RITUALE ROMANUM
PAULI QUINTI
PONTIFICIS MAXIMI
JUSSU EDITUM
ORDO COMMENDATIONIS ANIMAE
Parochus ad decedentis animae commendationem accedens, clericum saltem unum, si potest, secum habeat, qui deferat vasculum aquae benedictae, superpelliceum e t stolam violaceam, quibus ipse sacerdos ante infirmi cubiculum indiutus locuma ingrediens dicat
Pax huic et coet.
Commendo te onnipotenti Deo, charissime frater, et ei, cuius es creatura committo, ut cum humanitatis debitum morte interveniente persolveris, ad auctorem tuum qui te de limo terrae formaverat,revertaris. Egredienti itaque animae tuae de corpore splendidus Angelorum coeutus occurrat, iudex apostolorm tibi senatus adveniat, candidatorum tibi Martyrum triumphator exercitus obviet, liliata rutilantium te Confessorum turma circumdet, jubilantium te Virginum chorus excipiat, et beatae quietis in sinu Patriarcharum te complexus astringat , mitis atque festivus Christi Jesu tibi aspectus appareat qui te inter assistentes sibi iugiter interesse descernat
Ignores omne quod horret in tenebris, quod stridet in flammis, quod cruciat in tormentis. Cedat teterrrimus satanas cum satellitibus suis , in adventu tuo te comitantibus angeli s contremiscat , atque in aeterae noctis chaos immane diffugiat
Exurget Deus et dissipentur inimici eius
in expiratione
Cum vero tempus expirandi insteterit, tunc maxime ab omnibus circumstantibus ,flexis genisbus vehementer orationi instandum est. Ipse vero moriens, si poterst, dicat :vel si non potest,asssistens,sive sacerdos, pro eo clara voce pronuntiet:
Jesu, Jesu, Jesu.Quod et ea ,quae sequuntur ad illius aures ,si videbitur ,etiam saepius repetat:
In manus tuas Domine commendo spiritum meum. Domine Jesu Christe, suscipe spiritum meum. Sanctas maria,ora pro me. Maria mater gratieae , mater isericordiae , tu me ab hoste protege, et hora mortis suscipeTunc ubi viget pia consuetudo,pulsetur campanaparochialis ecclesiae aliquibus ictibus ad significandum fidelibus in urbe, vel loco, aut extrain suburbanis exstentibus instam mortem expirantis aegroti, ut pro eo rogare possint Egressa Anima de corpore,statimdicatur hoc
Subvenite sancti Dei: occurrite Angeli Domini,Suscipientesanimam eius. Offerentes eam in conspectu Altissimi.Suscipiat te Christu, qui vocavit te , et in sinum Abrahae Angeli deducant te.
Suscipientes animam eisus Offerentes eam in conspectu Altissimi
Requiem aeternam dona eis Domine et lux perpetua luceat ei Offerentes eam in conspectu altissimi
Kyrie eleison
Et ne nos inducas in tentationem Sed libera nos a malo
A porta inferi Erue animam eius
Requiescat in pace
Amen
Tibi Domine commendamus animam famuli tui ut dfunctus saeculo tibi vivat et quae fragilitatem humanae conversationis peccata commisist tu venia misericordissimae pietatis absterge
Interim detur campana signum transitus defuncti pro loci consuetudine, ut audientes pro eius anima precentur. Deinde corpus de more honeste compositum loco decenti cum lumine collocetur ac parva Crux super pectus inter manus defuncti ponatur: aut ubi Crux desit manus in modum Crucis componatunr : inderdunque aspergatur aqua benedicta et interim donec efferatur, qui adsunt , sive Sacerdotes , sive alii , orabunt pro defuncto.