subtractionem Romani pontificis et cæterorum subjectorum et antistitum quos Christus paravit nobis in Apostolo suo Petro in perpendiculo gratiæ per ordines singulorum.

   Sed nollem —inquis— radium divinæ gratiæ ad nos venire per angulum refractum ad aliquem. Ego vellem fideles non audire te docentem scripturas ne radius perpendicularis luminis divini in umbra tua refractus offendat fideles. Scito tamen genu nostrum curvatum per primum peccatum, et ex eo omnes homines cum Jacob claudicasse in semitis Dei propter tactum nervi; cujus usum usque hodie omnes veri Judæi, id est confessores Christi, refugiunt. Sic enim dicit RABANUS de naturis rerum a Christo genu angulum esse dictum libro 13 cap. 22: “Angulus tractus est ex Græco sermoni, id est a gony quod Latine dicitur genu, eo quod influxum speciem anguli conformi qualitate restituit. Nam apud Græcos originem sui nominis in derivationibus omnino custodit, ut tetragonus et pentagonus, et iis similia”.

   Curvo genu semper hic incedimus et nunquam aut raro sine vitio, quia sumus natura filii iræ, declinantes semper in obligationes ab originali perpendiculo gratiæ. Dicis quod veritas non quærit angulos. Certe veritas quærens ovem perditam angulos multos quærit. Et quid dicis, ecclesia Christi militans in hac vita sicut non erit sine ruga vel vitio, sic nec sine angulo, quia sic dicit propheta Jeremias cap. 31: Ædificatur civitas Domino a turre Ananæi usque ad portam anguli. Super quod in commentario lib. 6 HIERONYMUS. “Ædificatur ecclesia a turre obedientiæ sive gratiæ et donorum Dei. Hoc enim interpretatur Ananael, usque ad portam anguli, quæ licet initium videatur habere sublime, tamen quamdiu in ista carne subsistimus rectam veritatis lineam non possumus possidere, sed in angulo stamus et fractis lineis exit ultra funiculus mensuræ contra eam, id est portam anguli super collem Jareb qui in lingua latina scabies vertitur aut incolatus, aut ut doceat nos advenas esse atque peregrinos et auribus prurientes, et ad novitatem dogmatum pessimorum facile præbere consensum.” Sequitur: “Post vides quanta loca habet ecclesia, et quod illud Apostolicum, ut sit sine macula aut ruga in futuro et in cælestibus reservetur, audis angulos, audis scabies, audis ruinas et cineres et regionem mortis et tenebras, et de tua virtute et impœnitentia gloriaris.” 

   Teipsum quærit Hieronymus, mi Vvitcleff, te interrogat: “Audis angulos, audis scabies sine quibus non ædificatur civitas Domino a turre gratiæ. Quid ergo de tua virtute gloriaris, putans in te sine angulo perpendicularem Dei gratiam residere? Puto te curare debuisse cum Ethnico si tunc esses. Quomodo collocasset Neronem luscum super axem æquilibrum ne sedens depressius non suam videat obliquo sidere Romam. Aut qui solennizandos putas angulos rectos aut refractos Euclidis et Alacen perspectivi in splendoribus sanctorum, fac rogo, ne occidentis populi gratiam ejus suscipiant sub angulo reflexo qui ascendit super cælos cælorum ad Orientem, aut dicas qualiter omne donum perfectum descendens a patre luminum veniat in perpendiculo eum non veniat ad nos nisi per filium qui juxta visionem Stephani in Actibus ad dexteram patris stetis; et sic describitur consequenter in symbolo.” Sed iis truñs (???) omissis dicendum secundum evangelicam veritatem quod Christus ipse angulus est, quia lapis angularis de quo dictum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli. Ideo quicquid pater luminum ad nos transmiserit audacter dico, venit per angulum, unde super psalmum 84 AUGUSTINUS: “Agnoscamus lapidem angularem, lapis angularis Christus non potest esse angulis nisi duos parietes copulaverit; ad angulum de diverso veniunt sed in angulo sibi adversantur, venit ex alia parte circumcisio, venit ex alia parte præputium. In Christo ambo populi concordaverunt, quia ille factus est lapis de quo scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli. Sequitur: Venerunt omnes gentes ad lapidem angularem, ibi osculum pacis agnoverunt illum unum qui de duobus fecit unum, non quemadmodum hæretici qui de uno fecerunt duo. Hoc enim idem ait Apostolus de Domino Christi: Ipse est pax nostra qui fecit utraque unum.” 

   Jam scio, jam palam sentio cur Vvitcleff angulum arguit et detestatur, quia ipse Christo angulo adversatur faciens de uno duo, de una Christi ecclesia duas partes cum Christi sectatoris sit in angulo esse et hac via de Judæorum hæresi sectam tenet qui ideo horruerunt Christum in synagogam recipere ne per angulum Christum vere fidei soliditas impleretur dicente Rabano de naturis rerum lib. 14 cap. “De parietibus ædificiorum”. RABANUS: “Sub allusione fabricantium exponitur inanis opera Judæorum, soli quippe hominum adhuc in mundo unum Deum colentes ædificare videbantur dum nationes cæteræ idolorum cultura destruerent. Ædificantes tendunt semper ad angulum ut commissorum parietum soliditas impleatur. Judæi vero fidei suæ fabricam minime perfecerunt, quoniam ipsum qui lapis erat fortissimus angularis more dementium putaverunt esse contenendum.”

   Judaizat ergo Vvitcleff, quando non permittit Christianos ædificare usque in angulum, sine quo nullum possint ædificium consummare. De more enim dementium putat esse Rabanus angulum in ædificio fidei contenentes, et sicut in angulum Christum, ita multo magis ex eo in angulos Petrum et Paulum et deinceps per vicarium Romanum pontificem. Sed hoc nescis intelligere quomodo Christus residet perpendiculariter ad zenith capitis cujuscumque hominis in cælo, et tamen per vicarium Romanum pontificem, et deinceps cæteros præsules in homines venit per regulares sacramentorum lineas. Credis forte divinos radios a perpendiculo declinare si per sacros episcopos et per humana officia angulos faciant Christiformes. Quod si ita est, cur tu prædicas ut jactitas verbum Dei, cum Deus residens in cælis ad perpendiculum daret aliis Christianis ad plenum sine te verbi Dei liberrimam facultatem? Cur eminent reges in populo, cur judices judicant cum Deus residens in cælis faceret ista optime sine eis? Dic agricolis ne sulcent arva, ne grana sepeliant, ne saltem maturas segetes demetant, quia Deus in perpendiculo ista faceret sine eis, et stulte plantavit Paulus aut rigavit Apollo quia solus Deus in perpendiculo præstitit incrementum. Sed dico quia Deus qui in perpendiculo residet super homines non declinat a perpendiculo etiam cum angulum faciat. Sed simul facit in ministro angulum et servans rectilineum incidit fidelibus et generat gratiam. Quare si hæc theologia sit tibi difficilis, disce ab Elia cur dixerit 3 Reg. 17: Vivit Deus, in cujus conspectu sto, si erit iis annis ros vel pluvia super terram nisi juxta oris mei verbum. Numquid Deus resedit in cælo perpendiculariter super capita aliorum hominum, nisi oporteret ipsum de necessitate suæ naturæ primo descendere per os Eliæ, et tunc reflecti secundum angulum ad provincias arefactas, quod si concesseris quia Deus sic dicit, multo magis per os Petri et sucessorum ejus et aliorum in ecclesia sacerdotum ministrabit Deus regulariter effectum gratiæ confirmationis et ordinis quibus dixit in Petro: Tibi dabo claves regni cælorum. Et: Accipite spiritum sanctum … quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, cur ipsi non dicent ex iis Christi verbis, quia non veniet gratia sacramentalis roris vel pluviæ nisi juxta verba oris nostri? Et numquid Deus immediate et perpendiculariter largiebatur postmodum rorem illum super terram, quamvis per angulum a verbis oris Eliæ, ita dico ego, quicquid facit sub angulo per ministrum, immediate efficit et perpendiculariter influit per seipsum. Vide hoc quomodo Cornelius renatus a Deo per Petrum, per Ananiam Paulus; incarnatus Christus per Virginem. Ipse ergo angulus et per angulos incidens semper per perpendiculum quia in ministris suis non patiens obicem tamquam per corpora supra cælestium orbium penetrat ad fidelem ultimum per effectum. Quodammodo enim videtur hoc sentire AUGUSTINUS super psalmum 86 dicens se januam intrare, per januam quod corpora non possent. “Angustias —inquit— omnia pæne corpora patiuntur, neque ubique esse possunt nec semper. Divinitas autem quæ ubique præsto est undique ad eam potest duci similitudo.” Sequitur: “Et uno loco ambas res dixit. In Evangelio dixit quod pastor per januam intrat et ibi dixit: Ego sum pastor bonus; et ibi dixit: Ego sum janua. Pastor intrat per januam, et quis est pastor qui intrat per januam? Ego sum pastor bonus. Et quæ est ergo janua qua intras tu, pastor bone? Ego sum janua. Quomodo ergo tu omnia? Quomodo per me omnia. Verbi gratia, cum Paulus intrat per januam, nonne Christus intrat per januam? Quare? Non quia Paulus Christus, sed quia in Paulo Christus, et per Christum Paulus. Ipse dixit: An experimentum ejus quæritis qui loquitur in me Christus? Cum sancti ejus et fideles ejus intrant per januam, nonne Christus intrat per januam?” 

   Ecce quomodo omnia Christus et per omnia Christus, et in perpendiculo et in angulo, in seipso et in Paulo idem Christus semper. Et prosequitur ibi post. AUGUSTINUS: “Quare sunt fundamenta apostoli et prophetæ? Quia eorum auctoritas portat infirmitatem nostram. Quare sunt portæ? Quia per ipsos intramus ad regnum Dei. Prædicat enim nobis, et cum per ipsos intramus per Christum intramus. Ipse est enim janua, et dicuntur 12 portæ Christus, quia et in 12 portis Christus.” 

   Vides ecce quod cum Apostoli prædicant et per ipsos intramus ad regnum Dei, per Christum intramus. Quare ergo cum episcopi ordinant Christus non ordinat? Et cum episcopi confirmant Christus ipse non confirmat? Omnes illæ sunt portæ, et tamen una porta, quia in omnibus una porta Christus. Ultimate vero pensandum est omnibus fidelibus quod ordinem in omnibus rebus non frustra Deus ipse constituit, sed ipse vermem creat, et tamen influentiam ad hoc faciendum sol primo concipit et transmittit in causas proximas. Ita cuncta ministrat hic Christus per gratiam et primum radium ejus primo suscipit primus minister gratiæ scilicet episcopus, et inter episcopos primus et per ipsum fluit in alios secundum quod clare docet cap. 5 ecclesiasticæ hierarchiæ ex translatione Joanni Scoti, Magnus DIONYSIUS. “Lex quidem hæc est divinitatis sacratissima per prima secunda ad divinissimam suam reducere lucem. An non sensibiles elementorum essentias videmus in magis eis cognata primum venientes et per illa in alia propriam dividentes operationem.” Sequitur ad propositum: “Horum igitur est dividere primorum, secundis copiose et in commensuratione quæ juxta eos est ostendere ab ipsis sacra contemplata divina spectacula, et docere quæ hierarchica sunt cum scientia consummativa divinaque eos qui post se sunt hierarchiæ simul bene docentium, et perfectam bene docendi virtutem accipientium, tradere secundum dignitatem sacra erudite et integre participantium sacerdotali consummatione. Horum ergo divinus pontificum ordo primus quidem divinarum ordinationum. Sublimissimus autem iterum et novissimus idem. Etenim in ipsum perficitur et impletur omnis nostræ hierarchiæ dispositio, ut enim omnem hierarchiam videmus in Jesum consummatam, sic unamquamque in proprium divinum sacerdotem.” 

   Ecce sacerdotalis ordo primi suscipit divinos radios et in ordine illo primo ordo episcopalis, et in toto ordine illo primo primus episcopus, qui est summus et ultimus in quem consummatur tota hierarchia viantis ecclesiæ, sicut in Jesum tota hierarchia tam militantis ecclesiæ quam viantis (???). Unde sanctus Thomas exponens hoc secundum Vercellensem.

   VERCELLENSIS. “Est autem generalis lex hierarchiæ, ut inferiores per suos superiores sursum agantur ad divinos splendores illi lucentes, juxta quod videamus in rebus sensibilibus et elementatis quod cognatiora sibi et propinquiora prius et familiarius immutant secundum suam similitudinem, et illis mediantibus extendunt operationem suam ad ulteriora. Convenienter igitur Deus, qui est principium et fundamentum omnis visibilis et invisibilis ordinationis, primo influit radios suos vitales et deificos primis et superioribus sicut sibi conformioribus, et per illos tamquam idoneos ad lumen divinum et hauriendum et aliis influendum elucet, et superapparet inferioribus secundum ipsorum capacitatem.” Sequitur: “Ordo episcopalis præ cæteris ordinibus ecclesiasticis proximus est Deo et summus et ultimus et consummativus aliorum, quia in ordine episcopali consummatur et adimpletur omnis ornatus eclesiasticæ hierarchiæ, sicut universa hierarchia angelica et humana in Domino Jesu consummatur. Ita et quælibet specialis hierarchia in proprio hierarcha. Virtus autem ordinis hierarchiæ continet omnes virtutes et operationes ecclesiasticas quamvis per inferiores fiat subministratio, et ipsa operatur ministeria sibi appropriata per singulos alios ordines.” 

   Hæc est regularis institutio, ut Christus primo influat in primos ministros ecclesiæ, qui sunt episcopi, et per ipsos in alios radios sacramentales et doctrinales. Quamvis aliquando ex privilegio speciali raro tamen et propter causas quas ipse novit alicui humili et devotæ personæ gratiam suam influat per seipsum.

PORTADA

_____________________________________________________

 

[*] Colaboración del señor Patricio Shaw

Hosted by www.Geocities.ws

1