Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice
polliciti, flagitare. Nam propter frigora quod Gallia sub
septentrionibus, ut ante dictum est, posita est, non modo
frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis
magna copia suppetebat; eo autem frumento quod flumine Arari
navibus subvexerat propterea uti minus poterat quod iter ab Arari
Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat. Diem ex die
ducere Haedui: conferri, comportari, adesse dicere. Ubi se
diutius duci intellexit et diem instare quo die frumentum
militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum
magnam copiam in castris habebat, in his Diviciaco et Lisco, qui
summo magistratui praeerat, quem vergobretum appellant Haedui,
qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem,
graviter eos accusat, quod, cum neque emi neque ex agris sumi
possit, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis
non sublevetur, praesertim cum magna ex parte eorum precibus
adductus bellum susceperit; multo etiam gravius quod sit
destitutus queritur. 

Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus quod antea tacuerat
proponit: esse non nullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum
valeat, qui privatim plus possint quam ipsi magistratus.  Hos
seditiosa atque improba oratione multitudinem deterrere, ne
frumentum conferant quod debeant: praestare, si iam principatum
Galliae obtinere non possint, Gallorum quam Romanorum imperia
perferre, neque dubitare debeant quin, si Helvetios superaverint
Romani, una cum reliqua Gallia Haeduis libertatem sint erepturi.
Ab isdem nostra consilia quaeque in castris gerantur hostibus
enuntiari; hos a se coerceri non posse. Quin etiam, quod
necessariam rem coactus Caesari enuntiarit, intellegere sese
quanto id cum periculo fecerit, et ob eam causam quam diu
potuerit tacuisse. 

Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem, Diviciaci fratrem,
designari sentiebat, sed, quod pluribus praesentibus eas res
iactari nolebat, celeriter concilium dimittit, Liscum retinet.
Quaerit ex solo ea quae in conventu dixerat. Dicit liberius atque
audacius. Eadem secreto ab aliis quaerit; reperit esse vera:
ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter
liberalitatem gratia, cupidum rerum novarum. Complures annos
portoria reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio
redempta habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat
nemo. His rebus et suam rem familiarem auxisse et facultates ad
largiendum magnas comparasse; magnum numerum equitatus suo 
sumptu semper alere et circum se habere, neque solum domi, sed 
etiam apud finitimas civitates largiter posse, atque huius potentiae
causa matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo ac
potentissimo conlocasse; ipsum ex Helvetiis uxorem habere,
sororem ex matre et propinquas suas nuptum in alias civitates
conlocasse. Favere et cupere Helvetiis propter eam adfinitatem,
odisse etiam suo nomine Caesarem et Romanos, quod eorum adventu
potentia eius deminuta et Diviciacus frater in antiquum locum
gratiae atque honoris sit restitutus. Si quid accidat Romanis,
summam in spem per Helvetios regni obtinendi venire; imperio
populi Romani non modo de regno, sed etiam de ea quam habeat
gratia desperare. Reperiebat etiam in quaerendo Caesar, quod
proelium equestre adversum paucis ante diebus esset factum,
initium eius fugae factum a Dumnorige atque eius equitibus (nam
equitatui, quem auxilio Caesari Haedui miserant, Dumnorix
praeerat): eorum fuga reliquum esse equitatum perterritum. 

Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones certissimae res
accederent, quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset, quod
obsides inter eos dandos curasset, quod ea omnia non modo iniussu
suo et civitatis sed etiam inscientibus ipsis fecisset, quod a
magistratu Haeduorum accusaretur, satis esse causae arbitrabatur
quare in eum aut ipse animadverteret aut civitatem animadvertere
iuberet. His omnibus rebus unum repugnabat, quod Diviciaci
fratris summum in populum Romanum studium, summum in se
voluntatem, egregiam fidem, iustitiam, temperantiam cognoverat;
nam ne eius supplicio Diviciaci animum offenderet verebatur.
Itaque prius quam quicquam conaretur, Diviciacum ad se vocari
iubet et, cotidianis interpretibus remotis, per C. Valerium
Procillum, principem Galliae provinciae, familiarem suum, cui
summam omnium rerum fidem habebat, cum eo conloquitur; simul
commonefacit quae ipso praesente in concilio Gallorum de
Dumnorige sint dicta, et ostendit quae separatim quisque de eo
apud se dixerit.  Petit atque hortatur ut sine eius offensione
animi vel ipse de eo causa cognita statuat vel civitatem statuere
iubeat. 

Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare
coepit ne quid gravius in fratrem statueret: scire se illa esse
vera, nec quemquam ex eo plus quam se doloris capere, propterea
quod, cum ipse gratia plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille
minimum propter adulescentiam posset, per se crevisset; quibus
opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed paene ad
perniciem suam uteretur. Sese tamen et amore fraterno et
existimatione vulgi commoveri. Quod si quid ei a Caesare gravius
accidisset, cum ipse eum locum amicitiae apud eum teneret,
neminem existimaturum non sua voluntate factum; qua ex re futurum
uti totius Galliae animi a se averterentur. Haec cum pluribus
verbis flens a Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit;
consolatus rogat finem orandi faciat; tanti eius apud se gratiam
esse ostendit uti et rei publicae iniuriam et suum dolorem eius
voluntati ac precibus condonet. Dumnorigem ad se vocat, fratrem
adhibet; quae in eo reprehendat ostendit; quae ipse intellegat,
quae civitas queratur proponit; monet ut in reliquum tempus omnes
suspiciones vitet; praeterita se Diviciaco fratri condonare
dicit. Dumnorigi custodes ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur
scire possit. 

Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte
consedisse milia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset
natura montis et qualis in circuitu ascensus qui cognoscerent
misit. Renuntiatum est facilem esse. De tertia vigilia T.
Labienum, legatum pro praetore, cum duabus legionibus et iis
ducibus qui iter cognoverant summum iugum montis ascendere iubet;
quid sui consilii sit ostendit. Ipse de quarta vigilia eodem
itinere quo hostes ierant ad eos contendit equitatumque omnem
ante se mittit. P. Considius, qui rei militaris peritissimus
habebatur et in exercitu L. Sullae et postea in M. Crassi fuerat,
cum exploratoribus praemittitur. 

Prima luce, cum summus mons a Lucio Labieno teneretur, ipse ab
hostium castris non longius mille et quingentis passibus abesset
neque, ut postea ex captivis comperit, aut ipsius adventus aut
Labieni cognitus esset, Considius equo admisso ad eum accurrit,
dicit montem, quem a Labieno occupari voluerit, ab hostibus
teneri: id se a Gallicis armis atque insignibus cognovisse.
Caesar suas copias in proximum collem subducit, aciem instruit.
Labienus, ut erat ei praeceptum a Caesare ne proelium
committeret, nisi ipsius copiae prope hostium castra visae
essent, ut undique uno tempore in hostes impetus fieret, monte
occupato nostros expectabat proelioque abstinebat.  Multo denique
die per exploratores Caesar cognovit et montem a suis teneri et
Helvetios castra movisse et Considium timore perterritum quod non
vidisset pro viso sibi renuntiavisse. Eo die quo consuerat
intervallo hostes sequitur et milia passuum tria ab eorum castris
castra ponit. 

Postridie eius diei, quod omnino biduum supererat, cum exercitui
frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido Haeduorum
longe maximo et copiosissimo, non amplius milibus passuum XVIII
aberat, rei frumentariae prospiciendum existimavit; [itaque] iter
ab Helvetiis avertit ac Bibracte ire contendit. Ea res per
fugitivos L. Aemilii, decurionis equitum Gallorum, hostibus
nuntiatur. Helvetii, seu quod timore perterritos Romanos
discedere a se existimarent, eo magis quod pridie superioribus
locis occupatis proelium non commisissent, sive eo quod re
frumentaria intercludi posse confiderent, commutato consilio
atque itinere converso nostros a novissimo agmine insequi ac
lacessere coeperunt.

Postquam id animum advertit, copias suas Caesar in proximum
collem subduxit equitatumque, qui sustineret hostium impetum,
misit. Ipse interim in colle medio triplicem aciem instruxit
legionum quattuor veteranarum; in summo iugo duas legiones quas
in Gallia citeriore proxime conscripserat et omnia auxilia
conlocavit, ita ut supra se totum montem hominibus compleret;
impedimenta sarcinasque in unum locum conferri et eum ab iis qui
in superiore acie constiterant muniri iussit. Helvetii cum
omnibus suis carris secuti impedimenta in unum locum contulerunt;
ipsi confertissima acie, reiecto nostro equitatu, phalange facta
sub primam nostram aciem successerunt. 

Caesar primum suo, deinde omnium ex conspectu remotis equis, ut
aequato omnium periculo spem fugae tolleret, cohortatus suos
proelium commisit. Milites loco superiore pilis missis facile
hostium phalangem perfregerunt. Ea disiecta gladiis destrictis in
eos impetum fecerunt. Gallis magno ad pugnam erat impedimento
quod pluribus eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et
conligatis, cum ferrum se inflexisset, neque evellere neque
sinistra impedita satis commode pugnare poterant, multi ut diu
iactato bracchio praeoptarent scutum manu emittere et nudo
corpore pugnare. Tandem vulneribus defessi et pedem referre et,
quod mons suberat circiter mille passuum [spatio], eo se recipere
coeperunt. Capto monte et succedentibus nostris, Boii et Tulingi,
qui hominum milibus circiter XV agmen hostium claudebant et
novissimis praesidio erant, ex itinere nostros [ab] latere aperto
adgressi circumvenire, et id conspicati Helvetii, qui in montem
sese receperant, rursus instare et proelium redintegrare
coeperunt. Romani conversa signa bipertito intulerunt: prima et
secunda acies, ut victis ac submotis resisteret, tertia, ut
venientes sustineret. 

Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum
sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant,
in montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se
contulerunt. Nam hoc toto proelio, cum ab hora septima ad
vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit.  Ad
multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod
pro vallo carros obiecerunt et e loco superiore in nostros
venientes tela coniciebant et non nulli inter carros rotasque
mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant. Diu cum
esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt. Ibi
Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est.  Ex eo proelio
circiter hominum milia CXXX superfuerunt eaque tota nocte
continenter ierunt nullam partem noctis itinere intermisso; in
fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum et propter vulnera
militum et propter sepulturam occisorum nostri triduum morati eos
sequi non potuissent. Caesar ad Lingones litteras nuntiosque
misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent: qui si iuvissent,
se eodem loco quo Helvetios habiturum. Ipse triduo intermisso cum
omnibus copiis eos sequi coepit. 

Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum
miserunt. Qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedes
proiecissent suppliciterque locuti flentes pacem petissent, atque
eos in eo loco quo tum essent suum adventum expectare iussisset,
paruerunt. Eo postquam Caesar pervenit, obsides, arma, servos qui
ad eos perfugissent, poposcit.  Dum ea conquiruntur et
conferuntur, nocte intermissa circiter hominum milia VI eius pagi
qui Verbigenus appellatur, sive timore perterriti, ne armis
traditis supplicio adficerentur, sive spe salutis inducti, quod
in tanta multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut
omnino ignorari posse existimarent, prima nocte e castris
Helvetiorum egressi ad Rhenum finesque Germanorum contenderunt. 

Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant his uti
conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse vellent,
imperavit; reductos in hostium numero habuit; reliquos omnes
obsidibus, armis, perfugis traditis in deditionem accepit.
Helvetios, Tulingos, Latobrigos in fines suos, unde erant
profecti, reverti iussit, et, quod omnibus frugibus amissis domi
nihil erat quo famem tolerarent, Allobrogibus imperavit ut iis
frumenti copiam facerent; ipsos oppida vicosque, quos
incenderant, restituere iussit. Id ea maxime ratione fecit, quod
noluit eum locum unde Helvetii discesserant vacare, ne propter
bonitatem agrorum Germani, qui trans Rhenum incolunt, e suis
finibus in Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae
provinciae Allobrogibusque essent. Boios petentibus Haeduis, quod
egregia virtute erant cogniti, ut in finibus suis conlocarent,
concessit; quibus illi agros dederunt quosque postea in parem
iuris libertatisque condicionem atque ipsi erant receperunt.

In castris Helvetiorum tabulae repertae sunt litteris Graecis confectae
et ad Caesarem relatae, quibus in tabulis nominatim ratio confecta
erat, qui numerus domo exisset eorum qui arma ferre possent, et item
separatim, [quot] pueri, senes mulieresque. Quarum omnium rerum
summa erat capitum Helvetiorum milium CCLXIII, Tulingorum
milium XXXVI, Latobrigorum XIIII, Rauracorum XXIII, Boiorum
XXXII; ex his qui arma ferre possent ad milia nonaginta duo. Summa
omnium fuerunt ad milia CCCLXVIII. Eorum qui domum redierunt
censu habito, ut Caesar imperaverat, repertus est numerus milium C
et X. 

Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati, principes
civitatum, ad Caesarem gratulatum convenerunt: intellegere sese,
tametsi pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his
poenas bello repetisset, tamen eam rem non minus ex usu terrae
Galliae quam populi Romani accidisse, propterea quod eo consilio
florentissimis rebus domos suas Helvetii reliquissent uti toti
Galliae bellum inferrent imperioque potirentur, locumque
domicilio ex magna copia deligerent quem ex omni Gallia
opportunissimum ac fructuosissimum iudicassent, reliquasque
civitates stipendiarias haberent. Petierunt uti sibi concilium
totius Galliae in diem certam indicere idque Caesaris facere
voluntate liceret: sese habere quasdam res quas ex communi
consensu ab eo petere vellent. Ea re permissa diem concilio
constituerunt et iure iurando ne quis enuntiaret, nisi quibus
communi consilio mandatum esset, inter se sanxerunt. 

