LUCREZIO, DE RERUM NATURA (I,146,173)
Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
non radii solis neque lucida tela diei
discutiant, sed naturae species ratioque.
Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
Quippe ita formido mortalis continet omnìs,
quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
quorum operum causas nulla ratione videre
possunt ac fieri divino numine rentur.
Quas ob res ubi viderimus nil posse creari
de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
perspiciemus, et unde qeat res quaeque creari
et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
Nam si de nihilo fierent, ex
omnibus rebus
omne genus nasci posset, nil semine egeret.
E mare primum homines, e terra posset oriri
squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
armenta atque aliac pecudes, genus omne ferarum,
incerto partu culta ac deserta tenerent.
Nec fructus idem arboribus constare solerent,
sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
Quippe, ubi non essent genitalia corpora cuique,
qui posset mater rebus consistere certa?
At nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
inde enascitur atque oras in luminis exit,
rnateries ubi inest cuiusque et corpora prima;
atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
quod certis in rebus inest secreta facultas.
Liceo Scientifico Statale A.Sabin, Bologna
Marco Fabbri
Classe VB
Maturità 2000