| THE TRISAGION | ||||
| Gloria Tibi, Domin, gliria Tibi Rex caelestis, Consolator, Spiritus veritatis, qui extas ubique et omnia imples, Thesaurus beneficiorum et Largitor vitae: Veni et mane in nobis, atque de omni immunditia munda nos, et salvas fac animas nostras, Benigne. Sanctus Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis, miserere nobis. (3x) Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Sanctissima Trinitas, miserere nobis. Dominator, dele peccata nostra. Domine, ignosce iniquitates nostras. Sancte, visita et sana infirmitates nostras, propter nomen Tuum. Domine, miserere. (3x) Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Pater noster, qui es in caelis sanctificetur nomen Tuum. Fiat voluntas Tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Quoniam Tuum est regnum, et vis, et gloria, Patris et Filii et Spiritus Sancti, nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Translation by Fr. Aiden Keller |
||||