Eo concilio dimisso, idem principes civitatum qui ante fuerant ad
Caesarem reverterunt petieruntque uti sibi secreto in occulto de sua
omniumque salute cum eo agere liceret. Ea re impetrata sese omnes
flentes Caesari ad pedes proiecerunt: non minus se id contendere et
laborare ne ea quae dixissent enuntiarentur quam uti ea quae vellent
impetrarent, propterea quod, si enuntiatum esset, summum in
cruciatum se venturos viderent. Locutus est pro his Diviciacus
Haeduus: Galliae totius factiones esse duas; harum alterius
principatum tenere Haeduos, alterius Arvernos.  Hi cum tanto opere
de potentatu inter se multos annos contenderent, factum esse uti ab
Arvernis Sequanisque Germani mercede arcesserentur. Horum primo
circiter milia XV Rhenum transisse; postea quam agros et cultum et
copias Gallorum homines feri ac barbari adamassent, traductos
plures; nunc esse in Gallia ad C et XX milium numerum. Cum his
Haeduos eorumque clientes semel atque iterum armis contendisse;
magnam calamitatem pulsos accepisse, omnem nobilitatem, omnem
senatum, omnem equitatum amisisse. Quibus proeliis
calamitatibusque fractos, qui et sua virtute et populi Romani hospitio
atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse
Sequanis obsides dare nobilissimos civitatis et iure iurando civitatem
obstringere sese neque obsides repetituros neque auxilium a populo
Romano imploraturos neque recusaturos quo minus perpetuo sub
illorum dicione atque imperio essent. Unum se esse ex omni civitate
Haeduorum qui adduci non potuerit ut iuraret aut liberos suos obsides
daret.  Ob eam rem se ex civitate profugisse et Romam ad senatum
venisse auxilium postulatum, quod solus neque iure iurando neque
obsidibus teneretur. Sed peius victoribus Sequanis quam Haeduis
victis accidisse, propterea quod Ariovistus, rex Germanorum, in
eorum finibus consedisset tertiamque partem agri Sequani, qui esset
optimus totius Galliae, occupavisset et nunc de altera parte tertia
Sequanos decedere iuberet, propterea quod paucis mensibus ante
Harudum milia hominum XXIIII ad eum venissent, quibus locus ac
sedes pararentur. Futurum esse paucis annis uti omnes ex Galliae
finibus pellerentur atque omnes Germani Rhenum transirent; neque
enim conferendum esse Gallicum cum Germanorum agro neque hanc
consuetudinem victus cum illa comparandam.  Ariovistum autem, ut
semel Gallorum copias proelio vicerit, quod proelium factum sit
Admagetobrigae, superbe et crudeliter imperare, obsides nobilissimi
cuiusque liberos poscere et in eos omnia exempla cruciatusque edere,
si qua res non ad nutum aut ad voluntatem eius facta sit. Hominem
esse barbarum, iracundum, temerarium: non posse eius imperia
diutius sustineri. Nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii,
omnibus Gallis idem esse faciendum quod Helvetii fecerint, ut domo
emigrent, aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant
fortunamque, quaecumque accidat, experiantur. Haec si enuntiata
Ariovisto sint, non dubitare quin de omnibus obsidibus qui apud eum
sint gravissimum supplicium sumat. Caesarem vel auctoritate sua
atque exercitus vel recenti victoria vel nomine populi Romani
deterrere posse ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur,
Galliamque omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere. 

Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant magno fletu
auxilium a Caesare petere coeperunt.  Animadvertit Caesar unos ex
omnibus Sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri facerent sed
tristes capite demisso terram intueri. Eius rei quae causa esset
miratus ex ipsis quaesivit. Nihil Sequani respondere, sed in eadem
tristitia taciti permanere. Cum ab his saepius quaereret neque ullam
omnino vocem exprimere posset, idem Diviciacus Haeduus
respondit: hoc esse miseriorem et graviorem fortunam Sequanorum
quam reliquorum, quod soli ne in occulto quidem queri neque
auxilium implorare auderent absentisque Ariovisti crudelitatem, velut
si coram adesset, horrerent, propterea quod reliquis tamen fugae
facultas daretur, Sequanis vero, qui intra fines suos Ariovistum
recepissent, quorum oppida omnia in potestate eius essent, omnes
cruciatus essent perferendi. 

His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis confirmavit
pollicitusque est sibi eam rem curae futuram; magnam se habere
spem et beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem
iniuriis facturum. Hac oratione habita, concilium dimisit.  Et
secundum ea multae res eum hortabantur quare sibi eam rem
cogitandam et suscipiendam putaret, imprimis quod Haeduos, fratres
consanguineosque saepenumero a senatu appellatos, in servitute
atque in dicione videbat Germanorum teneri eorumque obsides esse
apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio
populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur.
Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire et in
Galliam magnam eorum multitudinem venire populo Romano
periculosum videbat, neque sibi homines feros ac barbaros
temperaturos existimabat quin, cum omnem Galliam occupavissent,
ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in provinciam exirent atque inde
in Italiam contenderent, praesertim cum Sequanos a provincia nostra
Rhodanus divideret; quibus rebus quam maturrime occurrendum
putabat. Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam
arrogantiam sumpserat, ut ferendus non videretur. 

Quam ob rem placuit ei ut ad Ariovistum legatos mitteret, qui ab eo
postularent uti aliquem locum medium utriusque conloquio deligeret:
velle sese de re publica et summis utriusque rebus cum eo agere. Ei
legationi Ariovistus respondit: si quid ipsi a Caesare opus esset, sese
ad eum venturum fuisse; si quid ille se velit, illum ad se venire
oportere. Praeterea se neque sine exercitu in eas partes Galliae venire
audere quas Caesar possideret, neque exercitum sine magno
commeatu atque molimento in unum locum contrahere posse. Sibi
autem mirum videri quid in sua Gallia, quam bello vicisset, aut
Caesari aut omnino populo Romano negotii esset.  His responsis ad
Caesarem relatis, iterum ad eum Caesar legatos cum his mandatis
mittit: quoniam tanto suo populique Romani beneficio affectus, cum
in consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus esset, hanc sibi
populoque Romano gratiam referret ut in conloquium venire invitatus
gravaretur neque de communi re dicendum sibi et cognoscendum
putaret, haec esse quae ab eo postularet: primum ne quam
multitudinem hominum amplius trans Rhenum in Galliam traduceret;
deinde obsides quos haberet ab Haeduis redderet Sequanisque
permitteret ut quos illi haberent voluntate eius reddere illis liceret;
neve Haeduos iniuria lacesseret neve his sociisque eorum bellum
inferret. Si id ita fecisset, sibi populoque Romano perpetuam gratiam
atque amicitiam cum eo futuram; si non impetraret, sese, quoniam
M. Messala, M. Pisone consulibus senatus censuisset uti quicumque
Galliam provinciam obtineret, quod commodo rei publicae facere
posset, Haeduos ceterosque amicos populi Romani defenderet, se
Haeduorum iniurias non neglecturum. 

Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli ut qui vicissent iis quos
vicissent quem ad modum vellent imperarent. Item populum
Romanum victis non ad alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium
imperare consuesse. Si ipse populo Romano non praescriberet quem
ad modum suo iure uteretur, non oportere se a populo Romano in suo
iure impediri.  Haeduos sibi, quoniam belli fortunam temptassent et
armis congressi ac superati essent, stipendiarios esse factos. Magnam
Caesarem iniuriam facere, qui suo adventu vectigalia sibi deteriora
faceret. Haeduis se obsides redditurum non esse neque his neque
eorum sociis iniuria bellum inlaturum, si in eo manerent quod
convenisset stipendiumque quotannis penderent; si id non fecissent,
longe iis fraternum nomen populi Romani afuturum. Quod sibi
Caesar denuntiaret se Haeduorum iniurias non neglecturum,
neminem secum sine sua pernicie contendisse. Cum vellet,
congrederetur: intellecturum quid invicti Germani, exercitatissimi in
armis, qui inter annos XIIII tectum non subissent, virtute possent. 

Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur et legati ab
Haeduis et a Treveris veniebant: Haedui questum quod Harudes, qui
nuper in Galliam transportati essent, fines eorum popularentur: sese
ne obsidibus quidem datis pacem Ariovisti redimere potuisse; Treveri
autem, pagos centum Sueborum ad ripas Rheni consedisse, qui
Rhenum transire conarentur; his praeesse Nasuam et Cimberium
fratres. Quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi
existimavit, ne, si nova manus Sueborum cum veteribus copiis
Ariovisti sese coniunxisset, minus facile resisti posset. Itaque re
frumentaria quam celerrime potuit comparata magnis itineribus ad
Ariovistum contendit. 

Cum tridui viam processisset, nuntiatum est ei Ariovistum cum suis
omnibus copiis ad occupandum Vesontionem, quod est oppidum
maximum Sequanorum, contendere triduique viam a suis finibus
processisse. Id ne accideret, magnopere sibi praecavendum Caesar
existimabat. Namque omnium rerum quae ad bellum usui erant
summa erat in eo oppido facultas, idque natura loci sic muniebatur
ut magnam ad ducendum bellum daret facultatem, propterea quod
flumen Dubis ut circino circumductum paene totum oppidum cingit,
reliquum spatium, quod est non amplius pedum MDC, qua flumen
intermittit, mons continet magna altitudine, ita ut radices eius montis
ex utraque parte ripae fluminis contingant, hunc murus circumdatus
arcem efficit et cum oppido coniungit. Huc Caesar magnis nocturnis
diurnisque itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium
conlocat. 

Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque
causa moratur, ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac
mercatorum, qui ingenti magnitudine corporum Germanos,
incredibili virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant
(saepe numero sese cum his congressos ne vultum quidem atque
aciem oculorum dicebant ferre potuisse), tantus subito timor omnem
exercitum occupavit ut non mediocriter omnium mentes animosque
perturbaret.  Hic primum ortus est a tribunis militum, praefectis,
reliquisque qui ex urbe amicitiae causa Caesarem secuti non magnum
in re militari usum habebant: quorum alius alia causa inlata, quam
sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret, petebat ut eius
voluntate discedere liceret; non nulli pudore adducti, ut timoris
suspicionem vitarent, remanebant.  Hi neque vultum fingere neque
interdum lacrimas tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum
fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum
miserabantur. Vulgo totis castris testamenta obsignabantur. Horum
vocibus ac timore paulatim etiam ii qui magnum in castris usum
habebant, milites centurionesque quique equitatui praeerant,
perturbabantur. Qui se ex his minus timidos existimari volebant, non
se hostem vereri, sed angustias itineris et magnitudinem silvarum
quae intercederent inter ipsos atque Ariovistum, aut rem
frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere dicebant. 
Non nulli etiam Caesari nuntiabant, cum castra moveri ac signa ferri
iussisset, non fore dicto audientes milites neque propter timorem
signa laturos. 

Haec cum animadvertisset, convocato consilio omniumque ordinum
ad id consilium adhibitis centurionibus, vehementer eos incusavit:
primum, quod aut quam in partem aut quo consilio ducerentur sibi
quaerendum aut cogitandum putarent. Ariovistum se consule
cupidissime populi Romani amicitiam adpetisse; cur hunc tam
temere quisquam ab officio discessurum iudicaret? Sibi quidem
persuaderi cognitis suis postulatis atque aequitate condicionum
perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam
repudiaturum. Quod si furore atque amentia impulsum bellum
intulisset, quid tandem vererentur? Aut cur de sua virtute aut de
ipsius diligentia desperarent? Factum eius hostis periculum patrum
nostrorum memoria cum Cimbris et Teutonis a C. Mario pulsis non
minorem laudem exercitus quam ipse imperator meritus videbatur;
factum etiam nuper in Italia servili tumultu, quos tamen aliquid usus
ac disciplina, quae a nobis accepissent, sublevarent.  Ex quo iudicari
posse quantum haberet in se boni constantia, propterea quod quos
aliquamdiu inermos sine causa timuissent hos postea armatos ac
victores superassent. Denique hos esse eosdem quibuscum saepe
numero Helvetii congressi non solum in suis sed etiam in illorum
finibus plerumque superarint, qui tamen pares esse nostro exercitui
non potuerint. Si quos adversum proelium et fuga Gallorum
commoveret, hos, si quaererent, reperire posse diuturnitate belli
defatigatis Gallis Ariovistum, cum multos menses castris se ac
paludibus tenuisset neque sui potestatem fecisset, desperantes iam de
pugna et dispersos subito adortum magis ratione et consilio quam
virtute vicisse. Cui rationi contra homines barbaros atque imperitos
locus fuisset, hac ne ipsum quidem sperare nostros exercitus capi
posse. Qui suum timorem in rei frumentariae simulationem
angustiasque itineris conferrent, facere arroganter, cum aut de officio
imperatoris desperare aut praescribere viderentur. Haec sibi esse
curae; frumentum Sequanos, Leucos, Lingones subministrare, iamque
esse in agris frumenta matura; de itinere ipsos brevi tempore
iudicaturos. Quod non fore dicto audientes neque signa laturi
dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim, quibuscumque
exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam
defuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam.
Suam innocentiam perpetua vita, felicitatem Helvetiorum bello esse
perspectam. Itaque se quod in longiorem diem conlaturus fuisset
repraesentaturum et proxima nocte de quarta vigilia castra moturum,
ut quam primum intellegere posset utrum apud eos pudor atque
officium an timor plus valeret.  Quod si praeterea nemo sequatur,
tamen se cum sola decima legione iturum, de qua non dubitaret,
sibique eam praetoriam cohortem futuram. Huic legioni Caesar et
indulserat praecipue et propter virtutem confidebat maxime.

Hac oratione habita mirum in modum conversae sunt omnium
mentes summaque alacritas et cupiditas belli gerendi innata est,
princepsque X. legio per tribunos militum ei gratias egit quod de se
optimum iudicium fecisset, seque esse ad bellum gerendum
paratissimam confirmavit. Deinde reliquae legiones cum tribunis
militum et primorum ordinum centurionibus egerunt uti Caesari
satisfacerent: se nec umquam dubitasse neque timuisse neque de
summa belli suum iudicium sed imperatoris esse existimavisse. 
Eorum satisfactione accepta et itinere exquisito per Diviciacum,
quod ex aliis ei maximam fidem habebat, ut milium amplius
quinquaginta circuitu locis apertis exercitum duceret, de quarta
vigilia, ut dixerat, profectus est. Septimo die, cum iter non
intermitteret, ab exploratoribus certior factus est Ariovisti copias a
nostris milibus passuum IIII et XX abesse. 

Cognito Caesaris adventu Ariovistus legatos ad eum mittit: quod
antea de conloquio postulasset, id per se fieri licere, quoniam propius
accessisset seque id sine periculo facere posse existimare. Non
respuit condicionem Caesar iamque eum ad sanitatem reverti
arbitrabatur, cum id quod antea petenti denegasset ultro polliceretur,
magnamque in spem veniebat pro suis tantis populique Romani in
eum beneficiis cognitis suis postulatis fore uti pertinacia desisteret.
Dies conloquio dictus est ex eo die quintus. Interim saepe ultro
citroque cum legati inter eos mitterentur, Ariovistus postulavit ne
quem peditem ad conloquium Caesar adduceret: vereri se ne per
insidias ab eo circumveniretur; uterque cum equitatu veniret: alia
ratione sese non esse venturum. Caesar, quod neque conloquium
interposita causa tolli volebat neque salutem suam Gallorum
equitatui committere audebat, commodissimum esse statuit omnibus
equis Gallis equitibus detractis eo legionarios milites legionis X., cui
quam maxime confidebat, imponere, ut praesidium quam
amicissimum, si quid opus facto esset, haberet.  Quod cum fieret, non
irridicule quidam ex militibus X. legionis dixit: plus quam pollicitus
esset Caesarem ei facere; pollicitum se in cohortis praetoriae loco X.
legionem habiturum ad equum rescribere.  