Summorum Pontificum cura ad hoc
tempus usque semper fuit, ut Christi Ecclesia
Divinae Maiestati cultum dignum offerret, «ad
laudem et gloriam nominis Sui» et «ad
utilitatem totius Ecclesiae Suae sanctae».
Ab immemorabili tempore sicut etiam in
futurum, principium servandum est «iuxta quod
unaquaeque Ecclesia particularis concordare debet
cum universali Ecclesia non solum quoad fidei
doctrinam et signa sacramentalia, sed etiam quoad
usus universaliter acceptos ab apostolica et
continua traditione, qui servandi sunt non solum
ut errores vitentur, verum etiam ad fidei
integritatem tradendam, quia Ecclesiae lex orandi
eius legi credendi respondet».
Inter Pontífices qui talem debitam curam
adhibuerunt, nomen excellit sancti Gregorii
Magni, qui tam fidem catholicam quam thesauros
cultus ac culturae a Romanis in saeculis
praecedentibus cumulatos novis Europae populis
transmittendos curavit. Sacrae Liturgiae tam
Missae Sacrificii quam Officii Divini formam, uti
in Urbe celebrabatur, definiri conservarique
iussit. Monachos quoque et moniales maxime fovit,
qui sub Regula sancti Benedicti militantes,
ubique simul cum Evangelii annuntiatione illam
quoque saluberrimam Regulae sententiam vita sua
illustrarunt, «ut operi Dei nihil praeponatur»
(cap. 43). Tali modo sacra liturgia secundum
morem Romanum non solum fidem et pietatem sed et
culturam multarum gentium fecundavit. Constat
utique liturgiam latinam variis suis formis
Ecclesiae in omnibus aetatis christianae saeculis
permultos Sanctos in vita spirituali stimulasse
atque tot populos in religionis virtute roborasse
ac eorundem pietatem fecundasse.
Ut autem Sacra Liturgia hoc munus efficacius
expleret, plures alii Romani Pontifices
decursu saeculorum peculiarem sollicitudinem
impenderunt, inter quos eminet Sanctus Pius V,
qui magno cum studio pastorali, Concilio
Tridentino exhortante, totum Ecclesiae cultum
innovavit, librorum liturgicorum emendatorum et
«ad normam Patrum instauratorum» editionem
curavit eosque Ecclesiae latinae usui dedit.
Inter Ritus romani libros liturgicos patet
eminere Missale Romanum, quod in romana urbe
succrevit, atque succedentibus saeculis gradatim
formas assumpsit, quae cum illa in generationibus
recentioribus vigente magnam habent
similitudinem.
«Quod idem omnino propositum
tempore progrediente Pontifices Romani sunt
persecuti, cum novas ad aetates accommodaverunt
aut ritus librosque liturgicos determinaverunt,
ac deinde cum ineunte hoc nostro saeculo
ampliorem iam complexi sunt redintegrationem».
Sic vero egerunt Decessores nostri Clemens VIII,
Urbanus VIII, sanctus Pius X, Benedictus XV, Pius
XII et beatus Ioannes XXIII.
Recentioribus autem temporibus, Concilium
Vaticanum II desiderium expressit, ut debita
observantia et reverentia erga cultum divinum
denuo instauraretur ac necessitatibus nostrae
aetatis aptaretur. Quo desiderio motus, Decessor
noster Summus Pontifex Paulus VI libros
liturgicos instauratos et partim innovatos anno
1970 Ecclesiae latinae approbavit; qui ubique
terrarum permultas in linguas vulgares conversi,
ab Episcopis atque a sacerdotibus et fidelibus
libenter recepti sunt. Ioannes Paulus II,
tertiam editionem typicam Missalis Romani
recognovit. Sic Romani Pontifices operati sunt ut
«hoc quasi aedificium liturgicum [...] rursus,
dignitate splendidum et concinnitate» appareret.
Aliquibus autem in regionibus haud pauci fideles
antecedentibus formis liturgicis, quae eorum
culturam et spiritum tam profunde imbuerant,
tanto amore et affectu adhaeserunt et adhaerere
pergunt, ut Summus Pontifex Ioannes Paulus II,
horum fidelium pastorali cura motus, anno 1984
speciali Indulto Quattuor abhinc annos,
a Congregatione pro Cultu Divino exarato,
facultatem concessit utendi Missali Romano a
Ioanne XXIII anno 1962 edito; anno autem 1988
Ioannes Paulus II iterum, litteris Apostolicis
Ecclesia Dei Motu proprio datis,
Episcopos exhortatus est ut talem facultatem late
et generose in favorem omnium fidelium id
petentium adhiberent.
Instantibus precibus horum fidelium iam a
Praedecessore Nostro Ioanne Paulo II diu
perpensis, auditis etiam a Nobis Patribus
Cardinalibus in Concistorio die XXIII mensis
martii anni 2006 habito, omnibus mature
perpensis, invocato Spiritu Sancto et Dei freti
auxilio, praesentibus Litteris Apostolicis
DECERNIMUS quae sequuntur:
Art. 1. Missale Romanum a Paulo VI promulgatum
ordinaria expressio Legis orandi
Ecclesiae catholicae ritus latini est. Missale
autem Romanum a S. Pio V promulgatum et a B.
Ioanne XXIII denuo editum habeatur uti
extraordinaria expressio eiusdem Legis
orandi Ecclesiae et ob venerabilem et
antiquum eius usum debito gaudeat honore. Hae
duae expressiones legis orandi
Ecclesiae, minime vero inducent in divisionem
legis credendi Ecclesiae; sunt enim
duo usus unici ritus romani.
Proinde Missae Sacrificium, iuxta editionem
typicam Missalis Romani a B. Ioanne XXIII anno
1962 promulgatam et numquam abrogatam, uti
formam extraordinariam Liturgiae Ecclesiae,
celebrare licet. Conditiones vero a documentis
antecedentibus Quattuor abhinc annos
et Ecclesia Dei pro usu huius
Missalis statutae, substituuntur ut sequitur:
Art. 2. In Missis sine populo celebratis, quilibet
sacerdos catholicus ritus latini, sive saecularis
sive religiosus, uti potest aut Missali Romano a
beato Papa Ioanne XXIII anno 1962 edito, aut
Missali Romano a Summo Pontifice Paulo VI anno
1970 promulgato, et quidem qualibet die,
excepto Triduo Sacro. Ad talem celebrationem
secundum unum alterumve Missale, sacerdos nulla
eget licentia, nec Sedis Apostolicae nec
Ordinarii sui.
Art. 3. Si communitates Institutorum vitae
consecratae atque Societatum vitae apostolicae
iuris sive pontificii sive dioecesani quae in
celebratione conventuali seu communitatis
in oratoriis propriis celebrationem sanctae
Missae iuxta editionem Missalis Romani anno 1962
promulgatam habere cupiunt, id eis licet. Si
singula communitas aut totum Institutum vel
Societas tales celebrationes saepe vel plerumque
vel permanenter perficere vult, res a
Superioribus maioribus ad normam iuris et
secundum leges et statuta particularia
decernatur.
Art. 4. Ad celebrationes sanctae Missae de
quibus supra in art. 2 admitti possunt, servatis
de iure servandis, etiam christifideles qui sua
sponte id petunt.
Art. 5, § 1. In paroeciis, ubi coetus
fidelium traditioni liturgicae antecedenti
adhaerentium continenter exsistit, parochus eorum
petitiones ad celebrandam sanctam Missam iuxta
ritum Missalis Romani anno 1962 editi, libenter
suscipiat. Ipse videat ut harmonice concordetur
bonum horum fidelium cum ordinaria paroeciae
pastorali cura, sub Episcopi regimine ad normam
canonis 392, discordiam vitando et totius
Ecclesiae unitatem fovendo.
§ 2. Celebratio secundum Missale B. Ioannis
XXIII locum habere potest diebus ferialibus;
dominicis autem et festis una etiam celebratio
huiusmodi fieri potest.
§ 3. Fidelibus seu sacerdotibus id
petentibus, parochus celebrationes, hac in forma
extraordinaria, permittat etiam in adiunctis
peculiaribus, uti sunt matrimonia, exsequiae aut
celebrationes occasionales, verbi gratia
peregrinationes.
§ 4. Sacerdotes Missali B. Ioannis XXIII
utentes, idonei esse debent ac iure non impediti.
§ 5. In ecclesiis, quae non sunt nec
paroeciales nec conventuales, Rectoris ecclesiae
est concedere licentiam de qua supra.
Art. 6. In Missis iuxta Missale B. Ioannis
XXIII celebratis cum populo, Lectiones proclamari
possunt etiam lingua vernacula, utendo
editionibus ab Apostolica Sede recognitis.
Art. 7. Ubi aliquis coetus fidelium laicorum,
de quo in art. 5 § 1 petita a parocho non
obtinuerit, de re certiorem faciat Episcopum
dioecesanum. Episcopus enixe rogatur ut eorum
optatum exaudiat. Si ille ad huiusmodi
celebrationem providere non potest res ad
Pontificiam Commissionem Ecclesia Dei
referatur.
Art. 8. Episcopus, qui vult providere
huiusmodi petitionibus christifidelium laicorum,
sed ob varias causas impeditur, rem Pontificiae
Commissioni Ecclesia Dei committere
potest, quae ei consilium et auxilium dabit.
Art. 9, § 1. Parochus item, omnibus bene
perpensis, licentiam concedere potest
utendi rituali antiquiore in administrandis
sacramentis Baptismatis, Matrimonii, Poenitentiae
et Unctionis Infirmorum, bono animarum id
suadente.
§ 2. Ordinariis autem facultas conceditur
celebrandi Confirmationis sacramentum utendo
Pontificali Romano antiquo, bono animarum id
suadente.
§ 3. Fas est clericis in sacris constitutis
uti etiam Breviario Romano a B. Ioanne XXIII anno
1962 promulgato.
Art 10. Fas est Ordinario loci, si opportunum
iudicaverit, paroeciam personalem ad normam
canonis 518 pro celebrationibus iuxta formam
antiquiorem ritus romani erigere aut rectorem vel
cappellanum nominare, servatis de iure servandis.
Art. 11. Pontificia Commissio Ecclesia
Dei a Ioanne Paulo II anno 1988
erecta, munus suum adimplere pergit.
Quae Commissio formam, officia et normas
agendi habeat, quae Romanus Pontifex ipsi
attribuere voluerit.
Art. 12. Eadem Commissio, ultra facultates
quibus iam gaudet, auctoritatem Sanctae Sedis
exercebit, vigilando de observantia et
applicatione harum dispositionum.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris
Apostolicis Motu proprio datis decreta sunt, ea
omnia firma ac rata esse et a die decima quarta
Septembris huius anni, in festo Exaltationis
Sanctae Crucis, servari iubemus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die
septima mensis Iulii, anno Domini MMVII,
Pontificatus Nostri tertio.
BENEDICTUS PP. XVI
|