[325-a][i]

[F]

P I E R I V S   V A L E R I A N V S  A D  I O .  B A P T I-

S T A M   M O N T A N V M ,   D E   I I S   Q V Æ   P E R   S O-

lem, Lunam & Stellas fignificantur,

E X    S A C R I S    Æ G Y P T I O R V M    L I T E R I S

 

Cribis, Clarifsime vir, vidiffe te lemmata quædam mea in breue admodum compendium redacta, de Hieroglyphicis quæ per Stellam apud Aegyptios facerdotes in doctrinarum fuarum arcanis habentur: quod vt ad fe mitterem, Reuerendifsimus Cardinalis vtriufq; nostrûm alumnus Hippolytus Medices, tantopere flagitauerat. Addis infuper, cognouiffe te rei istiufmodi argumentum non in ea tantùm fchedula contineri, fed à me longè copiofius confcriptum. Rogas itaque, vt rei totius Commentarium ad te mittam. Nam quicquid illud erat, ad figurarum tantummodo formam fpectabat, quibus [326, A] pictor vteretur in Iulio illo fidere adornando, cuius celebritatem Hippolytus ipfe tanto ftudio fouet. Nimirum video te, Montante eruditifsime, leonem ex vnguibus aestimare voluiffe: fed in re mea non leo, fed mufculus continetur, qui fe olim apud mythologos pro leone aufus est venditare. Quantulumcunq;[ii] tamen id fit quod ego præstare potuerim, officij mei fuit, omnio post habita contatione, obfequi viro tum à primis ftudiorum nostrotum annis amico, tum ætatis totius demùm curfu mihi femper admirando, tam in philofophiæ quàm artis Medicæ peritia, quàm etiam in cultioris eruditionis elegantia, feu Græca feu Latina quis pofcat, politifsimo. Accipies igitur Stellarum hiroglyphica prove à me fuerunt interpretata. Sed nosti ftellas fine Luna defolatas quodammodo videri. Nam quò illæ rerum quæq; fuatum femina conspergans, nifi in Lunaris orbis paratifsimum, vt ita dicam, horreum condantur, quæ postmodum illa quafi fequestra terris demum indulgeat, aut potiùs vberrimè largiatur? Sed neq; Luna neq; ftellæ fine Sole fui compotes effe poffunt: quare Sol quoq; his adnumerandus, imò anteponendus. Ridebis, fcio, non erubufcere me, quòd aufus fim de sole, de Luna, de ftellis apud talem tantumq; virum totius Encyclopædiæ decus & ornamentum verba facere: fed id me confolatur, quòd tu, vt hæc ad te darem, iufferis: quare fi quid hæc attulerint tædij vel molestiæ, vni tibi qui crabrones irritaris imputato. Utcunq;, si leges hæc quæ fun per nos in vnum veluti corpus hinc inde collecta, opto non ea tan[B]tùm quæ me longè accuratius legeris, in memoriam tibi reducant, verùm etiã te Pierij tibi deditifsimi memorem afsidue faciant.

 

D E   S O L E .

 

O E L E S T I V M  corporum quæ die noctéque micant fignificationes dicturi, rationi confentaneum effe duximus à Sole ipfo dictionem aufpicari: quando, nifi Sol effet, neq; Luna, neque ftellæ vllæ confpicuæ effent, vt & doctrina eft Aftronomoru, & res ipfa indicat. Cùm itaq; Sol reliqua huiufmodi corpora lumine illuftret fuo, noftris’q; videnda oculis offerat, ab eo vt pote lucis arbitro, initium meritò faciemus.

D E V S    O P T .    M A X .

Heologi tã vetuftæ religionis, quàm noftræ pietatis interpretes, Deũ Opt. Max. & vnum & lumen, & bonum appellauerunt. Ea’q; ratione Sol cùm fit vnus, vnde illi nomen, quippe à folitudine: fit lumen, vt fenfu manifeftum eft: fit bonus, vt quotidiano cernitur experimento, Dei ipfius hieroglyphicum nullo [C] alio figno addito, perhibetur. E profano verò cultu ante omnes Perfæ, reliqua deorum omniũ, quam gentes ipfæ venerabantur, caterua reiecta, Solem Deum effe vnicũ arbitrabantur, ita vt nulla diis templa condenda effe crederent, ea inducti ratione, quòd vni Soli, quem colerent, vix mundus ipfe fufficeret. Pythagoras tanta cum veneratione profecutus eft, vt aduerfus eum nefas effe dixerit lotium effundere, vt pote quem omni cultu dignum arbitraretur. Et Hefiodus præceptum hoc fumma religione obferuandum adhortatur. Omnino autem Gregorius Theologus id effe Deum dicit inter intellectuales creaturas (his enim locutionibus vtuntur qui diuina tractant) quod Sol inter fenfibiles. Quæ verò de Solis fimilitudine cum Deo referuntur ab Ioanne, à Paulo, ab Hierotheo, abfolutifsimè verò à Dionyfio, qui horum documenta literatum monumentis quam diligentifsimè cõmendauit, cùm ea quotidie per templa fcholas’q; omnes cõmemorata recitentur, ea hic ego duxi prætereunda, Phœnicum interim & Ægyptiorum inuentis gratulatus, qui primi omnium, vt Eufebius memoriae proditum ait, Solem & Lunam & ftellas ita effe deos intellexêre, vt eos [326-a] tantùm gignendarum abolendarum’q; rerum omniũ caufam affirmarent: quod [D] iis conguit, quæ Plato Legum XII, de Parcis philofophatur. Nam & Anaxagoras Solem [iii] effe, hoc eft, ferrum candefactum arbitratus eft, atque ita omnia ex eo gigni conformari’q; Xenophontem eos reprehendit, qui Solem Deũ pofuere, lumen’q; eius & formã ad Deum Opt. Max. refert, quòd omnis eius poteftas & magnitudo à Deo fit, à quo vnà cũ Luna fuerit creatus. Ea’q; ratione reprehendit & Homerum & cæteros omnes, qui Solem vnicum effe Deũ crediderunt.

V N I T A S .

I quid autem eft in rebus, quæ noftris obiiciuntur oculis, quod vnitatem fignificare pofsit, nempe Sol is eft: id quod, vti dicebamus, locutionis etiam etymon atteftatur à folitudine deductum fiue potius à Sole ipfo fiat folitudo. Sapienter itaq; Alexander Macedo Dario amicitã petenti refpondit, nec mundum duobus Solibus poffe regi, nec duo fumma regna faluo ftatu terrarum ha[E]beri poffe.quam[iv] fententiã ex Ariftoteleis Ethicis fibi defumpferat, qui difcipulo adulaturus, tum hæc, tum illam præcipuè Homeri fententiam prætexerat:

Quòd verò Solem in rebus egregiè vnum effe dicebamus, extra res Deus quoque vnus, &  cognomento ab Orpheo, à Platone, & noftris agnofcitur.

V E R I T A S .

T qua ratione Sol vnus eft, eadem eft veritatis hieroglyphicum: duplicia enim et multiplicia funt veritati cõtratia. Simplex igitur fit neceffe eft, quod verum cenferi debeat. Hinc nudum effingitur ipfius veritatis fignum: & quia omnia habet in confpicuo, ex eo pręcipuè veritas eft. Hinc Pythagoras  quempiam loqui non debere monuit, facie fcilicet cõtra Solem verfa, quod non effe manifeftis repugnandum fignificare contendunt: neq; hominem loqui ferè poffe, quod vndecunq; verum fit, cùm omnem hominem diuinæ literæ mendacem effe dicant. Sanè de iis quæ liquidò patent, apertam’q; in fe contintent veritatem, dici folet, Meridiana effe luce clariora.

C H R I S T V S . [F]

T facræ pafsim literæ C H R I S T V M per Solem imaginari tradunt; vt illud, In Sole pofuit tabernaculum fuum. Et: Exiit de tribu Iuda, cuius fignũ eft leo folare animal. Plato in Repub. Vt folet myfteriis fuis inhærefcens, & Prophetarũ quos adiit, & audiuit, oracula depromens, Solem vifibilem Dei filium appelat, quippe qui Deũ ipfum excribere non adueat, & à quoquã fieri poffe diffidat. Arq; identidem intelligendum, quòd vbiq; Chriftus ipfe profitetur hominem imaginem effe invifibilis filij: qui fi lux eft vera, quæ mentem omnem illuftrat, exprefsifsimũ habet fimulachrum hunc Solem, qui eft lux imaginaria illuminans omne corpus. Hic patiente Chrifto aduerfa Luna deficiens, confenffum nobis fuę naturæ perfpicuè cõmonftrauit: nos’q; iure optimo diem, qui Soli à Mathematicis adfcribitur, eũ Domini vocitamus, & eius cultui facrũ dedicamus, vel hinc oftendentes, nõ effe cur amplius corporeũ Solem, vt olim Gentes, colamus, quafi Regem coeli, & dominum, atq; moderatorem, poftea quàm Soli invifibilis, coæternus Patri & coæqualis, per quem & cœli, & dominum, atq; moderatorem, poftea quàm Soli invifibilis, coæternus Patri & coæqualis, er quem & cœlum & terra cõdita funt, fitos in vmbra mortis homines illuminauit, eft’q;, vt cũ Simeone abfol[327-A]uam lumē, quod è gentium olculis tenebras ficutiat, & electo populo gloriam afferat nullo vnquam tempore defuturam. In aliquot antiquorũ numis cernere eft humanum caput radiis circũquaq; diffufis, cuius infcriptio eft, O R I E N S . Siue igitur pro Sole, fiue pro regione, vnde Sol oritur, imago ea recipiat, vtroq; hieroglyphico Chriftũ referre videbitur, de quo Zacharias Propheta: Ecce vir, O R I E N S nomen eius, qui dominaturus effet fuper folio fuo. Alter quoq; Zacharias antiquũ hoc dictũ atteftaturus, In quibus nos vifitatuit, ait Oriens ex alto, vt eos qui fedēt in tenebris & in vmbra mortis, illuminaret. Ideo’q; tam vox, quàm imago Orientis, Affertorem noftrũ fignificat, ait Eucherius. Ex orientis autem Solis imago altera erat apud Ægyptios facerdotes, Lotos quippe arbor aquatica, vbi infantem in ea confidentē figuraffent. Hinc vtiq; vapores illos matutinos, qui à Sole mouentur, ftrictiori quadã aura refrigerantes portius quàm advrentes[v] intelligi volebant. Cęterùm ego fignificatũ hoc, vt exortũ lotos indicet, inde fumptum crediderim, quòd ea ante Solis emerfum implicata folia habeat, quæ quidem ita fenfim exfinuantur aperiuntur’q; vti magis ac magis tolli[B]tur iubar Solis. Maximè verò panduntur, vbi mediũ is iter emenfus eft. Eodem verò decedente, folia ipfa vicifsim contrahuntur, complicari’q; incipiunt ac infinuari, veluti nulli patêre velint præterquàm numini quod venerantur: atq; ita quibus liceat modis, eo abeunte, fefe intra clauftra cohibeant. Quod, vt Proclus ait, obferuatum à Magis, vt facram omnino eam Apollini crederêt, effecit.

R E S I P I S C E N S .

Abet & Aurora fuum hieroglyphicum, quod aperire non pigeat. Per eam fiquidem vir oftenditur, qui de voraginibus emergens prauorũ operum, & erroris cæcitatem derelinquat, & ad iuftitiã & lucis puritatem euehatur: quæ fententia eiufdem eft, quem fupra citauimus, Eucherij.

C L A R I T A S .

 Solis verò claritate, viros omnes infignes, qui vel rebus pręclarè geftis patriam illuftrarunt, fiue fublimiori aliqua doctirna mortale genus (quod egregiè tu facis) inftituerunt, aut vitæ fanctioris exemplo reliquis fuêre documento, quò veram poffent affequi beatitudinem, L V M I N A nuncupare mos eft. D. Ambrofiuis Luminaria, fanctos inquam homines, inter mortales verfa[C]tos ait. Illi enim verę participes lucis, eas animas quas erudiebant ab ignorationis tenebris educentes, luminaria nõ iniuria nuncupati funt. Ita gentes reliquæ viros qui præclari nominis effent, nomine Luminis appellarũt, vt Latinus Rex apud Maronem queritur, Lumina tot cecidiffe ducum.

I M P E R I I    M A I E S T A S    S V M M A .

Pud eofdem, quos paulò antè nominauimus, Perfas, quorum quidem difciplina recentior omnino fuit, deducta ad res humanas fimilitudine, Sol. Eum, penes quem fumma effet imperij maieftas, indicabat, Solem’q; in eius fublimitatis homines figna dare perfuafum habebant. Vnde etiam apud Maronem:

Ille etiam extincto miferatus Cæfare Romã                     Tunc caput obfcura nitidum ferrugine texit.

Et vltimo Domitiani rempore corona quædã iridi fimilis Solem circundedit, quæ lumen eius ac radios obfcurabat: quod portendebat, vt Arioli interpretabantur, fore vt is Imperator à Stephano iugularetur.

H V M A N A   V I T A .

Antus verò eft Soli cum humana vita confenfus, vt is claritate fua infignis, vitæ identidem noftraæ tranquillitatē: obfcurus autem obnubilatus’q; rerũ [327-a] noftrarum perturbationem oftentet. Hinc apud coniectores inuenias, quod e[D]tiam vefter Hippocrates Medicis non ociofe obferuandum pręcipit: Si vifus Sol in fomniis obfcurari, occultaríve, aut nufquam apparere, periculum inftare vt ægrotus vitam amittat. Si verò vim alicuius infequētis ipfe Sol aufugiat, decumbentem in furorem agi præcipitem: mentis enim lumen eo figno labefactari, inquietari, ac loco exturbari fuo. Quæ cùm quis imaginatus fuerit, folicitus admodum eft Hippocrates, vt ægroto certa victus ratione obviam eatur. Tantam verò Sol prærogatiuam in iis quæ ad nutriendi rationem fpectant, habet, vt Phyfici omnes ex calore et humore noftrum conftare incrementum afferant. Nam & Hefiodus poftea quàm fluuiorum quorundam nomenclaturam abfoluit, fubiecit mox, hos effe qui mortale genus enutrirent, vnà cum Sole. Interpres addit: Aquæ enim & Sol nutriendi vim habent, eorum’q; beneficio res aluntur & glifcunt. Inde Catullus de flore quodam viuido:

Dum mulcent auræ, firmat Sol, educat imber.


A N N V S .

Pud arufpices Sol annorum fignificatum habet, quorum ipfe Dominus eft. Quod’q; ad hanc rem facit, Cyri fomnium memoratur, qui fcilicet ima[E]ginatus per quietem fit Solem ter manibus apprehendere fruftra apetiiffe, fiquidem convoluebat fe Sol, & elapfus abire videbatur: hinc Magi dixerunt, eum triginta annos regnaturum, quo fcilicet tempore Saturnus Solem eodem affequitur puncto, vnde fimul deferri cœperat. Id vtcunq; interpretatum fuerit, tamen ipfis commentum placuit.

G R Æ C I .

Egyptij vates per Solis imaginem Græcos in prodigiis intelligi tradidêre, cuiufmodi rei nota eft hiftoria. Cùm Alexander Macedo Tigrin fluuium fuperaffet, paulò pòft Luna prima vigilia defecti, deinde fanguinis colore fuffufo[vi], lumen omne fœdare vifa eft: quod Macedones laborum pertæfi dirum arbitrabantur, res’q; ad omniũ defperationem procefsiffet, nifi vates Ægyptij, quorum doctina omnis per rerũ imagines explicabatur, affirmaffent, bene fperandum effe, quòd Sol Græcorum, Luna Perfarum indicium effet, ideo’q; ruinam ftragem’q; eo oftento illis gentibus portendi, quorum fignum laborare vifum effet, quod effectus poftmodum comprobauit. Interferere autē hieroglyphicis [F] prodigia, fomnia & oftenta licet, quia manifefta inter fe congruũt germanitate.

P A T E R ,    M A T E R ,    L I B E R I .

Ed vt ad hieroglyphica noftra redeamus, cùm Sol generationis arbiter exiftat, Luna veluti lac humorem fufficiat ad mitrimenturm liberi vitæ lumen à patre fortiantur, nõ temerè apud Hebræos Iofippus puer imaginatus eft fopore preffus fe à Sole Luna’q; & ftellis vndecim adorari: nam quòd patrem fimul & matrem, ac fratres totidem id olim facturos, tunc oftenfum, eventu poftea comprobatum, cùm illi annonæ præfecto, & maxima quæq; negocia Regis in Ægypto adminiftranti, cùm nondum eum agnofcerent, procubuerunt.

P R Æ G N A N T I A .

Ed quod ad partus attinet, manifeftifsimo hieroglyphico id Ægyptij figurare confuerũt, apud quos bipartitus Solis orbis, in media cuius fciffura ftella impofita effet, humanũ fœtum in pręgnantis mulieris vtero fignificabat, non ea tãtùm de caufa, quòd vterũ in corpore medio fitum folari corpori ob rotunditatem ęquipararent, fed quia Sol cõceptus omnes irradiatione fua viuificat, à [328, A] quo vitalis virtus pręcipuè demanat, quod quidem Ariftoteles Phyficę aufcultationis fecundo affirmat, gigni hominem ex homine & Sole profeffus. Veluti verò ftella lumen à Sole mutuatur, ita fœtus in vtero alimentum à matre confequitur. Neq; huius eruditionis imperitus Lucretius, cùm Epicurũ illum fuum mortalibus vitę tranquillæ initia dediffe conaretur oftēdere, mortales reliquos ftellas dixit, Epicurum verò Solem appelauit, his verfibus:

Ipfe Epicurus obit decurfo lumine vitæ,

Qui genus humanum ingenio fuperavuit, & omnes

Restinxit ftellas, exortus vti aerius Sol.

At dicet aliquis: si Sol exortu fuo ftellas omnes extinguit, quomodo illis lumē mutuatur: Quibus refpõfum facio, accidere id ex oculi noftri imbecillitate, qui luce illa omnium maxima perftricti, minora nequeant lumina confpicari.

 

D E    L V N A .

 

Tque hæc de Sole dicta fufficiant: non enim omnia profequi volui, [B] quæ fuper eo dici potuiffent ab inftituto hoc non aliena, fed occupationum tuarum ratio mihi habenda fuit, publicæ quippe profeffionis, lucubrationũ tuarũ peculiariũ, folicitudinis quam pro laborantibus, quotquot opem implorãt tuam, benignifsimè fufcipis atq; accuratifmè:[vii] rà quibus fi longiore fermone auertere te voluiffem, in alicuius omnino commodum peccaffem. Ad Lunam igitur breuiter examinandam aggrediamur.

N A T V R A    H V M A N A .

Ole pro fublimioris naturæ imagine conftituto, fuere qui per Lunæ hieroglyphicum naturam humanã exprimi differerent. Nam quòd hęc è limo terra’ve conftat, terra etiam lunaris globus effe perhibetur. Pythagoras enim Lunam modò terrã cœleftem, modò terreftre cœlum appellabat: ac terræ fimilem eam dicit Ariftoteles. Varia eft præterea Lunæ facies, diebus’q; fingulis immutata confpicitur: neq; variantiæ quicquã magis obnoxium, quàm rerum humanarum conditio. Quinetiam fi vniufcuiufq; hominis vultum intueamur, nunquam aut rarifsimè hac & illa vice eundē effe confpiciemus, modò enim iratũ, modò leonem, modò triftem, modò hilarem, modò hoc, modò illo affectu per[C]turbatũ comperiemus, ac provt diuerfæ rerum imagines animum perculerint, ita varias in vultu figuras conformabunt. Hinc inter magna naturæ miracula de Socrate fertur, eum eodem femper vultu confpectum. Ad hæc, vt quæ tam manifefta funt miffa faciamus, cupida lucis Luna, cupidum intelligēdi (ea enim lux eft) mortale genus. Eam modò Soli fuo adiunctam, modò abeuntem, modò redeuntem afpicias. Animus quoq; nofter nuncipfius veritatis lumini copulatur, nunc longè recedit, nunc ad veræ rationis intellectum facta repetitione revertitur. Aberrare enim hominum eft, & fepties in die vel iuftus cadit. Luna ea femper parte clara, confpicua, & illuftris eft, qua Solem afpicit: obfcura verò, caua & inanis parte ea qua divertit à Sole. Homo qua fe parte convertit ad Solem fuum, micãtifsimis radiis velut alter Mofes illuftratur: ob eo verò auerfus aliò, turbulentifsimis omnium errorum tenebris obfufcatur. Hinc dies à Deo dictur Neomeniæ, nouę quippe Lunæ, quem feftum celebrare debeamus. Quod eo fpectat, vt intelligit Adamantius, quando lex vetus vmbra futurorum eft, quod Apoftolus Paulus ait, eandem ipfam memorans Neomeniam, vt intelligamus iuftitiaæ Solem Chriftũ effe, Lunam verò Ecclefiam, quæ lumine ipfius [328-a] repletur, ac cùm Soli fuo iuncta fuerit, ei’q; penitùs adhæferit, tum feftum diem [D] agit Neomeniæ.

P I O R V M    C O E T V S .

Gitur Theologi, qui Chriftum Soli æquiparant, in quo fit fenfibilis humanitas, & diuini luminis imago, iidem per Lunam piorum, vti dictum, vniuerfitatem intelligunt, cùm nulla fit gens, nulla natio, nulla fectæ cuiuflibet congregatio illuftrata lumine, nifi quæ vt in Sole Luna, Chrifti radio verberatur. Eucherius quoq; Lunam Ecclefiæ dicit hieroglyphicũ, nempe quòd in hac mundi nocte refplendeat. Et quoniã defectibus menftruis imminuitur, & faciem quotiedie variat, noftræ fit etiam fymbolum imbecillitatis, de qua fuperius.

Æ T E R N I T A S .

Pud Gentes præcipuum erat Lunæ fignificatum, æternitatis hieroglyphicum haberi, propterea quòd, cùm defeciffe videtur, noua iterũ fit, fæpius’q; anno toto iuuenefcit. Quare fcitè admodum Horatius, cùm breuem & imbecillam humanæ vitæ conditionem lamentatur, ait:

Damna tamen celeres reparant cœlestia Lunæ [E]

In Fauftinæ numis aliquot fimula chrum eft, quod læua pallam fuftinet, dextera auiculam cum Luna fuperfidente porrigit: infcriptio, Æ T E R N I T A S . Alibi enim diximus eam in Marci adulationem relatam inter diuos à Senatu. In numis etiam aliquot Seueri Alexandri Aug. Fimulachrum videre eft, quod dextera nouam Lunam attollit in fublime, infcriptione addita, P E R P E T V I T A T I A V G . Ægyptius autor Horus ad huius hieroglyphici fupplementũ & Solem adiecit. Et Catullus nofter, quæ de Luna dixit Horatius, ipfe de Sole dixit:

Soles occidere & redire poffunt.

Nobis cùm femel occidit breuis lux,

Nox est perpetuò vna dormienda.

Caufa verò cur per hieroglyphicũ Solis & Lunę Ægyptij facerdotes perpetuitatem fignificarent, ea perhibetur, quòd eos perpetua effe rerum elementa arbitrabant, quippe quæ virtute propria inferiora omnia generarent, conferuarēt, & perennare facerent. Huius ergo perpetuitatis, quæ fenper fuit, eft, & futura eft in Chrifto, Pfalmographus memor, futurum fcripfit, vt Chriftum populi omnes reverean per generationes omnes, quan diu Sol & Luna circuitu fe con[F]voluerint. Et Cabaliftæ vigefimam illam intelligentiã agnofcunt à perpetuitate defumptam, quæ per meatum Solis & Lunæ quotidie continuatur. Vita porrò noftra (vt id identidem repetamus) eorum regimine ducitur, cuius cùm duæ præcipuè partes fint, eę’q; maximè propriæ, fentire, & crefcere, quorum alterum Græci [viii], alterum [ix] dixêre, fentiendi vim à Sole, crefcendi à Lunari globo fortimur: atq; ita vtriufq; luminis beneficio hęc nobis conftat vita qua fruimur. Deniq; humore vnius, & alterius calore fuftentatæ rerum fpecies prorogantur, æternæ’q; fiunt. Ad hoc faciunt pleriq; Corneliæ Saloninæ Auguftę numi, cuius caput ex noua Luna prodire videtur, à quorum tergo modò F O E C V N D I T A S , ob id quod modò dicebamus: modò I V N O , quòd eadem Lucina eft: modò P V D I C I T I A , quòd Iuno, Luna, Diana, & idem Proferpina numen. Horum omnium fummam Catullus ita breuiter colligit:

Tu Lucina dolentibus

Iuno dicta puerperis,

Tu potens Triuia & notho

Dicta lumine Luna.

Tu curfu dea menstruo

Metiens inter annuum,

[329, A]Rustica agricolæ bonis

Tecta frugibus exples.

Quod verò ad huiufmodi fœcunditatem facit, pleriq; cœlum omnium terra nafcentium patrem arbitrati funt, terram verò matrem. Ipfum autem æthera propterea patrem, quòd aquarum lapfus inde cadentium feminis vicem prębeant: terrã’q; matrē, quòd matris vice has excipiat, & inde pariat. Eadem de caufa Lunam, quippe quę totius humoris domina perhibeatur, quafi virilem operam in eo fumminiftrando præftet, à multis Lunum virili genere vocitatum reperias, quod profeffus eft etiam Tertullianus. Et Cornelius Seuerus, quem Charifius citat, Phœben epitheto generis mafculini adiecto dixit:

Ignea iam cœlo lucebant fidera, Phœbe          Fraternis fucceffor equis.

Quamvis nõ defint Grãmatici, qui eruditionis fortè iftius ignari, putent S V C C E S S O R fœminino etiã fexu dictũ ab antiquis: vt, Autor ego audendi, de Iunone. Verùm illud probabilius eft, quod aliquam fapit eruditionem. Sanè inueteratum effe cõftat apud Carrenos Mefopotamiæ populos, eum qui Lunã muliebri nomine ac fexu nuncupandam putaffet, eo fupplicij genere damnatum iri [B] à Natura rerum omnium arbitro, vt is mulieribus addictus eis femper feruire cogeretur. Qui verò marem eam effe credidiffent, futurum vt vxori femper fuæ dominaretur, neq; vllas vnquam muliebres infidias pateretur. In Hebræorũ arcanis, quæ Cabaliftica vocant, omnes fiderum idearum’q; cœleftium virtutes lunari corpore fufcipiuntur, à quo poftea, vti diximus, in inferiorem materiam vt genitale femen immittuntur. Rerum fpecies, fructus, animantia, nouatùfque omnes per elementa fingula progeneraturæ. Alibi fimulachrum panis, quod Panopoli vifebatur, attigimus, eo geftu factum, vt Lunam à dextera fitam flagello verberare videretur, quippe vt quæ apud eam quafi in penum quandam repofita effent, rerum femina loco & tempore depromi flagitaret.

M E N S I S .

Vòd fi Lunam Ægyptij deiectis infrà cornibus pinxiffent, hieroglyphico eo menfem fignificari prędicabant, cùm palàm fit eam in ortu cornua furrigere furfum verfus, eo pręcipuè tēpore, quo figna Zodiaci vel recta cadunt, vel ariuntur, quòd pars inferior tãtùm, ea’q; oculis noftris minima, propinquo occidente Sole cõfpicua fit. Ad coitũ verò properantē, fub feptimũ & vigefimum [C] itineris decurfi diem planè manè cõfpectã deorfum cornua demittere: duobus enim reliquis, quos in affequendo Sole, eo’q; mox prætereundo cõfumit, omnino latet, tertio fefe incipit oftentare. Hoc eodē fignificato poëtæ quoq; menfem intelligunt, vt illud: Luna quater latuit.atq;[x] eodem modo apud alios pafsim.

Æ G Y P T V S .

NT. Antonini Aug. Pij P P. numo, qua parte infcriptio eft, A L E X A N D R I A , videre eft humanæ figurę fignum, quod ambabus manibus Lunam affectet apprehēdere, fue fit is adorationis geftus. Ea autem cornibus infrà deiectis fita eft, tribus in convexo tuberculis, duobus infernè, quæ veluti guttulæ pendētes funt. À pedibus poética parte ápice tres fructu pręgrauidę cõfpiciuntur: ab antica crocodilus humi repit, capite in fimulacrũ id reflexo. Quæ omnia, vt hæ partes alibi declaratæ funt fuis quæq; locis, Ægyptum ipfam fignificare, etiamfi non adeffet infcriptio, Alexandriæ, nulli dibium relinquitur.

S O P H I S T Æ .

Arietas autem Lunæ, mutatis quotidie faciebus, adeò cõfpicua, anfam dedit, vt nonnulli fophiftas per Lunę hieroglyphicum intellexerint: & Ægy[329-a]ptij fophiftæ, quando Luna Ægypti fymbolum eft, cuius prouinciæ Ifis domi[D]na perhibetur, toto opere notantur. Alia tamen ratione Clitomachus, vt apud Stobæum legere eft, Dialecticam Lunæ æquiparauit, quæ nunquam eadem facie fefe mortalibus oftentet, nunc accretione, nũc diminutione luminis afsiduè variante, nunquam interquiefcat.

I N S I P I E N T I A .

Oftri huiufmodi varietatis ergò infipientiam per Lunæ fimulachrum indicarunt, quippe cùm propter vniformitatis effigiem, veritatem, & propter lumen in Solis corpore, ratione firma præditum intellectum innuerent. Contrà per Lunę varietatem, & nothum lumen, inconftantiam mentis accipiebant. Vnde Salomon, Sapientia: Sapiens ficut Sol permanet, infipiens autē ficut Luna mutatur. Et Matthæi locus de iuuene lunatico, qui nonnunquam in ignem, nonnunquam in aquam cadere confueuerat. Quod fi trahas ad fpiritum, animaduertas in talibus impetus quofdam quafi bonorum operum furrepentes, ita vt laudandi videantur, ab iis tamen qui dilucida in eis interualla non agnouerunt: rurfus enim eos minui videas, quod’q; videbatur in eis lumen, non eft diurnum, fed nocturnum lumen, quod quidem vfqueadeò imminuitur, vt iam [E] penitùs deficiat. Atq; ij nonnunquam in ignem cadunt, id eft, in ardorem concupifcentiæ, in veteres excandefcentias, vlcifcendi’q; cupiditatem, in pecuniarum amorem, & vitia reliqua. Nonnunquam in aquam, hoc eft, in lubricas mortalium curas, in perfeuerandi defperationem, in ambitionis fluctus, ciuiles’q; vndas perpetua inftabilitate exagitatas. Humana enim vita, vt alibi oftenfum, marinæ inftabilitati plurimùm afsimilatur.

P E R S Æ .

Vod verò Luna Perfarum hieroglyphicum effet, fuperius ex oftento dictum, & quid fuper eo fenferint Ægyptiorum Magi.

N O B I L I T A S .

Ervulgatũ & illud eft, Lunæ geftamen apud Arcadas nobilitatis hieroglyphicum fuiffe: qui quidem Profelenes ea de caufa nuncupati funt, quòd ab Deucalioneo diluuio primi ipfi Lunam infpexiffe nafcentē fe credidêre: quod’q; putarent vniuerfum humanum genus aquis obrutum periffe, & à fe rurfus originem propagationis emanaffe. Erat verò geftamen id, quo vti foliti Arcades, [F] fibula in Lunæ cornua porrigentis fpeciem, qua calceamenta connectebantur: de qua fcommaticum Herodis dictum fertur in Bradeam vxoris fratrem, qui cùm generis fui nobilitatē æquo verbofius apud Romanos oftentaret: Næ tu, inquit Herodes, generis tui nobilitatem in aftragalis geftitas. Quin & Romanis, qui nobilitate præftarent, geftandi lunulas morem fuiffe Plutarchus tradit: nifi fatis fit Martialis dictum, lunatam pellem appelantis calceum in hanc fententiam. Et de Quintiliano Rhetore apud Iuuenalem habetu:

Et nobilis, generofus

Appofitam nigræ Lunam fubtexit alutæ.

Sunt qui caufam huius geftaminis eam commenti funt, vt fic admonerentur

confierandam effe rerum vicifsitudinem, quæ præfertim in Luna

fpectabilis eft, ne folo nobilitatis nomine nimium

turgefcerent.


 

[330, A]D E     S T E L L A .

 

Ed iam locus exigit, vt ftellas tuas aggrediamur, quarum fignificata recenfere, rationem’q; reddere, noftræ potius fuerit indaginis, quàm alterius cuiufpiam inuentum, cùm præfertim in reftituendo cõtextu paucifsimorũ admodum verborum, quæ ftella fuper apud Horum Ægyptium tradita inueniuntur, cura labor’q; non defuerit. Sed eft omnino in damno libellus ille tam in vulgatis Aldina imprefsione, quàm etiã in manu fcriptis exemplaribus, quorum nobis copia fuerit. Sed iam ad rem ipfam.

V N I V E R S I    D E U S .

Pud Horum igitur legas ftellam hieroglyphicum effe Dei, neq; ferè quid amplius: quare neceffe eft rem ipfam, paucis his inclufam verbis, manifeftius & latius aperire. Etenim cùm Ætyptij luctamen & concertationem, quam Deus Opt. Max. in cœleftibus orbibus, aduerfo motu atq; eo etiam vario concitatis, inftituit, contemplarentur, neque id alia quapiam ratione deprehendif[B]fent, quàm ftellarum motu, earum’q; præcipuè, quas vices afsiduè variare manifeftum rapi’q; vniuerfam mundi fuperioris machinã ab exortu occafum verfus, vertigine fupra mentis captum citatifsima, ac nifi res ipfa quotidie fidem faceret, prorfus incredibili: obniti verò contrà ab occafu exortum verfus fphęras octo ex iis, quæ nobis innotefcere potuerut, eas’q; provt magis minu’fve à centro diftant, pro ratione fua eo fegnius aut velocius ad metam properare, nimirum fieri hæc abfq; Deo minimè poffe crediderunt. Quis enim tantarum molium rector conftitueretur, qui certo temporum fpacio omnia gubernare, nifi mens fuprema omnium arbiter haberetur~. [xi] Cùm igitur per ftellas potifsimum in Dei ipfius congnitionem perveniffent, ipfius vniuerfi Deum per fignũ idem ipfum, quo rem deprehenderant, fignificare inftituerunt. Ideo’q; ftellæ hieroglyphicum pro mundis totius Deo ponere voluerunt. Sententiam verò hanc Romanis etiam placuiffe poffumus ex eo coniicere, quòd in Pertinacis numo fimulachrum eft, manibus verfus ingentem ftellam ad cœlum fublatis, cum infcriptione, P R O V I D .   D E   O R .   C O S .   I I . Ita ille diis gratias agere profeffus, quorum prouidentia rerum potitus effet.

[C]P A N .

Tq; ea potifsimũ ratio eft, cur Pana Deum ex hieroglyphico ftellarum intelligi contendebant: quin & pectus eius variis infigne ftellis effingebant, cùm omnino per Pana totam rerum naturam interpretarentur: qua de caufa & fiftulam feptem calamis compactam, propter erronum totidem concenturm, ori eius apprimebant: de quo apud Orpheum plura. Probo autem idem & Pan & Iupiter eft, quòd  omne, vniuerfam quippe, vt dictum eft, naturam fignificet. Propterea verò & h’inuleæ[xii] pellis varietate tegi folitum aiunt, vt ex maculis referri ftellæ videantur, de quo in Serpentis commentario plura: quod quidem ifti forfan de facris noftrorum literis defumpfere, in quibus legitur, Extendit cœlum vt pellem: quamvis Adamantius dictũ de fapienti anima interpretatur. Nimirum illa extenfio in modum pellis, tanquam literis infcriptę luminaribus & ftellis, dicitur Rakia: &  Græcis corium eft. Nos verò tentorium illud, firmamentum appelamus: & aulęa picturata vulgus etiam vbiq; hodie Racia nuncupat. Porrò cœlum propter micantes ftellas à cælatura appelatũ Probus idem putat, vnde fcilicet Luna bigis ferri incipit, in fuperiorem vfque cœ[330-a]leftium orbium partem, quæcunque cõtinentur, ea Gręcè ab ornatu , à pu[D]ritia Latinè mundus vocatur, ait Varro.

C E L E B R I T A S .

On temerè itaq; in fomniis, vt apud Philiftum legere eft, Satyrifcus eft celebritatis hieroglyphicum. Nam Dionyfij mater, eius qui Syracufanorum tyrannus fuit, cùm prægnans eum ipfum aluo contineret, per nocturnam imaginem vifa fibi eft Satyrifcũ peperiffe. Ex quo galeatæ Siculi coniectores interpretati funt, eum quem illa peperiffet, clarifsimum Gręciæ fidus, ad diuturnum cum Fortuna fore. Hinc Nafo etiã fidus pro nobili claritate generis pofuit, vbi Maximũ, ad quem de Ponto fcribit, fidus Fabię gentis appelat. In diuinis quoque literis, doctorum & pietate infignium virorũ lumina per ftellas fignificantur: vt apud Danielem, Docti tanquam ftellæ fulgebunt. Et quæ progenies Abrahæ promiffa diuinitùs eft, tanquam ftellæ, nõ tam ad numerum innumerabilem refertur, quàm etiam ad rerum, quibus pofteri eius illuftrandi effent, claritatem. Præcipuè verò Hyades in huiufmodi celebritatis hieroglyphicum delectæ, vt admonet Eucherius: fiquidem ortu fuo folent pluuiam inducere, atque [E] ideo per id fidus facræ difciplinæ doctores interpretantur. Cur verò pluuia diuinæ fit inftitutionis hieroglyphicum, fuo commentario eft ab vnde difputatũ.

P R O S P E R I T A S .

Rufpicum autem obferuationes ftellam afferunt profperitatis, ac læti alicuius euenti fignum effe, ab Atteio Capitone traditum, quod, vt Feftus ait, acceperat à P. Seruilio augure. Hinc locis inaugurandis ftella ex lamella ærea, qua fpecie reliquæ fpectantur in cœlo ftellæ, præfigebatur. Difciplinam hanc fecutus Virgilius, felicifsimum Troianæ pofteritatis fucceffum Anchilfæ ita præmonftratum ait:

Subitóq; fragore         Intonuit læuum, & de cœlo lapfa per vmbras

Stella facem ducens multa cum luce cucurrit.

Neq; immeritò Cæfar Auguftus crinitam ftellam vifendæ magnitudinis, quæ Iulio Cæfare fublato ftatim aparuit, cum paucis admodum fententiam fuam profeffus, felicitatis, quæ fe depofceret, oftentum interpretatus eft.quamvis[xiii] palàm Iulij Cæfaris animam in eam ftellam commigraffe dictitare folitus effet, rem’q; teftatus fit numifmatum monumentis. Ftella fcilicet impreffa in eo nu[F]mo, cuius infcriptio eft, C Æ S A R   A V G V S T V S . Ab altera verò facie, D I V O S   I V L I V S . Adiectum etiam eft id infigne capiti ftatuæ eius in foro pofitæ. Et alij pleriq; numi Cæfaris caput ftella fupra frontem præfixa confpicuum oftendunt. Et Dionei Cæfaris aftrum Virgilius hac de caufa celebrauit. Veluti etiam Horatius micare dixit Iulium fidus, velut inter ignes Luna minores. In numis verò quos Metius Macer in honorem Cæfaris cufit, cometa ab occipitio Cæfariani capitis appofita eft, vt ab eius obitu fignum id fubfecutum innuat. Fuerunt autem ex iunioribus nonnulli, qui per ftellam tantùm Iulium Cæfarem intelligi voluerint, picturis publicatis. Verùm hæc confignificat, non autem fimpliciter fignificat.

F A T V M .

Diecere facerdotes Ægyptij, Fatum per ftellam fignificari, quoniam id ex fiderali difpofitione cõfiftere vulgata doctorũ opinione creditur. Per motum enim ftellarũ negotia tranfiguntur, vt Hiefiodi interpres ait fuper Afterie. Nã & Parcæ illæ, Clotho, Lachefis & Atropos, vt alibi ex XII. Legũ Platonis [331, A] oftendimus, nihil aliud fibi volunt, quàm tardum in primis Saturni motũ, quo fingula maturantur: & multitudinem virtutum, qũ in firmamento funt, per quas tanta rerum varietas in inferioribus generatur: ac reliquorum deniq; erronum motũ, quo quæq; tempore perficiũtur. Quamvis enim à Solis & Lunæ beneficio vita conftet qua fruimur, noftra tamē negotiatio tam ad ipfa duo lumina quàm ad quinq; vagas ftellas refertur, vt vulgus Aftrologorum putat. Quinetiam nullum in cœlo fidus, lumen nullum, otiofum volunt. Et Cabaliftę, nullam effe herbam plantámve in orbe hoc dicunt, quæ non ab aliqua firmamēti ftella irradietur, foueatur, & ad incrementum adiuuetur. Erronum verò varijs coniunctionibus & afpectibus, vt vocant, ea reum vicifsitudo in humanis rebus effe perhibetur, quæ fati cognomento à plerifq; nuncupatur. Tametfi clarifsimi ætate noftra fuêre viri, qui acriter in Mathematicos inuecti, huiufmodi veterum cõmentationes plurimas euertere conati funt. Cæterùm vt diuos Auguftinum & Ambrofium ac plerofq; è noftris alios miffos faciam, qui lapidem hunc voluêre, Plotinus è veteribus nihil vi & poteftate fiderũ hominibus eue[B]nire contendit, fed ea quę decreti necefsitas, quam noftri prædeftinationem vocant, in fingulos fancit, ita per horun feptem tranfiturm, ftationem, receffúmve monftrari: vt aues feu præteruolando, feu ftando, futura pennis vel voce fignificare dicebantur, ipfæ tamen rerũ indociles, ac quid agant prorfus ignaræ: quarum volatus, aut ftatus, aut garritus, provt faufta infaufta’ve, commoda vel incommoda portendere exiftimabantur, ita falutares aut terribiles habitos, cùm à fe ipfæ neq; falutem, neq; terrorem vllum afferant.

D E    S I R I O .

Vam tamen præ fe fert ftella Sirius præfagiturã, non leui de caufa, fed ex grauifsimis philofophorum obferuationibus adinuenta eft. Aiunt enim Ætæos ortum Caniculæ diligenter quotannis obferuare folitos, cõiecturam’q; inde capere, falubris’ne, an peftilens annus futurus effet. Ea enim ftella fi obfcurior ac caliginofa propémodum extitiffet, pingue, ac concretum effe cœlum, ac perinde afflatum eius grauem & peftilentem futurum abominabantur: fin illuftris atq; pellucida apparuiffet, cœlum identidem tenue purum’q; conijciebant, [C] futuram’q; inde falubritatem præfagiebant.

C OE L E S T E S    S P I R I T V S .

Æeterùm nos cum piè fimus inftituiti, cur nõ etiam piè loquamur~.[xiv] Sanè cõftat apud Theologos, & Dionyfium præcipuè, tris antegelorum effe hierarchias, quibus in firmamento fedes præcipuè conftituta. Harum fuprema foli contemplationi vacat, Deum’q; perenni fono, continua’q; afsiduitate nullo vnquam tempore defutura collaudat. Medius autem ordo cùm fit cœleftibus officijs atq; muneribus delegatus, per firmamentũ, quod ab excellentia Cœlum appelãt, fignificatur. Poftrema verò hierarchia, etfi natura fupra omne corpus eft, fupra’q; cœlum, curat tamen ea quæ fub cœlo funt. Et cùm diuidatur in principatus, archangelos et angelos, omnium horum munus circa ea tantùm verfatur, quæ fub Luna funt. Principatuum cura circa refpublicas, principes, ac Reges, vt ex Dauide cognofcimus. Archangelorum circa myfteria, & facras cæremonias. Angeli priuatis ftudent rebus, & finguli fingulis hominibus adhibentur. Euthymius porrò Iudæorũ fuiffe cuftodem Michaelem nominat, vbi verba citat ex oratione Azariæ, libro Danielis: Angelus autem Domini defcendit fimul cum Azaria & focijs in fornacem: cùm tamen archangelus fit. Sedenim [331-a] fæpe admodum in quotidiano fermone omnes ordines Angeli nuncupatio[D]nem vfurpant. Cùm igitur tertius ordo huiufmodi res humanas tueatur, & ad incorruptibile fuperioris dominij decretum dirigat, cuinam potius quàm huic ordinij Fati cognomentum dabimus~. Qui demum cùm octauæ fphæræ, hoc eft, ftellato infideat orbi, à foli eius excellentia ftellæ fignificatum Fato congruere meritò videtur. Neque tamen abfurdum eft Angelos per ftellas intelligi, qui ftellarum præfides habeantur: veluti cùm apud Salomonem pro cœlo Deum intelligimus. Scriptum eft enim hiftoria Regum, Exaudi ô cœlum: vbi non cœlum tamen, fed cœli, & terræ rectorem ac Dominum, ex Theologorum interpretatione, Deum appellat. In Mofeos etiam traditionibus, vt fummi viri locum interpretantur, per ftellas Angeli fignificantur. Demùm Angelorum munera cùm fint, purgare, illuminare, perfectum redere: fi Parcis hæc, vt fortè non incongruum videatur, adfcribere voluerimus, ne penitiora hæc documenta fublimius æquo perfcrutemur, Fatum id omnino effe conftabit. Cui quidem opinioni fubfcribit Chryfippus (hos enim autores citare compellor, propter noftrorum quorundam literaturoum peruicaciam, qui pro[E]fanis autoribus maiorem adhibent fidem, quàm Chrifto, & à Chrifto patr’q; eius omnipotente Deo illuminatis.) Igitur fi Græcis philofophis magis quàm Paulo vel Apoftolis alijs credunt, Chryfippum præcipuum ex antiquioribus audiant ita dicentem, Fatum effe potentiam fpiritalem, certa quadam ratione vniuerfi conftitutricem. Atq; alibi: Fatum, inquit, eft mundi ratio: vel, lex eorum quæ in mundo prouidentia conftituuntur: aut ratio ad quam omnia quæ fuere, facta funt. Quin & Pofsidonius, dum Deum Iouem primum appellat, fecundum Naturam, tertium Fatum, fi quæ de Angelis retulimus, & alia Theologorum fcripta confiderare voluerimus, idem hoc, aut non multùm difsimilia fentire deprehendetur.

T E M P V S .

D hæc ftella temporis etiam eft hieroglyphicum, quia nihil in mundo toto ftatam temporis legem magis obferuat, quàm cœleftia corpora, quæ fua quadam lege iterũ ac fæpius mota, eodem femper temporis interuallo, certis’q; periodis eò redeut, vnde ferri cœperant. [F]

E X P L O R A T I O .

Tella eadem apud Ætyptios circuitionis indicum habetur: quod fiue ad orbicularem motum, fiue ad cœli ipfius figuram, fiue ad ea quę de temporũ repetitionibus modò dicebamus,quis retulerit, omnia quadrabunt. Sedenim quam hi circuitionem ponunt, explorationem potius ego dixerim, propterea quòd ftellæ peruigiles facta confilia’q; noftra omnia videntur explorare. Vnde apud Cattullum legas:

Aut quàm fidera a multa cùm tacet nox,

Furtiuos hominum vident amores.

Apertifsimè verò apud Plautum exploratores per ftellas intelligunt~[xv], fi cui non fatis eft Chrifti ipfius teftimonium dicentis, vel puerulorum Angelos facta eorum omnia referre coram patre fuo. Nam ftellas paulò antè Angelorum hieroglyphicum agnofcebamus. Apud Plautum igitur Arcturo ftella in fcenam introducto, hæc, Rudente, recitantur:


Qui est imperator diuûm atq; hominum Iupiter,

Is nos per gentes alios alia disparat,

[332, A]Qui facta hominum, mores pietatem, & fidem

Nofcamus, vt quenq; adiuuet opulentia,

Qui falfas lites falfis teftimonijs

Petunt, qui’q; in iure abiurant pecuniam,

Eorum referimus nomina excripta ad Iouem,

Cotidie ille fcit quis hîc qærat malum.

Romani enim veteres hæc de ftellis opinabantur, quæ nos officia Angelis attributa nofcimus, cùm animi illi, olim iam electi ad pietatem, & religionem, cultum’q; Dei, in rerum diuinarum curam, qua poterant, ante omnes propenfi effent: quare hi de ftellis, quæ nos fuperius de Angelis ex fapientifsimorum hominum fententia retulimus, intelligebant. Huiufcemodi autem explorationis ergò C. Caligula nouum quod exogitauit coronarum genus, Solis & Lunæ, fiderum’q; fpecie diftinxti, eas’q; coronas nouo etiam nomine exploratorias appellauit, vtpote qui per Solem diurnos, per Lunam & ftellas nocturnos exploratores intelligeret. Cur verò noctem facerdotes ijdem ex ftella picta fignifica[B]rent, manifeftius eft, quàm reddi caufam vllam oporteat.

C V S T O D I A .

Idere eft in numo quodam cuius infcriptio eft, V R B S  R O M A , fpecum in arcum productum, cum lupa et geminis infantibus circum vbera in medio fitis. Ab vtroq; autem fpecus latere affurgũt pueri duo colludentes: fupernè ftellæ totidem fiue pro genijs illæ fint, quorum aufpicijs infantes qui fuerãt in fluuium abieti, fofpitati fint, mox famelicam lupæ rabiem nõ effugerint modò, fed ab ea perhumaniter etiam fuerint educati: atque ita argumentum hoc omne C V S T O D I Æ fit hieroglyphicum, quæ diuinitùs fuerit infantibus pręparata. Nam & apud nos certæ funt preces, quibus Angelum nobis coftodem dari depofcimus. Siue celebritatis, neq; non apotheofeos, quæ fubfecutæ funt, ftellæ illæ figna fint. Siquidem Romulus fratris nomē etiam poft mortem eius publicis actis adfcribebat. Vnde Virgilius dixit, Cum fratre Quirinus iura dabant, commentus quidem id Romulus, vt Remi fratris manes placaret. Quibus terrificis imaginibus fæpius infeftabatur.

[C]A N I M A .

St etiam id apud Ægyptios ftellæ fignificatum, vt defuncti iam hominis animam oftendat, quod in manu fcriptis codicibus habet~: quod dibio procul animæ immortatlitatē indicabat, quæ fcilicet deficiente corpore vim atq; vigorem fuum efficacifsimè conferuaret. Atqui vim luminis manifeftam anima ipfa videtur obtinuiffe, quam fcintillam maffæ ftellaris Heraclitus Phyficus affeuerabat. Timæus verò Locrus vnicuiq; animę collegam effe fiue confertam ftellarum aliquam tradidit, quod non difsimile eft à genio fofpitali atque cuftode, quo de fuperius differebamus.

M O R B U S   G R A V I S .

Ippocrates medicus obferuauit, ftellas per fomnium in mare, vel in terram

cadere, atq; euanefcere vifas, graues indicare morbos ei apparatos qui fibi

videre id vifus fuerit: cùm contrà, claræ, & exortum verfus cur-

rentes, fanitatis affuturæ indi-

cia fint.


C R E P V S C V L V M . [332, a]

Ddunt Ægyptij facerdotes (quod in imprefsis codicibus non habetur) crepufculum ex micantifsimæ ftellæ fimulacro fignificari, propter Hefperi Phofphori’q; notabilem fulgorem, vt puto: quæ quidem eadem Veneris ftella eft, nonnunquam Solem præcedens, nonnunquam fubfequens: itaque per aliquot dies ante Solis exortum ftellarum omnium maximè fplendefcit, aliàs occidente eo, luce fua alijs pręmonftrata, atq; his quafi valere iufsis, ipfum mox Solem fubfequitur. Vel quia tota ftellarum ratio inter vtrunque crepufculum, vefpertinum fcilicet & matutinum, munus peragit fuum. Vefpertino fiquidem excitatæ crepufculo, fimulac matutinum aduenerit, fuo quafi perfunctæ excubiarum munere, Soli fua data vice ftellæ recedunt omnes. Et vt tandem ftellarũ commentationem cum vtroque crepufculo abfoluamus, earum’q; principium & finis terminetur, pauca quædam fubiungam ex diuinis literis, in quibus Nox fuum habet hieroglyphicum, cùm præfentis vitæ tenebras, & hallucinationem fignificet: matutinum verò tempus pro futuro feculo ponatur: de quo Paulus, Nox præcefsit, dies autem appropinquabit. Eo’q; fpectare dicit hefychius Hie[E]rofolymitanus præceptũ illud Leuitici, Ne de carnibus facrificij falutaris quicquam in matutinũ relinquatur, quippe ne viam noftram deprehendi finamus imperfectam, quo fcilicet tempore intercipiatur agendi facultas, quippe vbi mifercordiæ opus nullum cuiufpiam alterius virtutis aggredi poteris, vel exercere. Quare quinq; illæ virgines parum prudentes, ante oculos nobis proponendæ funt, quæ dum lampadum fuarum oleum comparaturę retrocedunt, aduentu interim fponfi claufa ianua excluduntur, non amplius admittendæ. Idem admonemur ex prouerbijs à Salomone: Ne dicas amico tuo, Vade, & reuertere, nam craftino tibi dabo, cùm ftatim pofsis dare: nefcis enim quid pariat fuperuentura dies. Ad hoc ita Hefychius: Feftina, neque quicquam differas, ne fortè in eas coarcteris anguftias, vnde expedire te nequeas, eo’q; difficultatis adigaris, vt eueftigiò rerum omnium, quas tractaueris, rationes reddere cogaris. Epicurus qui plerifq; in alijs, res alias agere deprehenditur, in eo verfu prudentifsimè fe gefsit, cùm dixit:

[F]

Nemo hominum est, qui non inter agendum obeat.

Quòd fi quis ætate noftra, præter bonorum omniũ fpem oppreffus, inter agendum obijt, quis vnquam maiore totius Romæ luctu defideratus quàm nofter Hippolytus~.qui parata ære fuo priuata triremi, forti’q; militum manu ad Carolum Imperatorem, qui Libyam debellabat, Chrifto’q; afferebat, priufquàm inftructam nauem, explicata’q; vexilla illa Iulij fideris videre poffet, medio itineris veneno letali, quo perditifsimus minifter ferculum infecerat, nobis tam iuuenis, tam Cæfari charus, tam eius gloriæ cupidus, miferabiliter interceptus eft. Paucis’q; pòft menfibus, nepos eius Alexander Florentię  Dux,   Imperatoris  ipfius  gener,  à  cõfanguineo  fibi  coniunctifsimo   minori  fcelere 

mucrone crudelifsimè dum dormiret trucidatus. Sed nolo vulnera tam atrocia refricare, po-

tius’q; tibi næniam, qua infelicifsimum vtrifq; cafum, iacturam’q;

& luctum noftrum deploraui, pro libelli huius

coronide fubiungam.



[i] Cada folio del libro contiene dos páginas, en la primera se anotó en la parte superior derecha el número, y contiene los marcadores A, B y C, mientras que en la página posterior, se incluyen los marcadores D, E y F. La numeración aquí empleada se basa en el siguiente formato: 325 seguido de una coma, y un marcador, indica la primer página( p. ej.325, A), y 325-a indica la página posterior, que no incluye paginación numeral explícita.( Nota del Transcriptor).

[ii] Los conjuntos de letras‘ q;’ y‘ q;’, representan los símbolos  y  respectivamente, que no se encuentran en el catálogo de tipos incluidos en la librería perteneciente a la fuente‘ Garamond’, empleada en la escritura de este documento.( N. del Trans).

[iii] Medrois[?]

[iv] Sic.

[v] Ad vrentes…? [Mod.: ad urentes]

[vi] Sic. [Mod.: suffuso, ‘tímido, casto’].

[vii] Sic.

[viii] Sic, de difícil lectura.

[ix] Id.

[x] Sic, en el original.

[xi] En el original, el símbolo ‘~’ sobre el punto final.

[xii]

[xiii] Sic.

[xiv] Vid. xi.

[xv] Id.

Hosted by www.Geocities.ws

1