HUMANI GENERIS
LETTER OF POPE PELAGIUS I
TO CHILDEBERT I, KING OF PARIS
FEBRUARY 3, 557
[excerpt]


<< Fides Pelagii papae >>
[De Trinitate divina.] Credo igitur in unum Deum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum: Patrem scilicet omnipotentem, sempiternum, ingenitum; Filium vero, ex eiusdem Patris substantia vel natura genitum, ante omne omnino vel temporis vel aevi cuiusquam initium, id est [al.: de omnipotente] omnipotentem, aequalem, consempiternum et consubstantialem Genitori; Spiritum quoque Sanctum, omnipotentem, utrique, Patri scilicet ac Filio, aequalem, consempiternum atque consubstantialem; qui ex Patre intemporaliter procedens, Patris est Filiique Spiritus: Hoc est, tres personas sive tres subsistentias unius essentiae sive naturae, unius virtutis, unius operationis, unius beatitudinis atque unius potestatis; ut trina sit unitas, et una sit Trinitas, iuxta vocis dominicae veritatem, dicentis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti [Mt 28, 19 s]. << In nomine >>, inquit, non << in[--!]nominibus >>, ut et unum Deum per indistinctum divinae essentiae nomen ostenderet et personarum discretionem suis demonstratam proprietatibus edoceret; quia dum tribus unum deitatis nomen est, aequalitas ostenditur personarum, et rursus aequalitas personarum nihil extraneum, nihil accedens in eis permittit intelligi: ita ut et unusquisque eorum verus perfectusque sit Deus, et omnes tres simul unus verus perfectusque sit Deus [al.: --!] videlicet ex plenitudine divinitatis nihil minus in singulis, nihil amplius intellegatur in tribus.
[De Filio Dei incarnato.] Ex hac autem sancta et beatissima atque consubstantiali Trinitate credo atque confiteor unam personam, id est Filium Dei, pro salute humani generis novissimis temporibus descendisse de caelo, nec patriam sedem nec mundi gubernacula relinquentem, et superveniente in beata virgine Maria Sancto Spiritu atque obumbrante ei virtute Altissimi, eundem Verbum ac Filium Dei in utero eiusdem sanctae virginis Mariae clementer ingressum et de carne eius sibi unisse carnem anima rationali et intellectuali animatam: nec ante creatam esse carnem, et postea supervenisse Filium Dei, sed, sicut scriptum est, sapientia aedificante sibi domum [Prov 9,1] mox carnem in utero Virginis, mox Verbi Dei carnem factam exindeque sine ulla permutatione aut conversione Verbi carnisque naturae, Verbum ac Filium Dei factum hominem, unum in utraque natura, divina scilicet et humana, Christum Iesum Deum verum eundemque verum hominem processisse, id est natum esse, servata integritate maternae virginitatis: quia sic eum Virgo permanens genuit, quemadmodum Virgo concepit. Propter quod eandem beatam virginem Mariam Dei genitricem verissime confitemur: peperit enim incarnatum Dei Verbum. Est ergo unus atque idem Iesus Christus verus Filius Dei et idem ipse verus filius hominis, perfectus in deitate, et idem ipse perfectus in humanitate, utpote totus in suis et idem ipse totus in nostris; sic per secundam nativitatem sumens ex homine matre quod non erat, ut non desisteret esse quod per primam, qua ex Patre natus est, erat. Propter quod eum ex duabus et in duabus, manentibus indivisis inconfusisque credimus esse naturis: indivisis quidem, quia et post adsumptionem naturae nostrae unus Christus Filius Dei permansit et permanet: inconfusis autem, quia sic in unam personam atque subsistentiam adunatas credimus esse naturas, ut utriusque proprietate servata, neutra converteretur in alteram. Ac propterea, sicut saepe diximus, unum eundemque Christum esse verum Filium Dei, et eundem ipsum verum filium hominis confitemur, consubstantialem Patri secundum deitatem, et consubstantialem nobis eundem secundum humanitatem, per omnia nobis similem absque peccato; passibilem carne, eundem ipsum inpassibilem deitate. Quem sub Pontio Pilato sponte pro salute nostra passum esse carne confitemur, crucifixum carne, mortuum carne, resurrexisse tertia die, glorificata et incorruptibili eadem carne, et . . . ascendisse in caelos, sedere etiam ad dexteram Patris.
[De consummatione mundi.] Quem credo et confiteor . . . sicut ascendit in caelos, ita venturum iudicare vivos et mortuos. Omnes enim homines Adam usque ad consummationem saeculi natos et mortuos cum ipso Adam eiusque uxore, qui non ex aliis parentibus nati sunt, sed alter terra, alter [altera] autem de costa viri [cf. Gn. 2, 7 22] creati sunt, tunc resurrecturos esse confiteor et adstare ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bona sive mala [Rom 14, 10; 2 Cor 5, 10]; et iustos quidem per largissimam gratiam Dei, utpote vasa misericordiae in gloriam praeparata [cf. Rom 9, 23], aeternae vitae praemiis donaturum, in societate videlicet angelorum absque ullo iam lapsus sui metu sine fine victuros; iniquos autem arbitrio voluntatis propriae vasa irae apta in interitum [Rom 9, 22] permanentes, qui viam Domini aut non agnoverunt aut cognitam diversis capti praevaricationibus reliquerunt, in poenis aeterni atque inexstinguibilis ignis, ut sine fine ardeant, iustissimo iudicio traditurum. -- Haec est igitur fides mea et spes, quae in me dono misericordiae Dei est, pro qua maxime paratos esse debere beatus PETRUS apostolus praecepit ad respondendum omni poscenti nos rationem [cf. 1 Petr 3, 15].
[On the end of the word.] Likewise, I believe and confess . . that He ascended into heaven and will come to judge the living and the dead. All men from Adam, even to the consummation of the world, having been born and having died with Adam himself and his wife, who were not born of other parents, but were created, the one from the earth, the other [al.: altera], however, from the rib of the man [cf. Gen. 2: 7, 22], will then rise again and stand before the judgment seat of Christ that every one may receive the proper things of the body, according as he has done, whether it be good or bad [Rom. 14:10; II Cor. 5:10]; and indeed by the very bountiful grace of God he will present the just, as vessels of mercy prepared beforehand for glory [Rom. 9:23], with the rewards of eternal life; namely, they will live without end in the society of the angels without any fear now of their own fall; the wicked, however, remaining by choice of their own with vessels of wrath fit for destruction [Rom. 9:22], who either did not know they way of the Lord, or knowing it left it when seized by various transgressions, He will give over by a very just judgment to the punishment of eternal and inextinguishable fire, that they may burn without end. This, then, is my faith and hope, which is in me by the gift of the mercy of God, in defense of which blessed PETER taught [cf. I Pet. 3:15] that we ought to be especially ready to answer everyone who asks us for an accounting.

PELAGIUS I




Source: γ
Source: δ
Hosted by www.Geocities.ws

1