C. IULI CAESARIS DE BELLO GALLICO COMMENTARIUS PRIMUS

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt
Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra
Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se
differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona
et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae,
propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime
absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae
ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt
Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum
gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute
praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis
contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum
finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere
dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna
flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et
Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab
extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem
fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem.
Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem
Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum
solis et septentriones. 

Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix.
Is M. Messala, et P. M. Pisone consulibus regni cupiditate
inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut
de finibus suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, cum
virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id
hoc facilius iis persuasit, quod undique loci natura Helvetii
continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque
altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex
parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios;
tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab
Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus late vagarentur
et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua ex parte
homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. Pro
multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis
angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia
passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant. 

His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea
quae ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et
carrorum quam maximum numerum coemere, sementes quam
maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum
proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res
conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum
profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix
deligitur. Is sibi legationem ad civitates suscipit. In eo itinere
persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano, cuius pater
regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu populi
Romani amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet,
quod pater ante habuerit; itemque Dumnorigi Haeduo, fratri
Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac
maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet eique filiam
suam in matrimonium dat. Perfacile factu esse illis probat conata
perficere, propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus
esset: non esse dubium quin totius Galliae plurimum Helvetii
possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum
confirmat. Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant
et regno occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos
totius Galliae sese potiri posse sperant. 

Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis
Orgetorigem ex vinculis causam dicere coegerunt; damnatum poenam
sequi oportebat, ut igni cremaretur. Die constituta causae
dictionis Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad hominum
milia decem, undique coegit, et omnes clientes obaeratosque suos,
quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos ne 
causam diceret se eripuit. Cum civitas ob eam rem incitata armis ius
suum exsequi conaretur multitudinemque hominum ex agris
magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est; neque abest
suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem
consciverit. 

Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant
facere conantur, ut e finibus suis exeant.  Ubi iam se ad eam rem
paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad
duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia
incendunt; frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant,
comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia
pericula subeunda essent; trium mensum molita cibaria sibi
quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauracis et Tulingis et
Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis suis
vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans
Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque
oppugnabant, receptos ad se socios sibi adsciscunt. 

Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent:
unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et
flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons autem
altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent;
alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius,
propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper
pacati erant, Rhodanus fluit isque non nullis locis vado
transitur. Extremum oppidum Allobrogum est proximumque
Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios
pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono
animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi
coacturos ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad
profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani
omnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A.
Gabinio consulibus. 

Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter
facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest
itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam
pervenit. Provinciae toti quam maximum potest militum numerum
imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem, qui
erat ad Genavam, iubet rescindi. Ubi de eius adventu Helvetii
certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos
civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem
locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo
maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter
haberent nullum: rogare ut eius voluntate id sibi facere liceat.
Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum
exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum,
concedendum non putabat; neque homines inimico animo, data
facultate per provinciam itineris faciundi, temperaturos ab
iniuria et maleficio existimabat. Tamen, ut spatium intercedere
posset dum milites quos imperaverat convenirent, legatis
respondit diem se ad deliberandum sumpturum: si quid vellent, ad
Id. April. reverterentur. 

Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex
provincia convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum
influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis
dividit, milia passuum XVIIII murum in altitudinem pedum sedecim
fossamque perducit. Eo opere perfecto praesidia disponit,
castella communit, quo facilius, si se invito transire conentur,
prohibere possit. Ubi ea dies quam constituerat cum legatis venit
et legati ad eum reverterunt, negat se more et exemplo populi
Romani posse iter ulli per provinciam dare et, si vim facere
conentur, prohibiturum ostendit. Helvetii ea spe deiecti navibus
iunctis ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua
minima altitudo fluminis erat, non numquam interdiu, saepius
noctu si perrumpere possent conati, operis munitione et militum
concursu et telis repulsi, hoc conatu destiterunt. 

Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter
angustias ire non poterant. His cum sua sponte persuadere non
possent, legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo deprecatore
a Sequanis impetrarent. Dumnorix gratia et largitione apud
Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erat amicus, quod ex ea
civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat, et cupiditate
regni adductus novis rebus studebat et quam plurimas civitates
suo beneficio habere obstrictas volebat. Itaque rem suscipit et a
Sequanis impetrat ut per fines suos Helvetios ire patiantur,
obsidesque uti inter sese dent perficit: Sequani, ne itinere
Helvetios prohibeant, Helvetii, ut sine maleficio et iniuria
transeant. 

Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum
et Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a
Tolosatium finibus absunt, quae civitas est in provincia. Id si
fieret, intellegebat magno cum periculo provinciae futurum ut
homines bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus
maximeque frumentariis finitimos haberet.  Ob eas causas ei
munitioni quam fecerat T. Labienum legatum praeficit; ipse in
Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi legiones
conscribit et tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis
educit et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes
erat, cum his quinque legionibus ire contendit. Ibi Ceutrones et
Graioceli et Caturiges locis superioribus occupatis itinere
exercitum prohibere conantur. Compluribus his proeliis pulsis ab
Ocelo, quod est [oppidum] citerioris provinciae extremum, in
fines Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit;
inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum
ducit. Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.  Helvetii
iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et
in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur.
Haedui, cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad
Caesarem mittunt rogatum auxilium: ita se omni tempore de populo
Romano meritos esse ut paene in conspectu exercitus nostri agri
vastari, liberi eorum in servitutem abduci, oppida expugnari non
debuerint. Eodem tempore [quo] Haedui Ambarri, necessarii et
consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese
depopulatis agris non facile ab oppidis vim hostium prohibere.
Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque
habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant sibi
praeter agri solum nihil esse reliqui. Quibus rebus adductus
Caesar non expectandum sibi statuit dum, omnibus fortunis
sociorum consumptis, in Santonos Helvetii pervenirent. 

Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in
Rhodanum influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram
partem fluat iudicari non possit. Id Helvetii ratibus ac
lintribus iunctis transibant.  Ubi per exploratores Caesar
certior factus est tres iam partes copiarum Helvetios id flumen
traduxisse, quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam
esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus
ad eam partem pervenit quae nondum flumen transierat. Eos
impeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum concidit;
reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt.
Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia in
quattuor pagos divisa est.  Hic pagus unus, cum domo exisset,
patrum nostrorum memoria L. Cassium consulem interfecerat et eius
exercitum sub iugum miserat. Ita sive casu sive consilio deorum
immortalium quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem
populo Romano intulerat, ea princeps poenam persolvit. Qua in re
Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est,
quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini
eodem proelio quo Cassium interfecerant. 

Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiorum ut consequi
posset, pontem in Arari faciendum curat atque ita exercitum
traducit. Helvetii repentino eius adventu commoti cum id quod
ipsi diebus XX aegerrime confecerant, ut flumen transirent, illum
uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt; cuius
legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux
Helvetiorum fuerat. Is ita cum Caesare egit: si pacem populus
Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi
futuros Helvetios ubi eos Caesar constituisset atque esse
voluisset; sin bello persequi perseveraret, reminisceretur et
veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis
Helvetiorum. Quod improviso unum pagum adortus esset, cum ii qui
flumen transissent suis auxilium ferre non possent, ne ob eam rem
aut suae magnopere virtuti tribueret aut ipsos despiceret. Se ita
a patribus maioribusque suis didicisse, ut magis virtute
contenderent quam dolo aut insidiis niterentur. Quare ne
committeret ut is locus ubi constitissent ex calamitate populi
Romani et internecione exercitus nomen caperet aut memoriam
proderet. 

His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dari, quod
eas res quas legati Helvetii commemorassent memoria teneret,
atque eo gravius ferre quo minus merito populi Romani
accidissent; qui si alicuius iniuriae sibi conscius fuisset, non
fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quod neque commissum a
se intellegeret quare timeret neque sine causa timendum putaret.
Quod si veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium
iniuriarum, quod eo invito iter per provinciam per vim
temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas
vexassent, memoriam deponere posse? Quod sua victoria tam
insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune iniurias
tulisse admirarentur, eodem pertinere. Consuesse enim deos
immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant,
quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum
res et diuturniorem impunitatem concedere.  Cum ea ita sint,
tamen, si obsides ab iis sibi dentur, uti ea quae polliceantur
facturos intellegat, et si Haeduis de iniuriis quas ipsis
sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus satis faciunt,
sese cum iis pacem esse facturum. Divico respondit: ita Helvetios
a maioribus suis institutos esse uti obsides accipere, non dare,
consuerint; eius rem populum Romanum esse testem. Hoc responso
dato discessit. 

Postero die castra ex eo loco movent. Idem facit Caesar
equitatumque omnem, ad numerum quattuor milium, quem ex omni
provincia et Haeduis atque eorum sociis coactum habebat, praemittit,
qui videant quas in partes hostes iter faciant. Qui cupidius
novissimum agmen insecuti alieno loco cum equitatu Helvetiorum
proelium committunt; et pauci de nostris cadunt. Quo proelio sublati
Helvetii, quod quingentis equitibus tantam multitudinem equitum
propulerant, audacius subsistere non numquam et novissimo agmine
proelio nostros lacessere coeperunt. Caesar suos a proelio continebat,
ac satis habebat in praesentia hostem rapinis, pabulationibus
populationibusque prohibere. Ita dies circiter XV iter fecerunt uti
inter novissimum hostium agmen et nostrum primum non amplius
quinis aut senis milibus passuum interesset. 

