I.Ο Εξόριστος Ποιητής
Ovidius poeta in terra Pontica exulat. Epistulas Romam scriptitat. Epistulae
plenae querelarum sunt. Romam desiderat et fortunam adversam deplorat. Narrat
de incolis barbaris et de terra gelida. Poetam curae et miseriae excruciant.
Epistulis contra iniuriam repugnat. Musa est unica amica poetae.
II. Διδώ και Αινείας
Aeneas filius Anchisae est. Patria Aeneae Troia est. Graeci Troiam oppugnant et
dolo expugnant. Aeneas cum Anchisa, cum nato et cum sociis ad Italiam navigat.
Sed venti pontum turbant et Aenean in Africam portant. Ibi Dido
III. Η περιπέτεια της Ανδρομέδας
Cepheus et Cassiope Andromedam filiam habent. Cassiope, superba forma sua, cum
Nymphis se comparat. Neptunus iratus ad oram Aethiopiae urget beluam marinam,
quae incolis nocet. Oraculum incolis respondet: " regia hostia deo placet!"
Tum Cepheus Andromedam ad scopulum adligat; belua ad Andromedam se movet.
Repente Perseus calceis pennatis advolat; puellam videt et stupet forma
puellae. Perseus hasta beluam delet et Andromedam liberat. Cepheus, Cassiope et
incolae Aethiopiae valde gaudent.
IV. Τα ήθη των αρχαίων Ρωμαίων
Apud antiquos Romanos concordia maxima sed avaritia minima erat. Romani in
suppliciis deorum magnifici sed domi parci erant. Iustitia inter se certabant
et patriam curabant. In
V. 'Ενας λάτρης του Βιργιλίου
Silius Italicus, poeta epicus, vir clarus erat. XVII (septendecim) libri eius
de belloPunico secundo pulchri sunt. Ultimis annis vitae suae in
VI. Οι Νόμοι
In ea civitate, quam leges continent, boni viri libenter leges servant. Lex
enim est fundamentum libertatis, fons aequitatis. Mens et animus et consilium
et sententia civitatis posita est in legibus. Ut corpora nostra sine mente, sic
civitas sine lege non stat. Legum ministri sunt magistratus, legum interpretes
iudices, legum denique omnes servi sumus; sic enim liberi esse possumus.
VII. Προετοιμασίες για ξεχειμώνιασμα
Caesar propter frumenti inopiam legiones in hibernis multis conlocat. Ex quibus
quattuor in Nerviis hiemare iubet et tribus imperat in Belgis remanere. Legatos
omnes frumentum in castra importare iubet. Milites his verbis admonet:
"Hostes adventare audio; speculatores nostri eos prope esse nuntiant. Vim
hostium cavere debetis; hostes enim de collibus advolare solent et caedem
militum perpetrare possunt".
VIII. 'Οταν βγεις στο κυνήγι, πάρε μαζί σου μολύβι και χαρτί
Gaius Plinius Cornelio Tacito suo salutem. Ridebis. Egro tres apros feroces
cepi. "Ipse?" interrogabis. Ipse. Ad retia sedebam; erat in proximo
non venabulum sed stilus et pugillares; cogitabam aliquid enotabamque; etsi
retia vacua, plenas tamen ceras habebam. Silvae et solitudo sunt magna
incitamenta cogitationis. Cum in venationibus eris, licebit tibi quoque
pugillares adportare; videbis non Dianam in montibus sed Minervam errare. Vale!
IX. Η εγκαθίδρυση της Δημοκρατίας στη Ρώμη
Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus regum, hoc moco imperium perdit.
Filius eius Sextus Tarquinius pudicitiam Lucretiae, uxoris Collatini, laedit.
Maritus et pater et Iunius Brutus eam maestam inveniunt. Illis femina cum
lacrimis iniuriam aperit et cultro se ipsam interficit. Brutus ex vulnere
dolore magno cultrum extrahit et delictum punire parat. Populum concitat et
Tarquinio imperium adimit. Liber iam populus Romanus, duo consules, Iunium
Brutum et Tarquinium Collatinum, deligere constituit.
X. Η Προφητεία του Δία
Aeneas bellum ingens geret in Italia. Populos feroces contundet, mores eis
imponet et moenia condet. Tu Aeneam ad caelum feres. Postea Iulus, Aeneae
filius, regnum ab Lavinio transferet et Albam Longam muniet. Post trecentos
Ilia duos filios, Romulum et Remum, pariet, quos lupa nutriet.
XI. Η Ρώμη και η Καρχηδόνα
XII. Ο ύπατος Αιμίλιος Παύλος και το σκυλάκι της κόρης του
L. Aemilio Paulo consuli iterum bellum cum Perse rege gerere obtigit. Ut domum
ad vesperum rediit, filiola eius Tertia, quae tum erat admodum parvula, ad
complexum patris cucurrit. Pater filiae osculum dedit sed animadvertit eam esse
tristiculam. "Quid est" inquit "mea Tertia? Cur tristis es? Quid
tibi accidit?". "Mi pater" respondit illa "Persa
periit". Perierat enim catellus eo nomine, quem puella mutum amabat. Tum
pater Tertiae dixit "omen accipio". Sic ex fortuito dicto spem
preclari triumphi animo praesumpsit.
XIII. Πώς η γνώση νίκησε τη δεισιδαιμονία
Sulpicius Gallus legatus Luci Aemili Pauli erat, qui bellum adversus Persen
regem gerebat. Serena nocte subito luna defecerat; ob repentinum monstrum
terror animos militum invaserat et exercitus fiduciam amiserat. Tum Sulpicius
Gallus de caeli ratione et de stellarum lunaeque statu ac motibus disputavit
eoque modo exercitum alacrem in pugnam misit. Sic liberales artes Galli aditum
ad illustram illam Paulianam victoriam dederunt. Quia ille metum exercitus
Romani vicerat, imperator adversarios vincere potuit.
XIV. 'Ενα φοβερό όνειρο
Post bellum Actiacum Cassius Parmensis, qui in exercitu M. Antonii fuerat,
Athenas confugit. Ibi vix animum sollicitum somno dederat, cum repente apparuit
ei species horrenda. Existimavit ad se venire hominem ingentis magnitudinis et
facie squalida, similem effigiei mortui. Quem simul aspexit Cassius, timorem
concepit nomenque eius audire cupivit. Respondit ille se esse Orcum. Tum terror
Cassium concussit et e somno eum excitavit. Cassius servos inclamavit et de
homine eos interrogavit. Illi neminem viderant. Cassius iterum se somno dedit
eandemque speciem somniavit. Paucis post diebus res ipsa fidem somnii
confrimavit.
XV. Τα ήθη των Γερμανών
Germanorum vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit.
Germani non student agriculturae; lacte, caseo et carne nutriuntur. Locis
frigidissimis pelles solum habent et in fluminibus lavantur. Cum civitas bellum
gerit, magistratus creantur cum vitae necisque potestate. Equestribus proeliis
saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur: ephippiorum usus res turpis et
iners habetur. Vinum a mercatoribus ad se importari non sinunt, quod ea re, ut
arbitrantur, remollescunt homines atque effeminantur.
XVI. Η τελευταία μάχη του Καίσαρα στη Γαλατία
Nostri, postquam pila in hostes miserunt, gladiis rem gerunt. Repente post
tergum equitatus cernitur; cohortes appropinquant; hostes terga vertunt ac
fugiunt; eis equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et princeps
Lemovicum occiditur; dux Arvernorum vivus in fuga comprehenditur; signa
militaria LXXIIII (septuaginta quattuor) ad Caesarem referuntur; magnus numerus
hostium capitur atque interficitur; reliqui ex fuga in civitates discedunt. Postero
die ad Caesarem legati mittuntur. Caesar iubet arma tradi ac principes produci.
Ipse pro castris consedit; eo duces producuntur. Vercigentorix deditur, arma
proiucuntur.
XVII. Φόβος μπροστά στο άγνωστο
Magnus timor exercitum occupavit ex vocibus Gallorum ac mercatorum, qui
Germanos ingenti magnitudine corporum et incredibili virtute esse praedicabant.
Alius alia de causa discedere cupiebat. Nonnulli pudore adducti remanebant. Hi
neque vultum fingere neque lacrimas tenere poterant; abditi in tabernaculis aut
suum fatum querebanturaut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur.
Totis castris testamenta obsignabantur. Horum vocibus ac timore paulatim etiam
ii, qui rei militaris periti habebantur, perturbabantur.
II. Ο Ηρακλής στην Ιταλία
Hercules boves Geryonis ex Hispania in eum locum adduxisse dicitur, ubi postea
XIX. Η συνομωσία του Κατιλίνα
Marco Tullio Cicerone et Gaio Antonio consulibus, Lucius Sergius Catilina,
nobilissimi generis vir sed ingenii parvissimi, contra rem publicam coniuravit.
Eum clari quidam sed improbi viri consecuti erant. Catilina a Cicerone ex urbe
expulsus est. Socii eius deprehensi sunt et in carcere strangulati sunt. Ab
Antonio, altero consule, Catilina ipse cum exercitu suo, proelio victus, interfectus
est. Gaius Sallustius tradit multos etiam milites Romanos in eadem cruentissima
pugna occisos esse, multos autem graviter vulneratos esse.
XX. Πίσω από τις κουρτίνες, ή πώς ο Κλαύδιος έγινε αυτοκράτορας
Claudius quinquagesimo anno aetatis suae imperium cepit mirabili quodam casu.
Exclusus ab insidiatoribus Caligulae, recesserat in diaetam, cui nomen est
Hermaeum. Paulo post rumore caedis exterritus prorepsit ad solarium proximum et
inter vela praetenta foribus se abdidit. Discurrens miles pedes eius
animadvertit; eum latentem adgnovit; extractum imperatorem eum salutavit. Hinc
ad commilitones suos eum adduxit. Ab his in castra delatus est tristis et
trepidus, dum obvia turba quasi moriturum eum miseratur. Postero die Claudius
imperator factus est.