Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic
locus aequum fere spatium a castris Ariovisti et Caesaris aberat.
Eo, ut erat dictum, ad conloquium venerunt. Legionem Caesar, quam
equis vexerat, passibus CC ab eo tumulo constituit. Item equites
Ariovisti pari intervallo constiterunt. Ariovistus ex equis ut
conloquerentur et praeter se denos ad conloquium adducerent
postulavit.  Ubi eo ventum est, Caesar initio orationis sua
senatusque in eum beneficia commemoravit, quod rex appellatus
esset a senatu, quod amicus, quod munera amplissime missa; quam
rem et paucis contigisse et pro magnis hominum officiis consuesse
tribui docebat; illum, cum neque aditum neque causam postulandi
iustam haberet, beneficio ac liberalitate sua ac senatus ea
praemia consecutum. Docebat etiam quam veteres quamque iustae
causae necessitudinis ipsis cum Haeduis intercederent, quae
senatusconsulta quotiens quamque honorifica in eos facta essent,
ut omni tempore totius Galliae principatum Haedui tenuissent,
prius etiam quam nostram amicitiam adpetissent. Populi Romani
hanc esse consuetudinem, ut socios atque amicos non modo sui
nihil deperdere, sed gratia, dignitate, honore auctiores velit
esse; quod vero ad amicitiam populi Romani attulissent, id eis
eripi quis pati posset? Postulavit deinde eadem quae legatis in
mandatis dederat: ne aut Haeduis aut eorum sociis bellum
inferret, obsides redderet, si nullam partem Germanorum domum
remittere posset, at ne quos amplius Rhenum transire pateretur. 

Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis
virtutibus multa praedicavit: transisse Rhenum sese non sua
sponte, sed rogatum et arcessitum a Gallis; non sine magna spe
magnisque praemiis domum propinquosque reliquisse; sedes habere
in Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum voluntate datos;
stipendium capere iure belli, quod victores victis imponere
consuerint. Non sese Gallis sed Gallos sibi bellum intulisse:
omnes Galliae civitates ad se oppugnandum venisse ac contra se
castra habuisse; eas omnes copias a se uno proelio pulsas ac
superatas esse. Si iterum experiri velint, se iterum paratum esse
decertare; si pace uti velint, iniquum esse de stipendio
recusare, quod sua voluntate ad id tempus pependerint. Amicitiam
populi Romani sibi ornamento et praesidio, non detrimento esse
oportere, atque se hac spe petisse. Si per populum Romanum
stipendium remittatur et dediticii subtrahantur, non minus
libenter sese recusaturum populi Romani amicitiam quam
adpetierit. Quod multitudinem Germanorum in Galliam traducat, id
se sui muniendi, non Galliae oppugnandae causa facere; eius rei
testimonium esse quod nisi rogatus non venerit et quod bellum non
intulerit sed defenderit. Se prius in Galliam venisse quam
populum Romanum. Numquam ante hoc tempus exercitum populi 
Romani Galliae provinciae finibus egressum. Quid sibi vellet? Cur in
suas possessiones veniret? Provinciam suam hanc esse Galliam,
sicut illam nostram. Ut ipsi concedi non oporteret, si in nostros
fines impetum faceret, sic item nos esse iniquos, quod in suo
iure se interpellaremus. Quod fratres a senatu Haeduos appellatos
diceret, non se tam barbarum neque tam imperitum esse rerum ut
non sciret neque bello Allobrogum proximo Haeduos Romanis
auxilium tulisse neque ipsos in his contentionibus quas Haedui
secum et cum Sequanis habuissent auxilio populi Romani usos esse.
Debere se suspicari simulata Caesarem amicitia, quod exercitum in
Gallia habeat, sui opprimendi causa habere. Qui nisi decedat
atque exercitum deducat ex his regionibus, sese illum non pro
amico sed pro hoste habiturum. Quod si eum interfecerit, multis
sese nobilibus principibusque populi Romani gratum esse facturum
(id se ab ipsis per eorum nuntios compertum habere), quorum
omnium gratiam atque amicitiam eius morte redimere posset.  Quod
si decessisset et liberam possessionem Galliae sibi tradidisset,
magno se illum praemio remuneraturum et quaecumque bella geri
vellet sine ullo eius labore et periculo confecturum. 

Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio
desistere non posset: neque suam neque populi Romani
consuetudinem pati ut optime meritos socios desereret, neque se
iudicare Galliam potius esse Ariovisti quam populi Romani. Bello
superatos esse Arvernos et Rutenos a Q. Fabio Maximo, quibus
populus Romanus ignovisset neque in provinciam redegisset neque
stipendium posuisset. Quod si antiquissimum quodque tempus
spectari oporteret, populi Romani iustissimum esse in Gallia
imperium; si iudicium senatus observari oporteret, liberam debere
esse Galliam, quam bello victam suis legibus uti voluisset. 

Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites
Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitare,
lapides telaque in nostros conicere.  Caesar loquendi finem fecit
seque ad suos recepit suisque imperavit ne quod omnino telum in
hostes reicerent. Nam etsi sine ullo periculo legionis delectae
cum equitatu proelium fore videbat, tamen committendum non
putabat ut, pulsis hostibus, dici posset eos ab se per fidem in
conloquio circumventos.  Postea quam in vulgus militum elatum est
qua arrogantia in conloquio Ariovistus usus omni Gallia Romanis
interdixisset, impetumque in nostros eius equites fecissent,
eaque res conloquium ut diremisset, multo maior alacritas
studiumque pugnandi maius exercitui iniectum est. 

Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit: velle se de iis
rebus quae inter eos egi coeptae neque perfectae essent agere cum
eo: uti aut iterum conloquio diem constitueret aut, si id minus
vellet, ex suis legatis aliquem ad se mitteret. Conloquendi
Caesari causa visa non est, et eo magis quod pridie eius diei
Germani retineri non potuerant quin tela in nostros conicerent.
Legatum ex suis sese magno cum periculo ad eum missurum et
hominibus feris obiecturum existimabat. Commodissimum visum est
C. Valerium Procillum, C. Valerii Caburi filium, summa virtute et
humanitate adulescentem, cuius pater a C. Valerio Flacco civitate
donatus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae
scientiam, qua multa iam Ariovistus longinqua consuetudine
utebatur, et quod in eo peccandi Germanis causa non esset, ad eum
mittere, et una M. Metium, qui hospitio Ariovisti utebatur.  His
mandavit quae diceret Ariovistus cognoscerent et ad se referrent.
Quos cum apud se in castris Ariovistus conspexisset, exercitu suo
praesente conclamavit: quid ad se venirent? an speculandi causa?
Conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit. 

Eodem die castra promovit et milibus passuum VI a Caesaris
castris sub monte consedit. Postridie eius diei praeter castra
Caesaris suas copias traduxit et milibus passuum duobus ultra eum
castra fecit eo consilio uti frumento commeatuque qui ex Sequanis
et Haeduis supportaretur Caesarem intercluderet.  Ex eo die dies
continuos V Caesar pro castris suas copias produxit et aciem
instructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio contendere,
ei potestas non deesset. Ariovistus his omnibus diebus exercitum
castris continuit, equestri proelio cotidie contendit. Genus hoc
erat pugnae, quo se Germani exercuerant: equitum milia erant VI,
totidem numero pedites velocissimi ac fortissimi, quos ex omni
copia singuli singulos suae salutis causa delegerant: cum his in
proeliis versabantur, ad eos se equites recipiebant; hi, si quid
erat durius, concurrebant, si qui graviore vulnere accepto equo
deciderat, circumsistebant; si quo erat longius prodeundum aut
celerius recipiendum, tanta erat horum exercitatione celeritas ut
iubis sublevati equorum cursum adaequarent. 

Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit, ne diutius commeatu
prohiberetur, ultra eum locum, quo in loco Germani consederant,
circiter passus DC ab his, castris idoneum locum delegit acieque
triplici instructa ad eum locum venit. Primam et secundam aciem
in armis esse, tertiam castra munire iussit.  Hic locus ab hoste
circiter passus DC, uti dictum est, aberat. Eo circiter hominum
XVI milia expedita cum omni equitatu Ariovistus misit, quae
copiae nostros terrerent et munitione prohiberent. Nihilo setius
Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem propulsare,
tertiam opus perficere iussit. Munitis castris duas ibi legiones
reliquit et partem auxiliorum, quattuor reliquas legiones in
castra maiora reduxit. 

Proximo die instituto suo Caesar ex castris utrisque copias suas
eduxit paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxit
hostibusque pugnandi potestatem fecit. Ubi ne tum quidem eos
prodire intellexit, circiter meridiem exercitum in castra
reduxit. Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum, quae castra
minora oppugnaret, misit. Acriter utrimque usque ad vesperum
pugnatum est. Solis occasu suas copias Ariovistus multis et
inlatis et acceptis vulneribus in castra reduxit. Cum ex captivis
quaereret Caesar quam ob rem Ariovistus proelio non decertaret,
hanc reperiebat causam, quod apud Germanos ea consuetudo esset ut
matres familiae eorum sortibus et vaticinationibus declararent
utrum proelium committi ex usu esset necne; eas ita dicere: non
esse fas Germanos superare, si ante novam lunam proelio
contendissent. 

Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris quod satis
esse visum est reliquit, alarios omnes in conspectu hostium pro
castris minoribus constituit, quod minus multitudine militum
legionariorum pro hostium numero valebat, ut ad speciem alariis
uteretur; ipse triplici instructa acie usque ad castra hostium
accessit. Tum demum necessario Germani suas copias castris
eduxerunt generatimque constituerunt paribus intervallis,
Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios,
Suebos, omnemque aciem suam redis et carris circumdederunt, ne
qua spes in fuga relinqueretur. Eo mulieres imposuerunt, quae ad
proelium proficiscentes milites passis manibus flentes
implorabant ne se in servitutem Romanis traderent. 

Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem
praefecit, uti eos testes suae quisque virtutis haberet; ipse a
dextro cornu, quod eam partem minime firmam hostium esse
animadverterat, proelium commisit. Ita nostri acriter in hostes
signo dato impetum fecerunt itaque hostes repente celeriterque
procurrerunt, ut spatium pila in hostes coniciendi non daretur.
Relictis pilis comminus gladiis pugnatum est. At Germani
celeriter ex consuetudine sua phalange facta impetus gladiorum
exceperunt. Reperti sunt complures nostri qui in phalanga
insilirent et scuta manibus revellerent et desuper vulnerarent. 
Cum hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam coniecta
esset, a dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem
premebant. Id cum animadvertisset P. Crassus adulescens, qui
equitatui praeerat, quod expeditior erat quam ii qui inter aciem
versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit. 

Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt
nec prius fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia passuum
ex eo loco circiter quinque pervenerunt. Ibi perpauci aut viribus
confisi tranare contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem
reppererunt. In his fuit Ariovistus, qui naviculam deligatam ad
ripam nactus ea profugit; reliquos omnes consecuti equites nostri
interfecerunt.  Duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueba natione,
quam domo secum eduxerat, altera Norica, regis Voccionis soror,
quam in Gallia duxerat a fratre missam: utraque in ea fuga
periit; duae filiae: harum altera occisa, altera capta est. C.
Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga trinis catenis
vinctus traheretur, in ipsum Caesarem hostes equitatu insequentem
incidit. Quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa victoria
voluptatem attulit, quod hominem honestissimum provinciae
Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum ex manibus hostium
sibi restitutum videbat neque eius calamitate de tanta voluptate
et gratulatione quicquam fortuna deminuerat. Is se praesente de
se ter sortibus consultum dicebat, utrum igni statim necaretur an
in aliud tempus reservaretur: sortium beneficio se esse
incolumem. Item M. Metius repertus et ad eum reductus est. 

Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad ripas Rheni
venerant, domum reverti coeperunt; quos ubi qui proximi Rhenum
incolunt perterritos senserunt, insecuti magnum ex iis numerum
occiderunt.  Caesar una aestate duobus maximis bellis confectis
maturius paulo quam tempus anni postulabat in hiberna in Sequanos
exercitum deduxit; hibernis Labienum praeposuit; ipse in
citeriorem Galliam ad conventus agendos profectus est. 
 