|
aliquando - at some time; sometimes; formerly
arcesso, arcessere, arcessivi, arcessitus - to send for, summon
calor, caloris, m. - heat
circumeo, circumire, circumii, circumitus - to go around, walk around
cito - quickly
claudo, claudere, clausi, clausus - to close
decrepitus, decrepita, decrepitum - very old, decrepit
disco, discere, didici - to learn
egredior, egredi, egressus - to go out
famosus, famosa, famosum - famous; notorious
fumus, fumi, m. - smoke
herba, herbae, f. - grass
impleo, implere, implevi, impletus - to fill; complete, fulfill
infero, inferre, intuli, inlatus - to bring in, introduce
latro, latronis, m. - robber, bandit
ostium, osti, n. - door
perdo, perdere, perdidi, perditus - to lose
praebeo, praebere, praebui, praebitus - to offer; supply
quaero, quaerere, quaesivi, quaesitus - to seek, look for; ask
senex, senis, m. - old man
tacitus, tacita, tacitum - silent
talis, tale - such; the following
tollo, tollere, sustuli, sublatus - to lift, raise; carry off
viridis, viride - green
|
| Contigit autem ut rex
thesaurum videre vellet, arcessito custode intrat turrim videtque
magnam thesauri partem sublatam esse. Furore ergo repletus,
dissumulans tamen egreditur venitque ad decrepitum quendam senem,
consilium quaesiturus. Fuerat hic senex aliquando famosissimus latro
quem conprehensum rex oculis privaverat eique de mensa sua
cotidianos comparabat cibos. Hic regi consilium saepe bonum et utile
praebebat, utpote qui multa viderat et audierat suaque experientia
didicerat multa. Narrat ei rex damnum suum quaeritque quomodo
perdita recuperare possit. Cui senex tale dat consilium: "Si,"
inquit, "o rex, novisse cupis quis hoc an tuus custos an alius
egerit, iube fasciculum herbae viridis in turrim inferri supponique
ignem. Tu autem, clauso ostio, turrim iterum circumeas, et videas si
per aliquam muri rimulam fumum egredi videris. Hoc facto, ad me
redeas consilium accepturus quid post haec tibi agendum sit."
Rex autem dictum senis cito impleri iubens, clausit ostium et coepit
tacitus turris ambitum circumire. Ecce autem calore ignis viridisque
materiae humore fumus permaxime excitatus totam usque ad tectum
replevit turrim. Qui cum aliud spiraculum non haberet, per locum
foraminis illius, eo quod lapide tantum sine caemento obstructum
erat, egreditur. |
contigit: it happened
vellet: (imperfect subjunctive)
utpote qui: inasmuch as he
audierat: audiverat
damnum: loss
possit: (present subjunctive)
an . . . an: whether . . . or (indirect
question)
egerit: (perfect subjunctive)
fasciculum: a small bundle
circumeas: (present subjunctive)
rimulam: crack
coepit: began
ambitum: revolution
humore: by the moisture
excitatus: produced
permaxime: in very great quantity
spiraculum: vent
|
|