Γ ΛΥΚΕΙΟΥ

 

ΔΟΥΚΑ ΜΑΡΙΑΝΘΗ   ΦΙΛΟΛΟΓΟΣ

   

 

XXI. Πώς πήρε το όνομά του το Pisaurum

Brenno duce Galli, apud Alliam flumen deletis legionibus Romanorum, everterunt urbem Romam praeter Capitolium, pro quo immensam pecuniam acceperunt. Tum Camillus, qui diu apud Ardeam in exilio fuerat propter Veientanam praedam non aequo iure divisam, absens dictator est factus; is Gallos iam abeuntes secutus est: quibus interemptis aurum omne recepit. Quod illic appensum civitati nomen dedit: nam Pisaurum dicitur, quod illic aurum pensatum est. Post hoc factum rediit in exilium, unde tamen rogatus reversus est.

XXII.
Προτροπές προς τους Ρωμαίους

Imitemur nostros Brutos, Camillos, Decios, Curios, Fabricios, Scipiones, innumerabiles alios qui hanc rem publicam stabiliverunt; quos equidem in deorum immortalium coetu ac numero repono. Amemus patriam, pareamus senatui, consulamus bonis; praesentes fructus neglegamus, posteritatis gloriae serviamus; id esse optimum putemus, quod est rectissimum; speremus quae volumus, sed feramus quod acciderit; arbitremur denique corpus virorum fortium magnorumque hominun esse mortale, animi vero motus et virtutis gloriam sempiternam esse.


XXIII. 'Ενας υπέροχος άνθρωπος

Aegrotabat Caecina Paetus, maritus Arriae, aegrotabat et filius.
Filius mortuus est. Huic Arria funus ita paravit, ut ignoraretur a marito; quin immo cum illa cubiculum mariti intraverat, vivere filium simulabat, ac marito persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat: "Bene quievit, libenter cibum sumpsit". Deinde, cum lacrimae suae, diu cohibitae, vincerent prorumperentque, egrediebatur; tum se dolori dabat et paulo post siccis oculis redibat. Scribonianus arma in Illyrico contra Claudium moverat; fuit Caecina in partibus eius et, occiso Scriboniano, Romam trahebatur. Erat ascensurus navem; Arria milites orabat, ut simul imponeretur. Non impetravit; conduxit piscatoriam naviculam ingentemque navem secuta est.

XXIV.
Το πάθημα ενός ψεύτη

Cum Cornelius P. Nasica ad Ennium poetam venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset eum domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu id dixisse et illum intus esse. Accipe nunc quid postea Nasica fecerit. Paucis post diebus cum Ennius ad Nasica venisset et eum a ianua quaereret, exclamavit Nasica se domi non esse, etsi domi erat. Tum Ennius indignatus quod Nasica tam aperte mentiebatur: " Quid" inquit "Ego non cognosco vocem tuam?" Visne scire quid Nasica responderit? "Homo es impudens. Ego cum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse; tu mihi ipsi non credis?"

XXV.
Πώς ένα σύκο στάθηκε αφορμή να καταστραφεί η Καρχηδόνα

Cato attulit quodam die in curiam ficum praecocem ex Carthagine ostendesque patribus " Interrogo vos " inquit "quando hanc ficum decerptam esse putetis ex arbore". Cum omnes recentem esse dixissent, "Atqui ante tertium diem" inquit "scitote decerptam esse Carthagine. Tam prope a muris habemus hostem! Itaque cavete periculum, tutamini patriam. Opibus urbis nolite confidere. Fiduciam quae nimia vobis est, deponite. Neminem credideritis patriae consulturum esse, nisi vos ipsi patriae consulueritis. Mementote rem publicam in extremo discrimine quondam fuisse!" Statimque sumptum est Punicum bellum tertium quo Carthago deleta est.

XXVI.
Ο Πλίνιος αναγγέλλει ένα θλιβερό γεγονός

C. Plinius Marcellino suo salutem. Tristissimus haec tibi scribo: Fundani nostri filia minor mortua est. Ea puella nihil umquam festivius, nihil amabillius nec longiore vita dignius vidi. Nondum annos XIII impleverat, et iam illi anilis prudentia, matronalis gravitas erat et tamen suavitas puellaris. Ut illa patris cervicibus inhaerebat! ut nos amicos paternos et amanter et modeste complectebatur! ut nutrices ut paedagogos, ut praeceptores dilligebat! quam studiose, quam intellegenter lectitabat! ut parce ludebat! Qua illa patientia, qua etiam constantia novissimam valetudinem tulit!

XXVII.
Το πνεύμα ωριμάζει όπως οι καρποί

Cum Accius ex urbe Roma Tarentum venisset, ubi Pacuvius grandi iam aetate recesserat, devertit ad eum. Accius, qui multo minor natu erat, tragoediam suam cui "Atreus" nomen est, ei desideranti legit. Tum Pacuvius dixit sonora quidem esse et grandia quae scripsisset, sed videri tamen ea sibi duriora et acerbiora. "Ita est" inquit Accius "ut dicis; neque id me sane paenitet; meliora enim fore spero quae deinceps scribam. Nam quod in pomis est, idem esse aiunt in ingeniis: quae dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quae gignuntur statim vieta et mollia, non matura mox fiunt sed putria.

XXVIII.
Στα ίχνη ενός δραπέτη δούλου

Aesopi nostri Licinus servus tibi notus Roma Athenas fugit. Is Athenis apud Patronem Epicureum paucos menses pro libero fuit, inde in Asiam abiit. Postea Plato quidam Sardianus, cum eum fugitivum esse ex Aesopi litteris cognovisset, hominem comprehendit et in custodiam Ephesi tradidit. Tu, hominem investiga, quaeso, summaque diligentia vel Romam mitte vel Epheso rediens tecum deduc. Noli spectare quanti homo sit. Parvi enim preti est, qui tam nihili est. Sed, propter servi scelus et audaciam, tanto dolore Aesopus est adfectus, ut nihil ei gratius possit esse quam recuperatio fugitivi.

XXIX.
Ο Οκταβιανός, ο παπουτσής και το κοράκι

Cum Octavianus post victoriam Actiacam Romam rediret, homo quidam ei occurit corvum tenens; instituerat haec dicere: "Ave, Caesar, victor imperator". Caesaris multum interfuit corvum emere; itaque viginti milibus sestertium eum emit. Id exemplum sutorem quendam incitavit, ut corvum doceret parem salutationem. Diu operam frustra impendebat; quotiescumque avis non respondebat, sutor dicere solebat "Oleum et operam perdidi". Tandem corvus salutationem didicit et sutor, cupidus pecuniae, eum Caesari attulit. Audita salutatione Caesar dixit: " Domi satis salutationum talium audio". Tum venit corvo in mentem verborum domini sui: "Oleum et operam perdidi". Ad haec verba Augustus risit emitque avem tanti, quanti nullam adhuc emerat.

XXX.
Ο Λικίνιος Μουρήνας και τα ήθη της Ανατολής

Hic vero, iudices, et fuit in Asia et viro fortissimo, patri suo, magno adiumento in periculis, solacio in laboribus, gratulationi in victoria fuit. Et si habet Asia suspicionem quandam luxuriae, Murenam laudare debemus, quod Asiam vidit sed in
Asia continenter vixit. Quam ob rem accusatores non Asiae nomen Murenae obiecerunt, ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria nomini constituta est, sed aliquod flagitium ac dedecus aut in Asia susceptum aut ex Asia deportatum. Meruisse vero stipendia in eo bello virtutis fuit; patre imperatore libentissime meruisse pietatis fuit; finem stipendiorum patris victoriam ac triumphum fuisse felicitatis fuit.

XXXI.
Η γενναιότητα δεν βγαίνει πάντα σε καλό

Bello Latino T. Manlius consul nobili genere natus exercitui Romanorum praefuit. Is cum aliquando castris abiret, edixit ut omnes pugna abstinerent. Sed paulo post filius eius castra hostium praeterequitavit et a duce hostium his verbis proelio lacessitus est; "Congrediamur, ut singularis proelii eventu cernatur, quanto miles Latinus Romano virtute antecellat". Tum adulescens, viribus suis confisus et cupiditate pugnandi permotus, iniussu consulis in certamen ruit; et fortior hoste, hasta eum transfixit et armis spoliavit. Statim hostes fuga salutem petiverunt. Sed consul, cum in castra revertisset, adulescentem, cuius opera hostes fugati erant, morte multavit.

XXXII. '
Ενας πανηγυρικός της λογοτεχνίας

Pleni omnes sunt libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum vetustas; quae iacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet. Quam multas imagines fortissimorum virorum -non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum- scriptores et Graeci et Latini nobis reliquerunt! Quas ego, cupidus bene gerendi et administrandi rem publicam, semper mihi proponebam. Colendo et cogitando homines excellentes animum et mentem meam conformabam. Sic enim -laudem et honestatem solum expetendo, omnes cruciatus corporis et omnia pericula mortis parvi esse ducendo- me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes obicere potui.

XXXIII.
Καιρός για ανασυγκρότηση

Omnia sunt excitanda tibi uni, C. Caesar, quae iacere sentis perculsa atque prostrata impetu belli ipsius, quod necesse fuit: constituenda iudicia, revocanda fides, comprimendae libidines, propaganda suboles; omnia quae dilapsa iam diffluxerunt, severis legibus vincienda sunt. In tanto civili
bello, in tanto ardore animorum et armorum, quassata res publica multa perdidit et ornamenta dignitatis et praesidia stabilitatis suae; multaque uterque dux fecit armatus, quae idem togatus fieri prohibuisset. Quare subveniendum reipublicae est et omnia nunc belli vulnera tibi sananda sunt, quibus praeter te nemo mederi potest.

XXXIV.
Ο Σκιπίωνας ο Αφρικανός και οι λήσταρχοι

Cum Africanus in Literno esset, complures praedonum duces forte salutatum ad eum venerunt. Tum Scipio, cum se ipsum captum venisse eos existimasset, praesidium domesticorum in tecto conlocavit. Quod ut praedones animadverterunt, abiectis armis ianuae appropinquaverunt et clara voce Scipioni nuntiaverunt (incredibile auditu!) virtutem eius admiratum se venisse. Haec postquam domestici Scipioni rettulerunt, is fores reserari eosque intromitti iussit. Praedones postes ianuae tamquam sanctum templum venerati sunt et cupide Scipionis dextram osculati sunt. Cum ante vestibulum dona posuissent, quae homines deis immortalibus consecrare solent, domum reverterunt.

XXXV.
Ο φιλόσοφος μπροστά στα δεινά της εξορίας

Unum fuisse Homero servum, tres Platoni, nullum Zenoni tradunt. Nemo vero eos miseretur, quod infeliciter vixerint. Menenius Agrippa, qui inter patres et plebem publicae gratiae sequester fuit, aere collato funeratus est. Atilius Regulus, cum Poenos in Africa funderet, ad senatum scripsit mercenarium suum discessisse et ab eo desertum esse rus; id senatui curari placuit quoniam Regulus aberat. Scipionis filiae ex aerario dotem acceperunt, quia nihil illis reliquerat pater. Aequum mehercule erat populum Romanum tributum Scipioni conferre, cum a Carthagine semper tributum ipse exigeret. O felices viros puellarum, quibus populus Romanus loco soceri fuit!

XXXVI.
Μια απόπειρα δωροδοκίας

Manius Curius Dentatus maxima frugalitate utebatur, quo facilius divitias contemnere posset. Die quodam Samnitium legati ad eum venerunt. Ille se in scamno assidentem apud focum et ex ligneo catillo cenantem eis spectandum praebuit. Samnitium divitias contempsit et Samnites paupertatem eius mirati sunt. Nam cum ad eum magnum pondus auri publice missum attulissent, ut eo uteretur, vultum risu solvit et protinus dixit: " Supervacaneae, ne dicam ineptae, legationis ministri, narrate Samnitibus Manium Curium malle locupletibus imperare quam ipsum fieri locupletem; et mementote me nec acie vinci nec pecunia corrumpi posse".

XXXVII.
Η κατάρα των εμφυλίων πολέμων

In eum locum res deducta est, ut, nisi qui deus vel casus aliqui subvenerit, salvi esse nequeamus. Equidem, ut veni ad urbem, non destiti omnia et sentire et dicere et facere, quae ad concordiam pertinerent; sed tantus furor omnes invaserat, ut pugnare cuperent, etsi ego clamabam nihil esse
bello civili miserius. Omnia sunt misera in bellis civilibus, sed nihil miserius quam ipsa victoria: ea victores ferociores impotentioresque reddit, ut, etiamsi natura tales non sint, necessitate esse cogantur. Bellorum enim civilium exitus tales sunt semper, ut non solum ea fiant, quae velit victor, sed etiam ut victor obsequatur iis, quorum auxilio victoria parta sit.

XXXVIII.
Η μοίρα της Καικιλίας

Caecilia, uxor Metelli, dum more prisco omen nuptiale petit filiae sororis, ipsa fecit omen.
Nam in sacello quodam nocte cum sororis filia persedebat expectabatque dum aliqua vox congruens proposito audiretur. Tandem puella, longa mora standi fessa, rogavit materteram, ut sibi paulisper loco cederet. Tum Caecilia puellae dixit: "ego libenter tibi mea sede cedo". Hoc dictum paulo post res ipsa confirmavit. Nam mortua est Caecilia, quam Metellus, dum vixit, multum amavit; postea is puellam in matrimonium duxit.

XXXIX. '
Ενα πρότυπο ιδανικού ανθρώπου

Sapientem nec paupertas nec dolor prohibet, nec eae res, quae imperitos avertunt et praecipites agunt. Tu illum premi putas
malis? Utitur! Non ex ebore tantum Phidias sciebat facere simulacra; ex aere quoque faciebat. Si marmor illi obtulisses, si viliorem materiam, fecisset tale, quale ex illa fieri optimum posset. Eodem modo sapiens virtutem, si licebit, in divitiis explicabit, si minus, in paupertate; si poterit, in patria, si minus, in exilio; si poterit, imperator, si minus, miles; si poterit, integer, si minus, debilis. Quamcumque fortunam acceperit, aliquid ex illa memorabile efficiet.

XL.
Ακλόνητη αποφαστιστικότητα μπροστά στις απειλές του δικτάτορα

Sulla, occupata urbe, senatum armatus coegerat ut C. Marius quam celerrime hostis iudicaretur. Cuius voluntati nemo obviam ire audebat; solus Quintus Mucius Scaevola augur de hac re interrogatus sententiam dicere noluit. Quin etiam cum Sulla minitans ei instaret, dixit is Sullae: "Licet mihi ostendas agmina militum, quibus curiam circumsedisti; licet mortem miniteris, nunquam tamen ego hostem iudicabo Marium. Etsi senex et corpore infirmo sum, semper tamen meminero urbem Romam et Italiam a Mario conservatam esse.

XLI.
Μίλα για να σε καταλαβαίνουν, όχι για να μιλάς

Curius et Fabricius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii plane ac dilucide cum suis locuti sunt; non Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi colluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis utebantur. Tu autem, proinde quasi cum matre Evandri nunc loquaris, sermone abhinc multis annis iam obsoleto uteris, quod neminem scire atque intellegere vis, quae dicas. Quin, homo inepte, taces, ut consequaris, quod vis? Sed antiquitatem tibi placere dicis, quod honesta et bona et modesta sit. Sic ergo vive, ut viri antiqui, sed sic loquere,ut viri aetatis nostrae; atque id quod a C. Caesare scriptum est, habe semper in memoria et in pectore: "tamquam scopulum, sic fugias verbum insolens atque inauditum".

XLII.
Ο Κικέρωνας και η συνομωσία του Κατιλίνα

Nonnulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quae imminent, non videant, aut ea, quae vident, dissimulent: qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo confirmaverunt; quorum auctoritatem secuti multi, non solum improbi verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie id factum esse dicerent. Nunc intellego, si iste in Manliana castra pervenerit, quo intendit, neminem tam stultum fore, qui non videat coniurationem esse factam, neminem tamimprobum, qui non fateatur.

XLIII.
Η οργή της μάνας

Num ad hostem veni et captiva in castris tuis sum? In hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut primum exsulem deinde hostem te viderem? Qui potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit? Non tibi ingredienti fines patriae ira cecidit? Quamvis infesto et minaci animo perveneras, cur, cum in conspectu Roma fuit, tibi non succurrit: "intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater coniux liberique"? Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. Ego nihil iam pati possum nec diu miserrima futura sum: at contra hos, si pergis, aut immatura mors aut longa servitus manet.

XLIV.
Η ζωή των τυράννων

Haec est tyrannorum vita, in qua nulla fides, nulla caritas, nulla fiducia benevolentiae stabilis esse potest; tyrannis omnia semper suspecta atque sollicita sunt; nullus locus amicitiae eis est. Nescio enim quis possit dilligere eum, quem metuat, aut eum, a quo se metui putet. Coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus.Quodsi forte, ut fit plerumque, ceciderunt, tum intellegitur, quam fuerint inopes amicorum. Hoc est quod Tarquinium dixisse ferunt exulantem: " Tum intellexi, quos fidos amicos habuissem, quos infidos,cumiam neutris gratiam referre poteram".

XLV.
Μια επιστολή στα ελληνικά αναπτερώνει το ηθικό των πολιορκημένων

Caesar ex captivis cognoscit quae apud Ciceronem gerantur quantoque in periculo res sit. Tum cuidam ex equitibus Gallis persuadet ut ad Ciceronem epistulam deferat. Curat et providet ne, intercepta epistula, nostra consilia ab hostibus cognoscantur. Quam ob rem epistulam conscriptam Graecis litteris mittit. Legatum monet ut, si adire non possit, epistulam ad amentum tragulae adliget et intra castra abiciat.
In litteris

 

 

Hosted by www.Geocities.ws

1