CARMINA BURANA
Cantiones profanae cantoribus et choris cantandae comitantibus instrumentis atque imaginibus magicis
![]()
FORTUNA IMPERATRIX MUNDI
O Fortuna
Coro
O Fortuna,
velut Luna statu variabilis ,
semper crescis aut decrescis ;
vita detestabilis nunc obdurat et tunc curat ludo mentis aciem ,
egestatem ,
potestatem dissolvit ut glaciem .
Sors immanis et inanis ,
rota tu volubilis ,
status malus ,
vana salus semper dissolubilis ,
obumbrata et velata michi quoque niteris ;
nunc per ludum dorsum nudum fero tui sceleris .
Sors salutis et virtutis michi nunc contraria est affectus et defectus semper in angaria .
Hac in hora sine mora cordum pulsum tangite ;
quod per sortem sternit fortem ,
mecum omnes plangite !